Augustinus, Sermones, 40, SERMO CCCXLVIII. De timore Dei, II .
1 | [Timore Dei fortitudo vera comparatur. Timor charitate pellendus non vanitate.] Non dubito, dilectissimi fratres, insitum esse cordibus vestris timorem Dei, quo ad veram et solidam fortitudinem perducamini. Cum enim fortis ille dicatur, qui neminem timet; perverse fortis est, qui primo Deum non vult timere, ut timendo audiat, audiendo diligat, et diligendo non timeat. Tunc erit vere fortissimus, non superba duritia, sed secura iustitia. Sic etiam scriptum est, Timor Domini, spes fortitudinis [Prov. XIV, 26]. Cum enim timetur poena quam minatur, discitur amari praemium quod pollicetur: ac sic per timorem poenae bona vita retinetur; per bonam vitam bona conscientia comparatur, ut per bonam conscientiam nulla poena timeatur. Quapropter discat timere, qui non vult timere. Discat ad tempus esse sollicitus, qui semper vult esse securus. Ut enim dicit Ioannes, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Dixit sane, et veraciter dixit. Si ergo habere non vis timorem, prius vide utrum iam perfectam habeas charitatem, quae foras mittit timorem. Si vero ante istam perfectionem timor excluditur, superbia inflat, non charitas aedificat. Nam sicut in bona valetudine fames non fastidio, sed cibo pellitur; ita in bona mente timor non vanitate, sed charitate pellendus est. |
2 | [Timore carere, qua dilectione contingat, discutiendum.] Discute itaque conscientiam tuam, quisquis timere iam non vis. Noli superficiem compalpare, descende in te, penetra interiora cordis tui. Rimare diligenter, utrum nulla ibi vena venenata tabificum amorem saeculi sugat et sorbeat, utrum nulla carnalis voluptatis movearis et capiaris illecebra, nulla inani iactantia tumidus extollaris, nulla cura vanitatis exaestues: audeas nuntiare purum ac liquidum te videre, quidquid latebrarum in conscientia perscrutaris, a factis, a dictis, a cogitationibus pravis; si iam iniquitatis diligentia non fatigat, utrum aequitatis negligentia nulla subrepat. Si haec ita sunt, recte gaudes, gaude esse te sine timore. Excluserit autem eum charitas Dei, quem diligis ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente tua. Excluserit eum et charitas proximi, quem diligis tanquam te ipsum: et ideo pro illo satagis, ut etiam ipse tecum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligat Deum; quia non aliter recte diligis et te ipsum, nisi quia sic diligis Deum, ut non propterea minus eum diligas, quia converteris vel ad te ipsum. Si autem quamvis intra te ipsum nulla irritaris cupiditate (quod quidem de se quis audeat gloriari?), tamen si te ipsum in te ipso diligis, et de te ipso tibi places, hoc ipsum vehementius timere debes, quia nihil times. Non enim quacumque dilectione foras mittendus est timor, sed recta dilectione qua tota diligimus Deum, et propterea proximum, ut sic et ipse diligat Deum. Se autem in se diligere, et sibi placere, non est iustitiae charitas, sed superbiae vanitas. Ac per hoc Apostolus iusta reprehensione percussit se ipsos amantes et sibi placentes [II Tim. III, 1-5]. Perfecta ergo charitas foras mittit timorem. Sed ea dicenda est charitas, quae non est vilitas. Quid autem vilius quam homo sine Deo? Ecce quid amat, qui se ipsum non in Deo, sed in se ipso amat. Recte huic dicitur, Noli altum sapere, sed time [Rom. XI, 20]. Quia enim altum sapit, et ideo non timet, utique perniciose non timet, qui non in solido collocatur, sed flatu superbiae ventilatur. Neque mitis et pius est, qui se ipsum in se ipso amat et laudat: sed elatus et ferox, non novit dicere, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et iucundentur [Psal. XXXIII, 3]. Quid enim boni amat, qui forte hoc ipsum propter hoc ipsum amat nihil timere? Potest enim hoc sibi persuadere, non sanitate, sed immanitate. Verbi gratia, est aliquis audacissimus latro, quanto perverse fortior, tanto periculose crudelior, qui propter ipsum amorem suum quo amat nihil timere, ingentia facinora moliatur, ut quod amat exerceat, et exercendo corroboret: quanto eius fuerint maiora commissa, tanto maior erit non timentis audacia. Non hoc ergo pro magno bono amandum est, quod et in homine pessimo inveniri potest. |
3 | [Epicurei et Stoici carere timore amant, sed perverse.] Quapropter irridendi sunt huius mundi philosophi, non solum Epicurei, qui etiam ipsam iustitiam venalem habent, carnalis pretio voluptatis. Dicunt enim propterea sapientem, iustum esse debere, ut vel acquirat, vel teneat ex corpore voluptatem. Nam et hi fortissimos se iactant, et nihil omnino timere se dicunt: quia nec quidquam Deum res humanas curare arbitrantur, et consumpta ista vita nullam postea credunt futuram; et si quid eis adversitatis in hac ipsa contingit, eo se munitos existimant, quia corporis voluptatem, cum eam in ipso corpore tenere non possunt, possunt tamen animo cogitare, et ea cogitatione sese oblectando, corporalis voluptatis beatitudinem, etiam contra corporalis doloris impetum custodire. Numquid non et apud istos dilectio foras mittit timorem? Sed dilectio sordidissimae voluptatis, imo dilectio turpissimae vanitatis. Nam cum ipsam voluptatem de membris corporis irruens dolor excluserit, per falsam eius imaginem in animo vanitatis remanebit. Quae vanitas tantum amatur, ut cum eam vanus homo totis viribus cordis amplectitur, etiam doloris saevitia mitigetur. Non solum ergo isti deridendi sunt, sed etiam ipsi Stoici. Nam istae duae sectae Epicureorum et Stoicorum, sicut in Apostolorum Actibus legimus, adversus lumen Pauli nostri fumos suos ausae sunt iactitare [Act. XVII, 18]. Nam et Stoici se fortissimos praeferunt, et non propter corporis voluptatem, sed propter animi virtutem, idipsum non timere propter non timere custodiunt, typho turgidi, et non sapientia sanati, sed errore durati. Eo quippe minus minusque sani sunt, quo aegrotum animum a se ipsis sanari posse crediderunt. Hanc autem putant esse animi sanitatem, ut nec misereri dicant debere sapientem. Si enim miseretur, inquiunt, dolet: quod autem dolet, sanum non est. O stulta caecitas! Quid, si eo minus dolet, quo sanum non est? interest enim utrum perfecta sanitate non doleat: quale erit sanctorum et corpus et animus in resurrectione mortuorum, quam isti non credunt; quia indoctos magistros habent, cum se ipsos habent. Interest ergo utrum aliquid sanitate, an stupore non doleat. Nam secundum sanitatem huius mortalitatis sana caro cum pungitur dolet. Qualis est et animus secundum istam vitam bene affectus, qui compunctus laborantis miseria, condolescit misericordia. Caro autem graviore morbo stupida, vel amisso etiam spiritu mortua, nec cum pungitur dolet: qualis est istorum animus, qui sine Deo philosophantur, vel potius praefocantur. Sicut enim corpus animo inspiratum, sic Deo inspiratus ipse animus vivit. Videant ergo isti, qui non dolent nec timent, ne forte non sint sani, sed mortui. |
4 | [Timor in Christiano, alius paulatim eiiciendus, alius permansurus.] Timeat autem christianus, antequam perfecta charitas foras mittat timorem: credat et intelligat se peregrinari a Domino, quamdiu vivit in corpore quod corrumpitur et aggravat animam. Tanto minor sit timor, quanto patria quo tendimus propior. Maior enim timor debet esse peregrinantium, minor propinquantium, nullus pervenientium. Sic et timor perducit ad charitatem, et perfecta charitas foras mittit timorem. Timeat autem christianus, non eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum qui habet potestatem et corpus et animam in gehennam ignis occidere [Luc. XII, 4, 5]. Est autem alius timor Domini, castus, permanens in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10]. Non ergo eum perfecta charitas foras mittit, alioquin non permaneret in saeculum saeculi: nec frustra, cum dictum esset, Timor Domini, additum est castus; atque ita coniunctum est, permanens in saeculum saeculi. Quare, nisi quia ille timor, quem foras charitas mittit, propterea pungit animam, ne amittatur aliquid, quod in creatura diligitur, vel ipsa salus et requies corporalis, aut aliquid tale post mortem? Propterea enim timentur et apud inferos poenae et dolores ac tormenta gehennarum. Cum vero cavet anima, ne Deus illam desertus deserat, timor est castus permanens in saeculum saeculi. De quo latius dicerem, nisi sermo iam longior et meis senilibus viribus, et vestrae fortasse satietati parcere cogeret. |