1 | [Vita haec mors verius quam vita. Vera vita nonnisi aeterna.] Recordamini nobiscum, dilectissimi fratres, dixisse Apostolum, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem [II Cor. V, 6, 7]. Dominus enim noster Iesus Christus, qui ait, Ego sum via, et veritas et vita [Ioan. XIV, 6], ambulare nos voluit et per seipsum et ad se ipsum. Qua enim ambulamus, nisi per viam? Et quo ambulamus, nisi ad veritatem et ad vitam, vitam scilicet aeternam, quae sola vita dicenda est? Nam ista vita mortalis, in qua nunc sumus, ex illius vitae comparatione mors esse convincitur; quae tanta mutabilitate variatur, et nulla stabilitate firmatur, et cursu brevissimo terminatur. Et ideo Dominus illi diviti, qui ei dixerat, Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? respondit, Si vis venire ad vitam, serva mandata [Matth. XIX, 16, 17]. Erat utique in aliqua vita; neque enim cadaveri, et non viventi homini loquebatur. Sed quia ille de consequenda vita aeterna quaesiverat, non ait Dominus, Si vis venire ad vitam aeternam; sed, Si vis, inquit, venire ad vitam, serva mandata: videlicet hoc intelligi volens, quoniam quae vita aeterna non est, nec vita dicenda est; quia vera vita nonnisi aeterna est . Hinc et Apostolus, cum eleemosynarum consilium dandum divitibus admoneret, Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam [I Tim. VI, 18, 19]. Quam dixit veram vitam, nisi aeternam vitam, quae sola vita dicenda est, quia sola beata est? Nam utique illi divites, quibus praecipiendum esse dicebat ut apprehenderent veram vitam, in abundantia divitiarum habebant istam vitam: quam tamen Apostolus si veram vitam esse iudicaret, non diceret, Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam: nihil aliud admonens, nisi non esse veram vitam divitum; vitam, quae ab stultis non solum vera, sed etiam beata nominatur. Quomodo autem beata est, quae vera non est? Non ergo beata vita est, nisi vera vita; nec vera vita est, nisi aeterna vita, quam divites intelliguntur per quaslibet delicias nondum tenere; et ideo per eleemosynas admonentur apprehendere: ut in fine audiant, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Nam quia ipsum regnum aeterna vita est, paulo post consequenter idem Dominus ostendit dicens: Ibunt illi in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 34, 35, 46]. |
2 | [Peregrinatio per fidem in hac vita.] Hanc vitam donec apprehendamus, peregrinamur a Domino; quoniam per fidem ambulamus, non per speciem. Ille quippe ait, Ego sum via, veritas et vita. In fide nobis via est, in specie autem veritas et vita. Videmus nunc per speculum in aenigmate, et haec est fides: tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 12], et illa erit species. Item dicit, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris: haec via est, ubi ex parte scimus. Sed paulo post dicit, cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei [Ephes. III, 16, 17, 19]: illa erit species, quando in ista plenitudine, cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur [I Cor. XIII, 10]. Item dicit, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: haec est fides. Deinde subiungit, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria [Coloss. III, 3, 4]: illa erit species. Dicit et Ioannes, Dilectissimi, nunc iam filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: haec est fides. Deinde subnectit, Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]: illa erit species. Quocirca ipse Dominus, qui ait, Ego sum via et veritas et vita, cum loqueretur ad Iudaeos, inter quos erant qui iam in eum crediderant, ad ipsos iam sermones suos dirigens, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Iam isti crediderant: nam Evangelista sic ait, Dicebat autem Iesus ad eos qui crediderant in eum: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos? [Ioan. VIII, 31, 32]. Iam ergo crediderant, et tanquam in via in Christo ambulare iam coeperant. Hortatur itaque illos ut permanendo perveniant. Quo perveniant, nisi ad id quod ait, Veritas liberabit vos? Quae est illa liberatio, nisi ab omni mutabilitate vanitatis, ab omni corruptione mortalitatis? Ergo ipsa est vita vera, aeterna vita, quam nondum apprehendimus, quamdiu peregrinamur a Domino: sed apprehensuri sumus, quia in ipso Domino per fidem ambulamus, si in eius verbo constantissime permanemus. Nam secundum id quod ait, Ego sum via; secundum hoc ait, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Et secundum id quod ait, et veritas et vita; secundum hoc ait, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. In hac ergo peregrinatione et in hac via, id est in fide, quid vos exhortor, fratres, nisi verbis Apostoli dicentis, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Domini [II Cor. VII, 1]? Qui enim lucem illam sincerissimae atque incommutabilis veritatis, antequam credant, sibi expetunt ministrari, cum eam contueri non possint nisi per fidem corde mundato; Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]: similes sunt hominibus caecis, qui corpoream lucem solis istius prius videre desiderant, ut a caecitate sanentur; cum eam videre non possint, nisi ante sanentur. |