1 | [Baptizatos exhortatur. Innocentia morum retinenda. Humilitas sectanda.] Omnium quidem aures et mentes, quos cura nostra complectitur, solliciti pastoris sermo compellat: verumtamen ad vos proprie nunc dirigitur, quorum recens infantia spiritualis generationis Sacramentorum cunabulis insignitur. Vobis enim maxime per apostolum Petrum sic divinum blanditur eloquium: Deposita ergo, inquit, omni malitia et omni dolo et adulatione et invidia et detractione, tanquam modo nati infantes rationabile et innocens lac concupiscite; ut in illo crescatis in salutem, si gustastis quoniam dulcis est Dominus [I Petr. II, 1-3]. Proinde quia gustastis, nos testes sumus: nos vobis hanc suavitatem nutricis officio ministravimus. Agite itaque admoniti sanctae instar infantiae, deponite malitiam, dolum, adulationem et invidiam et detractionem. Hanc innocentiam sic tenere debetis, ut eam crescendo non amittatis. Quid est malitia, nisi nocendi amor? Quid est dolus, nisi aliud agere et aliud simulare? Quid est adulatio, nisi fallaci laude seductio? Quid est invidia, nisi odium felicitatis alienae? Quid est detractio, nisi mordacior, quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno: invidentia et bono cruciatur alieno: dolus duplicat cor: adulatio duplicat linguam: detractio vulnerat famam. Huius autem vestrae innocentia sanctitatis, quoniam filia est charitatis, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati [I Cor. XIII, 6]. Simplex ut columba, et sic astuta ut serpens [Matth. X, 16], non studio nocendi, sed nocentem cavendi. Ad hanc vos exhortor. Talium est enim regnum coelorum [Matth. XIX, 14], humilium scilicet, hoc est, spiritualiter parvulorum. Non contemnatis, non abhorreatis. Magnorum est ista pusillitas. Superbia vero fallax infirmorum est magnitudo; quae ubi mentem possederit, erigendo deiicit, inflando evacuat, distendendo dissipat. Humilis esse non potest nocens, superbus esse non potest innocens. Humilitatem illam loquor, quae non vult perituris rebus excellere, sed aeternum aliquid veraciter cogitat, quo non suis viribus, sed adiuta perveniat . Haec malum cuiusquam velle non potest, quo nequaquam bonum eius augetur. Porro autem superbia continuo parit invidiam. Quis vero sit invidus, qui non ei malum velit, cuius bono cruciatur? Ergo et invidia parit consequenter malitiam: unde procedit et dolus et adulatio et detractio, et omne opus malum, quod pati nolis ab alio. Pia itaque humilitate servata, quae in Scripturis sanctis sancta probatur infantia, securi eritis de immortalitate beatorum : Talium est enim regnum coelorum. |
2 | [Erga Deum multo maxime servanda innocentia. In Israelitis data baptizatis figura vitae christianae.] Porro qui superbus in homines non est, multo maxime adversus Deum contumax esse non debet: quoniam si non est alicui faciendum quod quisque ab alio pati non vult, et nullus hominum vult inobedientem pati eum qui suo iuri subditus fuerit; quanto magis cavendum est, ne in Deum quisquam talis existat, qualem in se existere hominem non vult? Fallunt proinde animas suas qui sufficere existimant, si quod sibi fieri nolunt, nulli hominum faciant, seseque vita luxuriosa ita corrumpunt, ut Deo facere conentur quod sibi ab homine fieri nolunt. Neque enim volunt a quoquam perverti domum suam, qui in se ipsis domum Dei miserabili caecitate pervertunt, surdi adversus Apostolum clamantem, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei corrumpit, corrumpet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 16 ] [et 17]. Nemo se fallat. Quid ergo se putant servare circa alios homines innocentiam suam, cum sibi ita noceant, ut Deo careant habitatore, et puniantur ultore? Hinc etiam fit ut per noxias voluptates lapsi et effusi, non solum templa Dei esse desinant, verum etiam ruinae fiant, in quibus habitant mala daemonia, quibus supplicare, et quae colere incipiunt: fiuntque illis, ut dictum est, posteriora deteriora prioribus [Luc. XI, 26]. Unde vos semine immortali regeneratos, sicut superius propter malitiosas nocendi cupiditates, quibus fit hominibus quod oderunt, ita postea propter turpes et illicitas carnis delectationes et nefaria sacrilegia, quibus homines nocere hominibus non videntur, non eis faciendo quod nolunt, sed Deo non obediendo cui cuncta sunt subdita, ipsi dominorum Domino faciunt quod sibi a servulis suis fieri nolunt, idem ipse apostolus Petrus alloquitur, dicens: Christo ergo passo per carnem, et vos eadem cogitatione armamini. Quia qui mortuus est carne, desiit peccare, ut iam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum in carne vivat. Sufficit enim praeteritum tempus voluntates gentium consummasse in libidinibus, et voluptatibus, et comessationibus, potatione et nefandis idolorum servitutibus [I Petr. IV, 1-3]. Sufficit enim praeteritum tempus luteis operibus peccatorum, tanquam Aegyptiorum dominationi servisse. Iam mare Rubrum, Baptisma scilicet Christi sanguine consecratum, verum deiecit Pharaonem, Aegyptios interemit : nihil de peccatis praeteritis tanquam de insequentibus a tergo hostibus formidetis. De caetero cogitate vitae huius eremum permeare, et ad terram promissionis, supernam Ierusalem, terram viventium pervenire: ne verbi Dei contemptu tanquam mannae fastidio, corda vestra velut ora interiora desipiant; ne cibos concupiscentes Aegyptios de alimentis coelestibus murmuretis: ne fornicemini, sicut quidam illorum fornicati sunt; et ne tentetis Christum, sicut quidam illorum tentaverunt. Si vobis fidem Gentilium sitientibus amaritudo aliqua resistentium, velut aquarum illarum quas Israel non potuit bibere, occurrerit; imitata Domini patientia, velut iniecto crucis ligno dulcescant. Si tentatio serpentina momorderit; conspecta illius exaltatione serpentis, tanquam mortis in carne Domini victae atque triumphatae, eodem crucis medicamento sanetur. Si adversarius Amalechita iter intercludere atque impedire conabitur, perseverantissima extensione brachiorum eiusdem crucis indicio superetur. Veri et germani estote christiani: nolite imitari nomine christianos, opere vacuos . Iterum dico, et saepe dicendum est: Sufficit praeteritum tempus voluntates gentium consummasse. Detestamini et aversamini canes conversos ad vomitum suum: detestamini et aversamini mundatam et vacantem domum, quo nequiores alii spiritus septem adducuntur, ut sint novissima hominis peiora, quam erant prima. Vos vestrum mundatorem tenete habitatorem. Praecipientes enim rogamus ne in vacuum gratiam Dei recipiatis [II Cor. VI, 1]. Sufficit enim praeteritum tempus voluntates gentium consummasse. Audite et apostolum Paulum: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniustitiam: sic nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem [Rom. VI, 19]. |