Augustinus, Sermones, 41, SERMO CCXXXII. De sancta Trinitate .
1 | [De Trinitate periculosa disputatio. Hoc scimus de Deo, quod eum nesciamus.] Audio, fratres, quod quidam inter se disputant, quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus et tres sunt, et unum sunt. Videtis ex quaestione, quam periculosa sit disputatio. Lutum et vas fictile de Creatore disputat; et ad naturae suae rationem non potest pervenire: et curiose quaerit scire de mysterio Trinitatis, quod Angeli in coelo scire non possunt. Quid enim dicunt Angeli in coelo? Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae [Psal. XXIII, 10]. Similiter in Isaia dicitur, Quis est iste qui ascendit de Edom, candida vestimenta eius [Isai. LXIII, 1]? Vide quid dicunt: pulchritudinem praedicant, et de natura tacent. Ergo et nos simpliciter dicamus, Vis scire naturam Dei? vis scire quid sit Deus? Hoc scito, quod nescias: nec in hoc contristeris quia nescias; quia et Angeli nescierunt, et omnes similiter creaturae. |
2 | [Hac scientia philosophos et Gentiles superamus.] Sed dicit aliquis: Quomodo ergo credo quod nescio? quomodo christianus sum, qui nescio quomodo sum christianus? Dicam simpliciter, antequam aliqua de Scripturis proferam. O christiane, qui tibi videris nihil scire, si scias hoc ipsum, quod nescias; nonne magis plus videris a caeteris scire? Gentilis homo videt lapidem, et Deum putat; philosophi vident coelum, et Deum putant; alii vident solem, et Deum putant: tu vero vide quantam super istos habeas scientiam, qui dicis, Deus lapis esse non potest, sol Deus esse non potest; quia alterius imperio currit. Vides quia in eo quod dicis nihil te scire, magis nosti? Gentiles autem in eo quod se dicunt scire, nesciunt; quia falsa sunt quae noverunt. Simulque considera quod voceris fidelis, non rationalis. Denique accepto Baptismo hoc dicimus: Fidelis factus est, sive factus sum. Credo quod nescio, et propterea scio, quia me scio nescire quod nescio. |
3 | [Damnabitur, non ignarus naturae Dei, sed temerarius assertor.] Sed dicit aliquis: Hoc non est exponere, sed expositionem fugere. Et nos sciebamus scire quod nesciebamus: tu nos dicebas scire quod ignoramus. Nonne meum est pie ignorantiam confiteri, quam temere mihi scientiam vindicare? In die iudicii non damnor, quia dicam, Nescivi naturam Creatoris mei: si autem aliquid temere dixero, temeritas poenam habet, ignorantia veniam promeretur. Dicamus aliquid de Scripturis, rationem non sequentes, sed auctoritatem Domini Salvatoris. Christus dicit, ascensurus in coelum, ad Apostolos loquens, quibus praedicat ut magister et Dominus: nemo sic novit de natura sua dicere, quomodo ipse qui Deus est; nobis autem sufficiat scire de Trinitate quod Dominus exponere dignatus est: quid ergo dicit ad Apostolos? Ite et baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Tria nomina audio, et unum dicitur nomen. Non enim dixit, In nominibus; sed, In nomine. Tria nomina dicit, et quomodo unum ponit, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Nomen Patris et Filii et Spiritus sancti unum est: sed Trinitas est nomen quod dicitur in nomine Patris Dei, in nomine Filii Dei, in nomine Spiritus sancti Dei, Pater et Filius et Spiritus sanctus unum nomen est divinitatis. |
4 | [Quae de Trinitate cognitio Christiano sufficiat. Iudaeus est Sabellianus. Personae proprietatibus, non natura distinguuntur.] Sed requiris a me quomodo uno nomine tres appellantur. Nescio; et libere me nescire profiteor, quod Christus noluit indicare. Hoc solum scio, quia in hoc christianus sum, quia unum Deum in Trinitate confiteor. Si autem dixero unam personam esse Patris et Filii et Spiritus sancti, Sabellianus appellabor, et incipio non esse Christianus, sed Iudaeus: quia et Iudaeus unum Deum dicit; et quia Patrem nescit et Filium et Spiritum sanctum, propterea mysterium non tenet Trinitatis. Ergo si sic dicimus unum Deum, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum excludamus a mysterio Trinitatis, Iudaei efficimur. Ego libere dico non ex me, sed ex sententia Salvatoris, scandalum esse quod in animo nascitur auditoris, quomodo tres unum sint, quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus non dividantur in divinitate, sed in personarum qualitate. Quandocumque personas appello, rogo vos ne me putetis personas hominum dicere: ego personas in Patre et Filio et Spiritu sancto non dico quasi personas hominum. Patris personam dico, quia pater est; et Filii, quia filius est; et Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus est. Non est Pater filius, nec Filius pater, nec Spiritus sanctus pater aut filius. Dividuntur enim proprietatibus; sed natura sociantur. Videte, hoc ipsum scandalum Philippus quondam apostolus sustinebat, quando dixit ad ipsum Dominum: Domine, ostende nobis Patrem. Cui respondens Dominus ait: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et ignoras Patrem? Qui me videt, videt et Patrem [Ioan. XIV, 8, 9]. Quid? ipse pater est, ipse filius? Hoc impium est dicere: sed hoc dicit, In eo quod Filium vides, intellige Patrem: non enim potest appellari filius, nisi habuerit patrem. Quando dicitur pater, non dicitur, nisi habuerit filium. |
5 | [Qualis Christiani aemulatio esse debeat.] Multa sunt quae dici possunt: sed sufficiat fidelibus pauca de mysterio Trinitatis audisse. Rogo vos, hoc magis inter nos certamen sit, quomodo adversarium superemus, quomodo ieiunemus, quomodo peccata nostra plangamus, quomodo pro tanto scelere satisfaciamus, quomodo eleemosynis insistamus, quomodo cogitatio nostra non nos captivos in libidinem trahat, quomodo patientiam contra omnem iniuriam habeamus, quomodo fratri iniuriam facienti non resistamus, sed vincamus eum in humilitate, quam a Christo didicimus, qui cum pateretur, non comminabatur [I Petr II, 23]. Si quando venerit cogitatio, et proposuerit quid est Deus, et quae est ratio Trinitatis; nobis sufficiat credere quia est, et non temere rationem quaerere Trinitatis: sed timere et orare Dominum semper debemus, et ei soli scientiam nostram in hac parte exhibeamus, ut diebus ei ac noctibus laudes canamus, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen. |