monumenta.ch > Augustinus > 356
Augustinus, Sermones de Diversis, SERMO CCCLV. De Vita et Moribus clericorum suorum, I . <<<     >>> SERMO CCCLVII. De laude pacis. Apud Carthaginem habitus, instante collatione cum Donatistis, anno 411, circiter 15 diem maii.

Augustinus, Sermones, 40, SERMO CCCLVI[Mss., in secundo aut in tertio audiet.]. De Vita et Moribus clericorum suorum, II [Ms. Colbertinus, sed postea ad vitam.].

1 [Forma vivendi coenobitarum in Actibus Apostolorum descripta.] Charitati vestrae hodie de nobis ipsis sermo reddendus est. Quod enim ait Apostolus, spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus [I Cor. IV, 9]. Qui nos amant, quaerunt quod laudent in nobis: qui autem nos oderunt, detrahunt nobis. Nos autem in utroque medio constituti, adiuvante Domino Deo nostro, et vitam et famam nostram sic custodire debemus, ut non erubescant de detractoribus laudatores. Quomodo autem vivere velimus, quomodo Deo propitio iam vivamus, quamvis de Scriptura sancta multi noveritis, tamen ad commemorandos vos, ipsa de libro Actuum Apostolorum vobis lectio recitabitur, ut videatis ubi descripta sit forma quam desideramus implere. Dum ergo recitatur, vos intentissimos volo, ut post eius recitationem, quod institui loquar, Deo donante, intentioni vestrae. (Et Lazarus diaconus legit:) 'Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti [Sic aliquot Mss. At editi, futuri saeculi.]. Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu: gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum, et ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout cuique opus erat' [Act. IV, 31-35]. (Cumque Lazarus diaconus recitasset, et episcopo codicem tradidisset; Augustinus episcopus dixit:) Et ego legere volo. Plus enim me delectat huius verbi esse lectorem, quam verbi mei disputatorem. 'Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti. Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu: gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout cuique opus erat.' (Cumque episcopus legisset, dixit:)
2 [Unde Augustino visum est de suorum clericorum vita apud plebem agere.] Audistis quid velimus: orate ut possimus. Contigit autem quaedam necessitas, ut haec diligentius agerem: quoniam, sicut iam nostis, presbyter in nostra societate constitutus, quali societati perhibet testimonium lectio, quam modo, cum recitaremus, audistis, moriens testamentum fecit, quia habuit unde faceret. Erat quod diceret suum, cum in ea societate viveret, ubi nemini licebat dicere aliquid suum, sed essent illis omnia communia. Si quis dilector et laudator noster apud detractorem nostrum praedicaret istam societatem, et diceret, Cum episcopo Augustino sic vivunt omnes cohabitatores eius, quomodo scriptum est in Actibus Apostolorum: continuo ille detractor caput movens, dentem promovens, diceret, Ita vere sic ibi vivitur, quomodo tu dicis? Quare mentiris? Quare falsa laude honoras indignos? Nonne ibi modo in eorum societate positus presbyter testamentum fecit, et quod habuit quomodo voluit disposuit, et reliquit? Certe omnia ibi sunt communia? certe nemo dicit aliquid suum? Sub his verbis quid ageret laudator meus? Nonne os eius quasi plumbo oppilaret ille detractor? Nonne illum laudasse poeniteret? Nonne reverentia perfusus et illius sermone confusus, vel nobis vel testatori illi malediceret? Haec fuit necessitas, ut ad istam diligentiam veniremus.
3 [Clerici omnes Augustini in proposito paupertatis constantes inventi. Valens diaconus, Patricius subdiaconus.] Nuntio ergo vobis unde gaudeatis. Omnes fratres et clericos meos, qui mecum habitant, presbyteros, diaconos, subdiaconos, et Patricium nepotem meum, tales inveni, quales desideravi. Sed qui de sua qualicumque paupertate, quod statuerant, nondum fecerunt, hi duo sunt, Valens diaconus, et paulo ante dictus nepos meus subdiaconus; sed matris vita impediebat, quia inde vivebat. Exspectabatur in illo etiam legitimae aetatis accessus, ut quod faceret, firmissime faceret. Nondum autem fecit, quia ipsos agellos habet cum suo fratre communes, et sub indiviso eos possident. Si autem divisi fuerint, eos cupit [In Editis additur: Conversi ad Dominum, etc., quod ab est a Mss.] Ecclesiae conferre, ut inde alantur qui sunt in proposito sanctitatis, quousque in hac vita degunt. Scriptum est enim, et hoc Apostolus loquitur, Qui autem suis, et maxime domesticis, non providet, fidem denegat, et est infideli deterior [I Tim. V, 8]. Adhuc autem mancipia sunt ei similiter cum fratre communia, nondum divisa. Disponit ea manumittere; non potest antequam dividantur. Quid enim ad quem pertineat, adhuc ignorat. Ad ipsum sane, quia maior est, pertinet divisio; et ad fratrem eius electio. Et ipse frater eius Deo servit, subdiaconus est cum sancto fratre meo et coepiscopo Severo in Ecclesia Milevitana. Hoc agitur, hoc sine dilatione peragendum est, ut illi servuli dividantur, manumittantur, et sic det Ecclesiae, ut eorum excipiat alimentum. Nepos autem meus ex quo conversus est, et mecum esse coepit, impediebatur et ipse aliquid de agellulis suis agere invita usufructuaria matre sua [Castigatus est subsidio r. v. Lov.] [Note: Alias, 6 ex Carthusiae Mss. editus.], quae hoc anno defuncta est. Inter ipsum et sorores eius [Hunc sermonem credimus in Possidii Indiculo, cap. 9, notatum his verbis: «De flamma in rubo, in Exodo, eo quod non comburebatur.» Idemque est cum Tractatu edito in tom. 6, «De eo quod dictum est a Deo ad Moysen, Ego sum qui sum.» Qui Tractatus in Erasmiana quidem editione incerti auctoris esse praenotatur; at in Ulimm. et Lov., Augustino tribuitur. Hic demum, parum abfuit quin per nos in quinta Sermonum classe reponeretur inter dubios.] sunt quaedam in Christi adiutorio cito finienda: ut et ipse faciat quod servum Dei decet, quod ipsa professio, et ista exigit lectio.
4 [Faustinus diaconus.] Diaconus Faustinus, sicut pene omnes nostis, hic de militia saeculi ad monasterium conversus est: hic baptizatus, inde diaconus ordinatus. Sed quia exiguum est quod videtur possidere, sicut iurisperiti loquuntur, iure, non corpore [Editi ex Carthusiano Ms. addunt, a regula pietatis] reliquerat illud, et ab eius fratribus tenebatur. Nunquam inde cogitavit ex quo conversus est, nec ipse aliquid quaesivit a fratribus suis, nec ab illo est aliquid quaesitum. Modo quia ventum est ad hunc articulum temporis, cum consilio meo divisit ipsam rem: et dimidiam donavit fratribus suis, dimidiam Ecclesiae pauperi in loco eodem constitutae.
5 [Severus diaconus caecus.] Diaconus Severus sub qua Dei disciplina et flagello sit, nostis: lumen tamen non perdidit mentis. Unam domum hic emerat propter matrem et sororem suam, quas de sua patria huc desiderabat adducere. Emerat autem non sua pecunia, quam non habebat; sed ex collatione religiosorum virorum, quos mihi quaerenti etiam nominans indicavit. De ipsa [Editi ex Carthusiano Ms., et dicitur ei, Domine. Et dicit, Ego sum qui sum.] non possum dicere quid fecerit, aut quid disponat, nisi quia totum et ipse in mea posuit voluntate, ut quidquid ipse vellem, hoc inde fieret. Sed habet quasdam causas cum matre sua, quarum causarum me iudicem posuit; ut cum illae causae fuerint terminatae, fiat de ipsa domo quod ego voluero. Quid autem velle potero Deo regente, nisi quod iustitia iubet, et pietas postulat? Habet etiam in patria sua aliquos agellos: disponit eos sic distribuere, ut etiam illic in illo loco positae pauperi largiatur Ecclesiae.
6 [Hipponensis diaconus.] Diaconus Hipponensis homo pauper est, quid alicui conferat, non habet: tamen de laboribus suis antequam esset clericus emerat aliquos servulos, hodie illos in conspectu vestro manumissurus est episcopalibus Gestis.
7 [Eraclius diaconus.] Diaconus Eraclius ante vestros oculos versatur, opera eius lucent coram oculis vestris. De opere eius et expensa pecunia memoriam sancti Martyris habemus [Editi ex Carthusiano Ms. addunt, dii.]. De pecunia sua emit etiam possessionem ex consilio meo: nam ipsam pecuniam volebat per manus meas erogari, sicut mihi placeret. Ego si pecuniae avidus essem, aut necessitates meas ipsas, quas pro pauperibus habeo, in hac causa plus curarem, pecuniam acciperem. Quare, dicit aliquis? Quia possessio illa quae ab illo empta et Ecclesiae donata est, adhuc nihil praestat Ecclesiae. Minus enim habebat ad pretium, et quia mutuatus fuerat, hoc de eius adhuc fructibus reddit. Homo sum senex, quantus mihi de illa possessione potest fructus accedere? Numquid promitto mihi tot annos esse victurum, donec suum pretium illa persolvat? Quod ergo vix diu partibus reddit, de proximo haberem totum, si accipere voluissem. Non feci, aliud attendi. Fateor enim vobis, et ipsa suspecta mihi adhuc aetas eius fuit, et verebar ne forte, ut sunt homines, matri eius hoc displiceret; et diceret inductum a me fuisse adolescentem, ut bona eius paterna consumerem, et eum egentem relinquerem. Ideo volui eius pecuniam in illa possessione servari; ut si aliquid, quod Deus avertat, aliter quam volumus evenisset, redderetur villa [Editi ex Carthusiano Ms., quia spiritui flammae a spinis, etc.] ne culparetur episcopi fama. Scio enim quantum vobis sit fama mea necessaria: nam mihi sufficit conscientia mea. Emit etiam spatium ab ista postea ecclesia [Editi ex Carthusiano Ms., dispensatum est a veteri Testamento usque ad novum. Et quomodo dispensatum est? Dispositum inquit, etc.] notum vobis, et sua pecunia aedificavit domum. Et hoc nostis. Ante paucos dies priusquam sermonem de hac re haberem vobiscum, eam donavit Ecclesiae. Exspectabat enim ut eam perficeret, et perfectam donaret. Fabricandi autem domum necessitas illi nulla erat, nisi quia cogitavit matrem suam huc esse venturam. Si autem venisset, in re filii sui habitaret: modo si venerit, in opere filii sui habitabit. Testimonium ei perhibeo, pauper remansit: sed in charitatis possessione [Sermonis octavi fragmentum emendatum est iuvantibus duobus e. et fl. r. v. Ulim. Par. Lov.---R. P. Frangipane, in opere cui titulus: S. Augustini Sermones decem nunc primum editi, Romae an. 1829, pag. 1-11, fragmentum hoc invenit in codice Cassinensi, n. 17. M.] permansit. Aliqui servuli ei reliqui fuerant, iam quidem in monasterio viventes, quos tamen Gestis ecclesiasticis manumissurus est hodie. Nemo ergo dicat, Dives est: nemo existimet, nemo male loquatur, nemo se ipsum vel animam suam suis dentibus laniet. Pecuniam nullam habet servatam: utinam quam debet restituat.
8 [Subdiaconi.] Caeteri, id est, subdiaconi, pauperes sunt, Deo propitio, misericordiam Dei exspectant. Unde ipsi faciant non habent: nullas habentes facultates, finierunt mundi cupiditates. Vivunt nobiscum in societate communi: nemo eos distinguit ab illis qui aliquid attulerunt. Charitatis unitas praeponenda est terrenae commodo haereditatis.
9 [De presbyteris.] Restant presbyteri. Sic enim ad eos gradatim ascendere volui. Cito dixerim, pauperes Dei sunt. Nihil ad domum societatis nostrae attulerunt, nisi ipsam, qua nihil charius est, charitatem. Verumtamen quoniam scio natos fuisse rumores de divitiis ipsorum: non a me ad aliquid compellendi, sed vobis meo sermone purgandi sunt.
10 [Leporius presbyter.] Vobis dico, qui forte nescitis; nam vestrum plurimi sciunt: presbyterum Leporium, quamvis saeculi natalibus clarum, et apud suos honestissimo loco natum, tamen iam Deo servientem, cunctis quae habebat relictis, inopem suscepi; non quia nihil habuit, sed quia iam fecerat quod lectio ista persuadet. Hic non fecit, sed nos scimus et ubi fecit. Unitas Christi et Ecclesiae una est [Inter Eugypii excerpta, et in Mss. Regio et Victorino repertum. Huius Tractatus imeminit Possidius in Indiculo, cap. 9; et Augustinus ipse, super psalm. 77, n. 27.]. Ubicumque fecit opus bonum, pertinet et ad nos, si congaudeamus [Florus, etiam imperfectis. Duo Mss., etiam imperfectos.]. Hortus est unus ubi nostis, ibi monasterium suis constituit, quia et ipsi Deo serviunt. Ille hortus ad Ecclesiam non pertinet, nec ad ipsum. Et ad quem, dixerit aliquis? Ad illud quod ibi est monasterium. Sed quod verum est, usque ad hoc tempus curam pro illis ita gerebat, ut sumpticulos, quibus sustentantur, apud se haberet, et eis ipse, ut videbatur, impenderet. Sed ne propter hoc daretur locus hominibus, suspiciones suas rodentibus, et ventrem non implentibus, hoc placuit et mihi et ipsi, ut sic se illi transigant, quasi iste iam de saeculo exierit. Numquid enim cum obierit ipse, illis dispensaturus est aliquid? Melius est ut videat illos ibi bene conversantes, et regente Deo in disciplina Christi sic viventes, ut de illis tantummodo gaudeat, non eorum necessitatibus occupetur. Pecuniam non habet, quam suam dicere possit: habebat xenodochium aedificandum, quod modo videtis aedificatum. Ego illi iniunxi, ego iussi. Obtemperavit mihi libentissime, et sicut videtis, operatus est: quomodo meo iussu etiam basilicam ad octo Martyres fabricavit, de his quae per vos Deus donavit. Coepit enim de pecunia quae data erat Ecclesiae propter xenodochium, et cum coepisset aedificare, ut sunt religiosi desiderantes opera sua in coelo scribi, adiuverunt prout quisque voluit, et fabricavit. Opus ante oculos habemus: omnis homo quid factum sit videt. De pecunia, quia non habet, mihi credant, dentem compescant, non frangant. Emerat de ipsa pecunia xenodochii quamdam domum in Carraria, quam sibi existimabat propter lapides profuturam; sed lapides eius domus fabricae necessarii non fuerunt, quoniam aliunde provisi sunt. Domus ergo ipsa sic remansit, pensionem praestat; sed Ecclesiae, non presbytero. Nemo amplius dicat: In domum presbyteri, ante domum presbyteri, ad domum presbyteri. Ecce ubi est domus presbyteri: ubi est domus mea, ibi est domus presbyteri: alibi non habet domum; sed ubicumque [Sic aliquot Mss. At editi omittunt, et quam perfecti capiant; habentque, et quam parvulus capere non potest. Ab est particula, non, a Regio codice.] habet Deum.
11 [Lis inter Ianuarii filios, sponte finita.] Quid amplius quaeritis? Nisi quia me illud memini etiam promisisse, ut ad vos perferrem quid egissem inter duos, fratrem videlicet et sororem, filios Ianuarii presbyteri, quia orta inter illos fuerat controversia pecuniaria: sed tamen sicut inter fratres, salva, Deo propitio, charitate. Promiseram ergo audire, ut inter illos quidquid esset, iudicando finirem. Paraveram me iudicem: sed antequam iudicarem, ipsi unde iudicaturus fueram, finierunt. Non inveni unde iudicarem, sed unde laetarer. Acquieverunt omnino concorditer voluntati meae et consilio meo, ut pares essent in pecunia, quam reliquit pater eorum, Ecclesia renuntiante.
12 [Obtrectatorum calumniae sine rixa refellendae.] Post sermonem meum locuturi sunt homines; sed et quodlibet homines loquantur, qualicumque aura flante, perducetur inde aliquid ad aures meas. Et si fuerit tale, ut sit iterum necesse nos purgare, respondebo detractoribus, respondebo maledicis, respondebo incredulis, non nobis credentibus praepositis suis [Unus Ms., ad hominem. Idemque codex in margine habet: «Vel, da hominem.»], ut potero, respondebo quod Dominus dederit: interim modo non est necesse, quia nihil forte dicturi sunt. Qui nos amant, libere gaudebunt: qui nos oderunt, tacite dolebunt. Tamen si linguas exercuerint, audient, Deo propitio, vobiscum responsionem meam, non litem meam. Non enim homines nominaturus sum et dicturus, Ille hoc dixit, iste sic detraxit; cum fortasse etiam ad me falsa, quia et hoc potest fieri, perferantur. Verumtamen quaecumque perlata fuerint, si oportere videbitur, loquar inde Charitati vestrae. Ante oculos vestros volo sit vita nostra. Scio quia quaerentes licentiam male faciendi, quaerunt sibi exempla male viventium, et multos infamant, ut socios invenisse videantur. Ideo quod nostrum est, fecimus: plus quid faciamus, non habemus. Ante oculos vestros sumus. Nullius aliquid desideramus, nisi bona opera vestra.
13 [In communem usum cedere vult, quae clericis suis offeruntur a fidelibus. Augustini modestia.] Et vos exhortor, fratres mei, si aliquid vultis clericis dare, sciatis quia non debetis quasi vitia eorum fovere contra me. Omnibus offerte quod vultis, offerte de voluntate vestra. Quod commune erit, distribuetur unicuique sicut cuique opus erit. Gazophylacium attendite, et omnes habebimus. Valde me delectat, si ipsum fuerit praesepe nostrum, ut nos simus iumenta Dei, vos ager Dei. Nemo det byrrhum, vel lineam tunicam, seu aliquid, nisi in commune [Sic duo Mss. At editi, contempseris te in te, et imaginem Dei.]: de communi accipio et mihi ipsi, cum sciam commune me habere velle quidquid habeo. Nolo talia offerat Sanctitas vestra, quibus ego solus quasi decentius utar; offerat mihi, verbi gratia, byrrhum pretiosum: forte decet episcopum, quamvis non deceat Augustinum, id est, hominem pauperem, de pauperibus natum. Modo dicturi sunt homines quia inveni pretiosas vestes, quas non potuissem habere vel in domo patris mei, vel in illa saeculari professione mea. Non decet: talem debeo habere, qualem possum, si non habuerit, fratri meo dare. Qualem potest habere presbyter, qualem potest habere decenter diaconus et subdiaconus, talem volo accipere: quia in commune accipio. Si quis meliorem dederit, vendo: quod et facere soleo; ut quando non potest vestis esse communis, pretium vestis possit esse commune. Vendo, et erogo pauperibus. Si hoc eum delectat, ut ego habeam; talem det, unde non erubescam. Fateor enim vobis, de pretiosa veste erubesco: quia non decet hanc professionem, hanc admonitionem, non decet haec membra, non decet hos canos. Etiam illud dico: si forte in nostra domo vel in nostra societate aeger est aliquis, vel post aegritudinem, ut necesse sit eum ante horam prandii reficere; non prohibeo religiosos vel religiosas mittere eis quod eis videtur ut mittant: prandium tamen et coenam extra nemo habebit. 14 Clericorum albo expungendum statuit, qui paupertatis propositum violaverit. Ecce dico, audistis, audiunt: Qui habere voluerit proprium et de proprio vivere, et contra ista praecepta nostra facere; parum est ut dicam, non mecum manebit: sed et clericus non erit. Dixeram enim, et scio me dixisse, quod si nollent suscipere socialem vitam nostram, non illis tollerem clericatum; sed seorsum manerent, seorsum viverent, quomodo nossent Deo viverent. Et tamen ante oculos posui, quantum malum sit a proposito cadere. Malui enim habere vel claudos [Editi: Si pecus es, non times; saltem mori times.], quam plangere mortuos. Qui enim hypocrita est, mortuus est. Quomodo ergo quicumque voluisset extra manere et de suo vivere, non ei tollerem clericatum: ita modo quia placuit illis, Deo propitio, socialis haec vita, quisquis cum hypocrisi vixerit, quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Interpellet contra me mille concilia, naviget contra me quo voluerit, sit certe ubi potuerit: adiuvabit me Deus, ut ubi ego episcopus sum, ille clericus esse non possit. Audistis, audierunt. Sed spero in Deum nostrum et misericordiam eius, quia sicut dispositionem meam istam hilariter acceperunt, sic eam pure fideliterque servabunt.
15 [Presbyter Barnabas.] Dixi aliquid suum non habere presbyteros cohabitatores meos, inter quos est et presbyter Barnabas. Sed de illo audivi quaedam fuisse iactata, ante omnia quod emit villam a dilecto et honorabili filio meo Eleusino. Hoc falsum est: monasterio donavit ille, non vendidit. Ego sum testis. Quid amplius quaeratis, ignoro. Ego sum testis: donavit ille, non vendidit. Sed dum non creditur donare potuisse, creditus est vendidisse. Beatus homo, qui tam bonum opus fecit, ut non crederetur. Tamen vel modo credite, et detractores audire libenter desinite. Iam dixi, ego sum testis. Dictum est de illo [Editi: Aut evenire putatis.] quod anno praepositurae suae per industriam debita fecerit, ut dum volo ego reddi debita, darem illi licentiam [Regius Ms., etiam mente non appetendam castitatem, etc.] poscendi fundum Victorianensem: tanquam dixisset mihi, Ut reddam debita mea, da mihi in decem annos fundum Victorianensem. Et hoc falsum est. Sed fuit unde rumor nasceretur, fecit debita reddenda. A nobis reddita sunt partim, unde potuerunt. Remansit aliquid quod non debebatur [Duo Mss., commaculare.], etiam monasterio illi quod per ipsum Deus instituit. Cum ergo remansisset, coepimus quaerere unde debitum redderemus. Ad conductionem ipsius fundi nullus accessit, nisi quadraginta solidorum offerens pensionem. Sed vidimus fundum amplius posse dare, ut celerius redderetur debitum; et commisi fidei eius, ut de ipsa conductione lucra non requirerent fratres; sed quidquid daret fundus, de ipsis fructibus imputarent ad debitum. Fide agitur. Paratus est presbyter ut alium constituam, qui de fructibus fratribus reddat [Ulim., subugium. Lov., subiugum. Melius Par. et Mss., subiugium.]. Ex numero vestro sit aliquis, cui haec committam; ex numero ipsorum qui ad nos talia pertulerunt. Sunt enim in vobis homines religiosi, qui eum rumorem falso reprehensum esse doluerunt, et tamen crediderunt factum. Ex ipsis ergo aliquis veniat ad nos, suscipiat possessionem, omnes fructus pretiis suis fideliter vendat, ut reddi possit facilius quod debetur, et hodie recedit inde cura presbyteri. Locus etiam ipse, ubi monasterium constitutum est a memorato honorabili filio meo Eleusino, ipsi presbytero Barnabae donatus est antequam ordinaretur presbyter; in ipso loco monasterium instituit. Sed tamen quia nomine ipsius donatus erat locus, mutavit instrumenta, ut nomine monasterii possideatur. De fundo Victorianensi, ego rogo, ego hortor, ego peto, ut si quis religiosus est, fide agat, et exhibeat Ecclesiae istam operam, ut cito debitum reddam. Quod si nemo de laicis fuerit inventus, ego praepono [Forte, volens.] alium, iste illuc non accedet. Quid vultis amplius? Nemo laceret servos Dei: quia non expedit lacerantibus. Servis Dei quidem merces falsis detractionibus crescit: sed crescit etiam poena detrahentibus. Non sine causa dictum est, Gaudete et exsultate, quando detrahunt de vobis, dicentes falsa: quia merces vestra magna est in coelis [Matth. V, 11, 12]. Nolumus cum detrimento vestro magnam habere mercedem. Minus ibi habeamus, et tamen vobiscum ibi regnemus.
Augustinus HOME

bke16.113v bnf1594.94

Augustinus, Sermones de Diversis, SERMO CCCLV. De Vita et Moribus clericorum suorum, I . <<<     >>> SERMO CCCLVII. De laude pacis. Apud Carthaginem habitus, instante collatione cum Donatistis, anno 411, circiter 15 diem maii.
monumenta.ch > Augustinus > 356