Augustinus, Sermones, 40, SERMO CCCXLIX. De Charitate, et de caeco illuminato, I .
1 | [Charitas alia divina, alia humana. Charitas humana, alia licita, alia illicita.] De charitate nobis paulo ante Apostolus loquebatur, cum eius Epistola legeretur: et eam nobis sic commendabat, ut intelligeremus caetera omnia, quamvis magna Dei dona, sine illa nihil prodesse. Ubi autem ipsa est, sola esse non potest. Et nos ergo vestrae Charitati sermonem de charitate reddamus. Charitas alia est divina, alia humana: alia est humana licita, alia illicita. De his ergo tribus charitatibus vel dilectionibus; duo enim nomina habet apud Latinos, quae graece ἁγάπη dicitur; quod Dominus donaverit dicam. Haec ergo prima est distributio mea, quod dixi, aliam humanam, aliam divinam esse charitatem: eamdemque humanam in duo distribui, quod alia sit licita, alia illicita. Prius ergo loquor de humana licita, quae non reprehenditur: deinde de humana illicita, quae damnatur: tertio de divina, quae nos perducit ad regnum. |
2 | [De humana charitate licita.] Ut ergo breviter insinuem, licita est humana charitas, qua uxor diligitur; illicita, qua meretrix vel uxor aliena. In foro enim et plateis magis licita charitas diligitur quam meretrix : in domo Dei, in templo Dei, in civitate Christi, in corpore Christi, etiam meretricis amor ad gehennas amantem perducit. Licitam ergo charitatem habete: humana est; sed, ut dixi, licita est. Non solum autem ita licita est, ut concedatur: sed ita licita, ut si defuerit, reprehendatur. Liceat vobis humana charitate diligere coniuges, diligere filios, diligere amicos vestros, diligere cives vestros. Omnia enim ista nomina habent necessitudinis vinculum, et gluten quodam modo charitatis. Sed videtis istam charitatem esse posse et impiorum, id est, Paganorum, Iudaeorum, haereticorum. Quis enim eorum non amat uxorem, filios, fratres, vicinos, affines, amicos, etc.? Haec ergo humana est. Si ergo tali quisque crudelitate effertur, ut perdat etiam humanum dilectionis affectum, et non amet filios suos, et non amet coniugem suam; nec inter homines numerandus est. Non enim laudandus est qui amat filios suos; sed damnandus est qui non amat filios. Adhuc enim videat cum quibus debet ei esse dilectio ista communis. Amant filios et ferae: amant filios aspides, amant filios tigrides, amant filios leones. Nulla enim bestia est, quae non filiis suis blande immurmuret. Nam cum terreat homines, parvulos fovet. Fremit leo in silvis, ut nemo transeat: intrat in speluncam, ubi habet filios suos, omnem rabiem feritatis exponit. Foris eam ponit, cum ipsa non ingreditur. Ergo qui non amat filios suos etiam leone peior est. Humana sunt ista, et licita sunt. |
3 | [De illicito amore. Membra Christi.] Illicitum amorem cavete. Membra Christi estis, et corpus Christi estis. Audite Apostolum, et terreamini. Non potuit enim gravius dicere, non potuit vehementius, non potuit acrius deterrere Christianos ab amore fornicationum, nisi ubi dixit: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Ut autem hoc diceret, superius ait: Nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Et testimonium de Scriptura dedit quod scriptum est, Erunt duo in carne una [I Cor. VI, 15, 16, ] [et Gen. II, 24]. Dictum est enim hoc divinitus: sed de viro et uxore ubi licet, ubi concessum est, ubi honestum est; non ubi turpe, non ubi illicitum, non ubi omni ratione damnabile. Sicut autem una fit caro in permixtione licita viri et uxoris: sic una fit caro in permixtione illicita meretricis et amatoris. Cum ergo una fit caro, illud te terreat, illud exhorreat quod addidit, Tollens ergo membra Christi. Membra Christi attende, christiane: membra Christi noli in altero, in te attende membra Christi, qui emptus es sanguine Christi. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Hoc qui non horret, Deo horret. |
4 | [Charitas divina amorem illicitum meretricis non compatitur.] Prorsus, prorsus obsecro vos, fratres mei: ecce ponamus, quod non est, promisisse Deum talibus impunitatem, et dixisse, Qui talia fecerint, miserebor eorum, non eos damnabo. Faciamus hoc dixisse Deum. Etiam promissa impunitate tollit quisque membra Christi, et facit iam membra meretricis? Non facit, si est ibi tertia divina dilectio. Etenim tres dilectiones commemoravi: de tribus me, quod Dominus daret, dicturum esse promisi; de licita humana, de illicita humana, de illa excellenti atque divina. Interrogemus divinam charitatem, et ponamus ante illam duas humanas charitates, et dicamus ei: Ecce licita charitas humana, qua uxor diligitur, et filiae aliaeque necessitudines saeculares: ecce alia illicita, qua diligitur meretrix, qua diligitur ancilla aliena, qua diligitur aliena filia non petita, non promissa, qua diligitur uxor aliena. Duae ante te sunt charitates; cum qua istarum vis manere? Qui eligit manere cum illa humana licita, cum illa humana illicita non manet. Nemo sibi dicat, Ambas habeo. Si ambas habes admittendo ad te dilectionem meretricis, iniuriam facis tanquam matronae, quae ibi habitat, divinae charitati. Puto enim, quia si homo coniugatus sis, et diligas meretricem, non mittis meretricem in domum tuam, ut habitet cum matrona tua. Non usque adeo progrederis. Tenebras quaeris, latebras quaeris, turpitudinem non profiteris. Sed et qui non habent uxores, et sunt meretricum quasi licentius amatores (ideo dixi, Quasi, quia et ipsi damnantur, si iam sunt fideles); puto quia et adolescens nondum habens uxorem, si diligat meretricem, non eam facit habitare cum sorore sua, non eam facit habitare cum matre sua, ne iniuriam faciat humanae pudicitiae, ne offendat decus sanguinis sui. Si ergo non facis habitare meretricem, quam diligis, cum matre tua, cum sorore tua, ne, sicut dixi, offendas decus sanguinis tui; facis habitare in corde tuo dilectionem meretricis cum dilectione Dei, et offendis decus sanguinis Christi? |
5 | [Lucis internae amore exemplo caeci clamandum bene vivendo. Contradictio mundi.] Amate Deum, nihil melius invenitis. Amatis argentum, quia melius est ferro et aeramento: amatis plus aurum, quia melius est argento: amatis plus lapides pretiosos, quia et auri pretium superant: amatis postremo istam lucem, quam dimittere formidat omnis qui mortem timet; amatis, inquam, istam lucem, quomodo eam amore quodam ingenti desiderabat, qui post Iesum clamabat, Miserere mei, fili David. Clamabat caecus Christo transeunte. Metuebat enim ne transiret, et non sanaret. Et quantum clamabat? Ut turba prohibente non taceret. Vicit contradictorem, tenuit Salvatorem. Obstrepentibus turbis et clamare prohibentibus, stetit Iesus, vocavit eum, et dixit ei: Quid vis tibi fieri? Domine, inquit, ut videam. Respice, fides tua te salvum fecit [Luc. XVIII, 38-42]. Amate Christum; desiderate lumen, quod est Christus. Si desideravit ille lumen corporis, quanto plus lumen cordis desiderare debetis? Ad eum, non vocibus, sed moribus clamemus. Vivamus bene, mundum contemnamus: nihil nobis sit omne quod transit. Reprehensuri sunt nos, quando sic vixerimus, quasi dilectores nostri homines saeculares, amantes terram, sapientes pulverem, nihil de coelo ducentes, auras liberas corde, nare carpentes: reprehensuri sunt nos procul dubio, atque dicturi, si viderint nos ista humana, ista terrena contemnere: Quid pateris? quid insanis? Turba illa est contradicens, ne caecus clamet. Et aliquanti christiani sunt, qui prohibent vivere christiane: quia et illa turba cum Christo ambulabat, et vociferantem hominem ad Christum ac lucem desiderantem ab ipsius Christi beneficio prohibebat. Sunt tales christiani: sed vincamus illos, vivamus bene; et ipsa vita sit vox nostra ad Christum. Stabit; quia stat. |
6 | [Christi transitus.] Nam et ibi mysterium magnum est. Transiens erat ille, quando ille clamabat: quando sanavit, stetit. Transitus Christi intentos nos faciat ad clamandum. Quis est transitus Christi? Quidquid pro nobis temporaliter pertulit, transitus eius est. Natus est, transiit: numquid adhuc nascitur? Crevit, transiit: numquid adhuc crescit? Suxit: numquid adhuc sugit? Defessus dormivit: numquid adhuc dormit? Manducavit et bibit: numquid adhuc facit? Postremo prensus est, vinctus est, verberatus est, spinis coronatus est, alapis caesus est, sputis illitus, ligno suspensus, occisus, lancea percussus, sepultus resurrexit: adhuc transit. Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris: stetit. Clama quantum potes: modo te illuminat. Nam et in eo ipso quod Verbum erat apud Deum, utique stabat, quia non mutabatur. Et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est. Caro per transitum multa fecit, et passa est: Verbum stetit. Ipso Verbo cor illuminatur; quia ipso Verbo caro, quam suscepit, honoratur. Tolle Verbum, quid est caro? Hoc est quod tua. Caro autem Christi ut honoretur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14]. Clamemus ergo, et bene vivamus. |
7 | [Diligantur parentes, sed plus Christus.] Amate filios vestros, amate coniuges vestras, etsi saeculariter. Nam secundum Christum amare debetis, ut secundum Deum illis consulatis, et non in eis nisi Christum diligatis, et oderitis in vestris si Christum habere noluerint. Ipsa enim est charitas illa divina. Nam quid eis proderit transitoria et mortalis charitas vestra? Tamen quando et humanitus diligitis, plus Christum amate. Non dico ut non diligas uxorem; sed plus dilige Christum. Non dico ut non diligas patrem, non dico ut non diligas filios; sed plus dilige Christum. Audi illum dicentem, ne mea putes ista verba: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus [Matth. X, 37]. Quando audis, Non est me dignus, non times? De quo dicit Christus, Non est me dignus, non est cum illo: qui cum illo non erit, ubi erit? Si non amas cum illo esse, time sine illo esse. Quare time sine illo esse? Quia cum diabolo eris, si cum Christo non fueris. Et ubi erit diabolus? Audi ipsum Christum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Si igne coeli non accenderis, ignem time gehennarum. Si non amas esse inter Angelos Dei, time esse inter angelos diaboli. Si non amas esse in regno, time esse in camino ignis ardentis, inexstinguibilis, sempiterni. Vincat in te prius timor , et erit amor. Timor paedagogus sit, non ipse in te remaneat, sed te ad charitatem, quasi ad magistrum perducat. |