monumenta.ch > Augustinus > 355
Augustinus, Sermones de Diversis, SERMO CCCLIV. Ad Continentes habitus: quo eos primum adversus obtrectatores et invidos corroborat, tum deinde superbiam cavere iubet . <<<     >>> SERMO CCCLVI. De Vita et Moribus clericorum suorum, II .

Augustinus, Sermones, 40, SERMO CCCLV[Forte, pili.]. De Vita et Moribus clericorum suorum, I [Mss., quales viri erant.].

1 [Curandum ut bona sit non solum conscientia, sed etiam fama.] Propter quod volui et rogavi hesterno die, ut hodie frequentius conveniretis, hoc est quod dicturus sum. Vobiscum hic vivimus, et propter vos vivimus: et intentio votumque nostrum est, ut apud Christum vobiscum sine fine vivamus. Credo autem ante oculos vestros esse conversationem nostram; ut et nos dicere fortassis audeamus, quamvis illi multum impares, quod dixit Apostolus, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. IV, 16]. Et ideo nolo ut aliquis de nobis inveniat male vivendi occasionem. Providemus enim bona, ut ait idem apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus [II Cor. VIII, 21]. Propter nos, conscientia nostra sufficit nobis: propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Tenete quod dixi, atque distinguite. Duae res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo. Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est: maxime in loco isto positus, de quo dicit Apostolus scribens ad discipulum suum, Circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum [Tit. II, 7].
2 [Vita communis, cuius exemplum in primis christianis. Monasterium ab Augustino, primum in horto, et post in episcopii domo institutum. In loco humili salus, in alto periculum. Vita communis in monasterio. Proprium aliquid habere quemquam vitae illius lege vetitum.] Ut ergo non vos diu teneam, praesertim quia ego sedens loquor, vos stando laboratis: nostis omnes, aut pene omnes, sic nos vivere in ea domo quae dicitur domus episcopii [Sic nostri omnes Mss. At editi, mutare se et fratri coniungi.], ut, quantum possumus, imitemur eos sanctos, de quibus loquitur liber Actuum Apostolorum, Nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia [Act. IV, 32]. Quia forte aliqui vestrum non sunt tam diligentes vitae nostrae scrutatores, ut hoc sic noverint, quomodo volo vos nosse; dico quid sit, quod breviter dixi. Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, iuvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem saeculi reliqueram, et quod esse potui, esse nolui: nec tamen quaesivi esse quod sum. Elegi in domo Dei mei abiectus esse, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum [Psal. LXXXIII, 11]. Ab eis qui diligunt saeculum, segregavi me: sed eis qui praesunt populis, non me coaequavi. Nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem et abiectum: et placuit illi dicere mihi, Ascende sursum. Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam coeperat esse iam alicuius momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum perveni ad episcopatum. Non attuli aliquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum iis indumentis quibus illo tempore vestiebar. Et quia hoc disponebam, in monasterio esse cum fratribus [Forte, iit.], cognito instituto et voluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo nunc est monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere, compares meos, nihil habentes, sicut nihil habebam, et imitantes me: ut quomodo ego tenuem paupertatulam meam vendidi et pauperibus erogavi, sic facerent et illi qui mecum esse voluissent, ut de communi viveremus; commune autem nobis esset magnum et uberrimum praedium ipse Deus. Perveni ad episcopatum: vidi necesse habere episcopum exhibere humanitatem assiduam quibusque venientibus sive transeuntibus: quod si non fecisset episcopus, inhumanus diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio permissa esset [Sirmondus hoc loco putat indicari Constantinum magnum, qui, teste Chrysostomo in 3 adversus Iud. homil., Iudaeos, quod urbem suam contra interdictum instaurare aggressi essent, amputatis auriculis male multatos in diversas regiones sparsit, ut terrori caeteris essent, ne idem in posterum conarentur. Sed profecto Iudaei Severo imperante iam erant patrio solo exclusi, ex Tertulliano in Apolog., cap. 21, et lib. contra Iud., cap. 13. Imo ipsos longe ante Severum Adrianus prohibuerat Ierosolymorum accessu, ex Eusebio, lib. 4 Histor., cap. 6. Itaque hic non singularem hominem, sed eum prae oculis habet Augustinus, qui Romanum imperium gerebat, eo quo loquitur aevo iam christianus.], indecens esset. Et ideo volui habere in ista domo episcopii mecum monasterium clericorum. Ecce quomodo vivimus. Nulli licet in societate nostra habere aliquid proprium: sed forte aliqui habent. Nulli licet: si qui habent, faciunt quod non licet. Bene autem sentio de fratribus meis, et semper bene credens ab hac inquisitione dissimulavi: quia et ista quaerere, quasi male sentire mihi videbatur. Noveram enim, et novi omnes, qui mecum viverent, nosse propositum nostrum, nosse legem vitae nostrae.
3 [Ianuarius presbyter proprium contra monasterii legem retinuit. Testamentum fecit. Haereditatem ipsius pro Ecclesia suscipere non vult Augustinus. Lis inter Ianuarii filios de eius haereditate.] Venit ad nos etiam presbyter Ianuarius, qui videbatur sua honeste erogando quasi consumpsisse, sed non consumpsit [Vid. Enarr. in Psal. 40, n. 14, et in Psal. 56, n. 9.]. Remansit illi quaedam pecunia, id est, argentum, quod diceret esse filiae suae. Filia ipsius, Deo propitio, in monasterio feminarum, et bonae spei est. Gubernet illam Dominus, ut impleat quae de illa speramus, in illius misericordia, non in eius meritis. Et quia infra annos erat, et de sua pecunia nihil facere poterat (quamvis enim videremus fulgorem professionis, tamen lubricum timebamus aetatis); factum est ut ipsum argentum quasi puellae servaretur, ut cum ad legitimos annos veniret, faceret inde quod virginem Christi deceret, quando optime iam facere posset. Dum haec exspectantur, coepit ille morti propinquare: qui diu tanquam de suo [Editi, movent nos. Abest, nos, a Mss.], iurans quia ipsius erat, non filiae, testamentum fecit. Testamentum, inquam, fecit presbyter et socius noster, nobiscum manens, de Ecclesia vivens, communem vitam profitens; testamentum fecit, haeredes instituit. O dolor illius societatis! o fructus natus, non de arbore quam plantavit Dominus? Sed Ecclesiam scripsit haeredem? Nolo munera ista, non amo amaritudinis fructum. Ego illum Deo quaerebam, societatem professus erat, hanc teneret, hanc exhiberet, nihil haberet, testamentum non faceret. Habebat aliquid? non se nostrum socium quasi Dei pauperem fingeret. Magnus inde mihi dolor est, fratres. Dico Charitati vestrae, propter hunc dolorem statui haereditatem ipsam in Ecclesia non suscipere. Filiorum ipsius sit quod reliquit, ipsi inde faciant quod voluerint. Videtur enim mihi quia si eam suscepero, in isto facto, quod mihi displicet et quod doleo, eius particeps ero. Hoc volui non latere Charitatem vestram. Filia ipsius in monasterio feminarum est: filius ipsius in monasterio virorum est. Ambos exhaeredavit: illam cum laude, istum cum elogio, id est, cum vituperatione. Commendavi [In Mss., quasi cum carnali habitu.] autem Ecclesiae ut non accipiant ipsas portiunculas, quae pertinent ad exhaeredatos, nisi cum ad legitimam aetatem pervenerint. Hoc eis reservat Ecclesia. Deinde litem dimisit inter filios suos, in qua laboro. Puella dicit: Meum est, nostis quia hoc dicebat semper pater meus. Puer dicit: Credatur patri meo, quia moriens mentiri non potuit. Et ista contentio quale malum est? Sed si pueri isti servi Dei sunt, litem hanc inter illos cito finimus. Audio illos ut pater, et forte melius quam pater ipsorum. Videbo quid sit iuris, sicut Deus voluerit, cum paucis fratribus fidelibus honoratis, Deo propitio, de numero vestro, id est, de plebe ista. Audio inter illos causam; et sicut Dominus donaverit, finio.
4 [Haereditatem cuiusquam, exhaeredatis filiis, non suscipit Augustinus.] Tamen rogo vos, nemo me reprehendat, quia eius haereditatem nolo suscipiat Ecclesia. Primo, quia factum illius detestor: deinde, quia institutum meum est. Multi laudant quod dicturus sum, sed aliqui et reprehendunt. Utrisque facere satis valde difficile est. Audistis modo cum Evangelium legeretur, Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus, et non luxistis. Venit Ioannes non manducans neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt, Ecce homo vorax, potator vini, et amicus publicanorum [Matth. XI, 17-19]. Quid ego facio inter illos, qui parant me reprehendere, et dentes in me ducere, si suscepero haereditates eorum qui filios suos irati exhaeredant? Iterum quid sum facturus eis quibus canto, et nolunt saltare? qui dicunt, Ecce quare nemo donat Ecclesiae Hipponensi aliquid: ecce quare non eam faciunt qui moriuntur haeredem; quia episcopus Augustinus de bonitate sua (laudando enim mordent, labiis mulcent, dentem figunt) donat totum, non suscipit. Plane suscipio, profiteor me suscipere oblationes bonas, oblationes sanctas. Si quis autem irascitur in filium suum et moriens exhaeredat eum, si viveret, non eum placarem? non ei filium suum reconciliare deberem? Quomodo ergo cum filio suo volo ut habeat pacem, cuius appeto haereditatem? Sed plane, si faciat quod saepe hortatus sum; unum filium habet, putet Christum alterum; duos habet, putet Christum tertium; decem habet, Christum undecimum faciat, et suscipio. Quia ergo feci hoc in quibusdam rebus, iam volunt bonitatem meam vel commendationem famae meae in aliud vertere, ut alio modo me reprehendant, quia oblationes devotorum hominum nolo suscipere. Considerent quam multa susceperim. Quid opus est ea numerare? Ecce unum dico, filii Iuliani [Sic in Mss. At in editis deerant isthaec verba, carnaliter. quia ecce iam mane est, ut spiritualiter illumineris: id est, Noli me putare hominem. Dimitte.---In B., super hanc vocem, hominem, notatur in margine, subaudi, «tantum.» M.] haereditatem suscepi. Quare? Quia sine filiis defunctus est.
5 [Bonifacii haereditatem quare non susceperit.] Bonifacii haereditatem suscipere nolui: non misericordia, sed timore. Naviculariam nolui esse Ecclesiam Christi. Multi sunt quidem, qui etiam de navibus acquirunt. Tamen una tentatio esset, iret navis, et naufragaret: homines ad tormenta daturi eramus, ut de submersione navis secundum consuetudinem quaereretur, et torquerentur a iudice qui essent de fluctibus liberati? Sed non eos daremus. Nullo pacto enim hoc facere deceret Ecclesiam. Onus ergo fiscale persolveret? Sed unde persolveret? Enthecam [Sic Mss. Editi vero, quia aruerunt.] nobis habere non licet. Non est enim episcopi servare aurum, et revocare a se mendicantis manum. Quotidie tam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi nos inopes interpellant; ut plures tristes relinquamus, quia quod possimus dare omnibus, non habemus. Non habemus ergo enthecam. Propter naufragium ergo, hoc vitando feci, non donando. Nemo ibi me laudet, sed nemo etiam vituperet. Plane quando donavi filio, quod iratus pater moriens abstulit, bene feci. Laudent qui volunt, parcant qui laudare nolunt. Quid plura, fratres mei? Quicumque vult exhaeredato filio haeredem facere Ecclesiam, quaerat alterum qui suscipiat, non Augustinum: imo Deo propitio neminem inveniat. Quam laudabile factum sancti et venerandi episcopi Aurelii Carthaginensis, quomodo implevit omnibus qui sciunt, os laudibus Dei? Quidam cum filios non haberet, neque speraret, res suas omnes retento sibi usufructu donavit Ecclesiae. Nati sunt illi filii, et reddidit episcopus nec opinanti quae ille donaverat. In potestate habebat episcopus non reddere; sed iure fori, non iure poli [Emendatus est ad cl. r. v. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 17.].
6 [Clericis suis praecipit, ut si qui habent proprium, cito dimittant. Clericatum, si cui a sua societate discedere placuerit, proponit non auferre. Simulare propositum sanctitatis peius est, quam cadere a proposito. Clericatus magis onus quam honor.] Sane etiam hoc noverit Charitas vestra dixisse me fratribus meis, qui mecum manent, ut quicumque habet aliquid, aut vendat et eroget, aut donet et commune illud faciat. Ecclesiam habet, per quam nos Deus pascit. Et dedi dilationem usque ad Epiphaniam, propter eos qui vel cum fratribus suis non diviserunt, et dimiserunt quod habent apud fratres suos, vel nondum de re sua aliquid egerunt, quia exspectabatur aetas legitima. Faciant inde quod volunt: dum tamen sint pauperes mecum, simul exspectantes misericordiam Dei. Si autem nolunt, qui forte nolunt: certe [Possidius in Indiculo, cap. 8, sermonem hunc videtur indicare isto titulo: «De virga conversa in serpentem, et manu colorata, et aqua in sanguinem.»] ego sum qui statueram, sicut nostis, nullum ordinare clericum, nisi qui mecum vellet manere; ut si vellet discedere a proposito, recte illi tollerem clericatum, quia desereret sanctae societatis promissum coeptumque consortium. Ecce in conspectu Dei et vestro, muto consilium: qui volunt habere aliquid proprium, quibus non sufficit Deus et Ecclesia eius, maneant ubi volunt, et ubi possunt, non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocritas. Malum enim est, quis nesciat? malum est cadere a proposito; sed peius est simulare propositum. Ecce dico, audite: qui societatem communis vitae iam susceptam, quae laudatur in Actibus Apostolorum, deserit, a voto suo cadit, et a professione sancta cadit. Observet iudicem, sed Deum, non me. Ego ei non aufero clericatum. Quantum sit periculum, ante oculos eius posui: faciat quod vult. Novi enim quia si aliquem hoc facientem degradare voluero, non ei deerunt patroni, non ei deerunt suffragatores, et hic et apud episcopos qui dicant, Quid mali fecit? Non potest tecum tolerare istam vitam: extra episcopium vult manere, et de proprio vivere, ideone debet perdere clericatum? Ego scio quantum mali sit profiteri sanctum aliquid, nec implere. Vovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro [Psal. LXXV, 12]: et, Melius est non vovere, quam vovere et non reddere [Eccle. V, 4]. Virgo etsi nunquam fuit in monasterio, et virgo sacra est, illi nubere non licet, quamvis esse in monasterio non compellitur [Vox, mentibus, quae omissa in editis fuerat, restituitur ex Ms. Colbertino.]. Si autem coepit esse in monasterio, et deseruit, et tamen virgo est; dimidia ruit. Sic et clericus duas res professus est, et sanctitatem, et clericatum: interius [Sic Mss. At editi: Si ergo ambae sunt verae, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia illa specie? Qui in Actibus, etc.] sanctitatem; nam clericatum propter populum suum Deus imposuit cervicibus ipsius, cui magis onus est quam honor: sed quis sapiens et intelliget haec [Psal. CVI, 43]? Ergo professus est sanctitatem, professus est communiter vivendi societatem; professus est quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum [Psal. CXXXII, 1]: si ab hoc proposito ceciderit, et extra manens clericus fuerit; dimidius et ipse cecidit. Quid ad me? Non eum iudico. Si foris servat sanctitatem, dimidius cecidit: si vero intus habuerit simulationem, totus cecidit. Nolo habeat necessitatem simulandi. Scio quomodo homines ament clericatum: nemini eum tollo nolenti mecum communiter vivere. Habet Deum, qui mecum manere vult. Si paratus est pasci a Deo per Ecclesiam ipsius, non habere aliquid proprium, sed aut erogare pauperibus, aut in commune mittere, maneat mecum. Qui hoc non vult, habeat libertatem: sed videat utrum habere possit felicitatis aeternitatem.
7 [Pollicetur sermonem subsequentem.] Sufficiant haec nunc interim Charitati vestrae. Quod egero cum fratribus meis, annuntiabo vobis. Spero enim bona. Omnes mihi libenter obediunt: nec inventurus sum aliquos habere aliquid, nisi aliqua necessitate religionis, non occasione cupiditatis. Quod ergo egero post Epiphaniam, Charitati vestrae in Domini voluntate nuntiabo; et quomodo litem finiero inter duos fratres, filios presbyteri Ianuarii, non vobis tacebo. Multa locutus sum, date veniam loquaci senectuti, sed timidae infirmitati. Ego, sicut videtis, per aetatem modo senui, sed per infirmitatem corporis olim sum senex. Tamen si Deo placet, quod dixi modo, ipse det vires, non vos desero. Orate pro me, ut quantum inest anima in hoc corpore, et qualescumque vires suppetunt, in verbo Dei serviam vobis.
Augustinus HOME

bke16.113v bnf1594.94

Augustinus, Sermones de Diversis, SERMO CCCLIV. Ad Continentes habitus: quo eos primum adversus obtrectatores et invidos corroborat, tum deinde superbiam cavere iubet . <<<     >>> SERMO CCCLVI. De Vita et Moribus clericorum suorum, II .
monumenta.ch > Augustinus > 355