monumenta.ch > Augustinus > 233
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXXXII. De sancta Trinitate . <<<     >>> SERMO CCXXXIV. De Fide catholica, II .

Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXXXIII[Tres qui subsequuntur in Ioannis exordium sermones, apud veteres libros inscribuntur habiti in die Paschae. Ex iis haud dubie sunt, quos Possidius in Indiculo, cap. 10, notat, «Per vigilias Paschae tractatus viginti tres.» Ei namque tempori congruenter et quam opportune dicebatur de capite primo Evangelii Ioannis, unde filios Dei se factos esse intelligerent recens baptizati, quod ipsis collatum beneficium hic, capp. 4 et 5, manifestius commendatur.]. De Fide catholica, I [Regius et Victorinus Mss., Videtis infantes, videtis et gaudetis. Ecce sunt. Numquid non filii Dei sunt? non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.].

1 Credimus in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra. Hunc unum Deum, et hanc unam esse divini nominis Trinitatem: Patrem non esse filium, sed habere filium qui pater non sit: Filium non esse patrem, sed Filium Dei esse natum [Editi, mendacissimas. At optimae notae Germanensis Ms., mendicissimas. Refer ad superiora verba, pauperculo animo.]: sanctum quoque Paracletum esse, qui nec pater sit ipse, nec filius, sed a patre filioque [Recensitus est ad d. r. t. v. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 84.] procedat. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius; non genitus Paracletus, sed a patre et filio procedens. Pater est cuius vox haec est audita de coelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. XVII, 5]. Hic Filius est qui ait: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum [Ioan. XVI, 28]. Paracletus est ipse de quo Filius ait: Nisi abiero ad Patrem, Paracletus non veniet ad vos [Ibid., 7]. Hanc esse Trinitatem personis distinctam [Mss. ut cum festi dies transierint.], indifferentem: praeter illam nullam divinam esse naturam vel angeli, vel spiritus, vel virtutis alicuius, quae Deus esse credatur. Hunc igitur Filium Dei Deum, natum a patre, et esse principium, patremque illum sanctificasse in utero Mariae virginis [Recensitus est ad f. r. t. v. Am. Er. Par. Lov.], atque ex ea verum hominem sine viri semine generatum: id est, suscepisse Dominum nostrum Iesum Christum non imaginarium corpus, aut forma sola compositum, sed solidum. Atque hunc esurisse, et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnia corporis exercitia sensisse [Alias, de Diversis 85, et de Tempore 28, aut in Appendice 27.]. Postremo crucifixum, mortuum et sepultum, tertia die resurrexisse, conversatum postmodum cum discipulis, quibus sanctum Paracletum misit dum ad coelos ascendisset: hunc filium hominis nunc vocari. Resurrectionem veram humanae credimus carnis. Animam hominis non divinam esse substantiam vel Dei partem; sed creaturam divina voluntate prolapsam [Duobus in locis hunc eumdem sermonem repraesentat Lovaniensium editio: scilicet in Appendice, quo per ipsos ex classe de Tempore, ubi prius exstabat, reiectus est tanquam spurius; praetereaque in classe de Diversis, ubi tanquam genuinus exhibetur inter Augustinianos.].
2 Si quis ergo dixerit atque crediderit, a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque eius omnia instrumenta, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit Deum Patrem eumdem Filium esse vel Paracletum, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit Deum Filium eumdem esse Patrem vel Paracletum, anathema sit. Sit quis dixerit atque crediderit Paracletum spiritum esse Patrem vel Filium, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit hominem Iesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit Filium Dei Deum passum fuisse, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit hominem Iesum Christum hominem impassibilem fuisse, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit alterum Deum esse priscae Legis, alterum Evangeliorum, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit ab altero Deo mundum fuisse factum, quam ab illo de quo scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1], qui solus verus Deus est, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit corpora humana non resurrectura post mortem, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam, anathema sit. Si quis aliquas Scripturas praeter eas quas catholica Ecclesia recepit, vel in auctoritate habendas esse crediderit, vel fuerit veneratus, anathema sit.
3 Si quis non dixerit, semper Patrem, semper Filium, et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit. Si quis non dixerit Filium natum esse de Patre, id est, de substantia paterna, anathema sit. Si quis non dixerit Verbum Dei Filium Dei esse, et Deum Patrem eius, et omnia posse, et omnia nosse, et Patri aequalem, anathema sit. Si quis dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit. Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sentiebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, quam induerat et formam servi sibi acceperat, sicut ait Scriptura [Philipp. II, 7], anathema sit. Si quis non dixerit, quod in carne quam assumpsit, sedet in dextera Patris, in qua venturus est iudicare vivos et mortuos, anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium de divina substantia et Deum verum, anathema sit. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut per Filium factum, anathema sit. Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem fecisse, id est, visibilia et invisibilia, anathema sit. Si quis non dixerit Patris et Filii et Spiritus sancti unam divinitatem, parem maiestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum atque unam voluntatem, anathema sit. Si quis tres personas non dixerit veras, Patris et Filii et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quae salvanda sunt salvantes, anathema sit. Si quis non dixerit adorandum Spiritum sanctum ab omni creatura, sicut Filium et Patrem, anathema sit. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est. Quod omnes haeretici de Filio Dei et Spiritu sancto male sentientes, in perfidia Iudaeorum et Gentilium inveniuntur. Quod si quis patiatur Deum Patrem et Deum Filium et Deum Spiritum sanctum deos dici, et non Deum, propter divinitatem et potentiam unam, quam credimus esse et scimus Patris et Filii et Spiritus sancti, anathema sit. Si quis subtrahens aut Filium, aut Spiritum sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem dici, aut credi unum Deum, anathema sit.
Augustinus HOME

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCXXXII. De sancta Trinitate . <<<     >>> SERMO CCXXXIV. De Fide catholica, II .
monumenta.ch > Augustinus > 233