Augustinus, Sermones, 40, SERMO CCCXLV. De contemptu mundi.
1 | [Praesens vita spe futurae vitae contemnenda. Divitibus vita haec somnus.] Loquar Charitati vestrae, fratres, quod pertineat ad contemptum praesentis saeculi, ad spem futuri saeculi. Si quaeris quid contemnas, omnis martyr vitam praesentem contempsit: si quid speres, resurrectionem dico, quia hodie Dominus resurrexit. O tu homo, si titubas in re, esto firmus in spe; si autem te opus turbat, erigat ipsa merces. Nos quoque admonet Apostolus, cum praecipit Timotheo dicens: Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deum vivum, qui praestat nobis omnia. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant veram vitam [I Tim. VI, 17-19]. Et maxime hoc divites audire debent. Audite, divites, qui aurum et argentum habetis, et tamen cupiditate ardetis: quos quando pauperes intuentur, murmurant, gemunt, laudant et invident; aequari optant, et impares se dolent; et inter laudes divitum hoc plerumque dicunt, Soli isti sunt, ipsi soli vivunt. Pro his verbis, quibus homines tenues divitibus adulantur, cum dicunt, Isti soli vivunt; ne in superbiam erigamini, o vos divites: sed potius Apostolum audite, morbi curatorem, et non verbi adulatorem. Vita ista somnus vester est: divitiae istae velut in somnis fluunt. Paulus dicit, ut apprehendant vitam veram. Paulum audite, et superbire nolite. Audi et Psalmum, o tu dives pauperrime; quid habes, si Deum non habes? vel quid non habes, si Deum habes? De divitibus dicit Psalmus, Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis [Psal. LXXV, 6]. Aliquando et mendicus in terra iacens et frigore tremens, occupatus a somno thesauros somniat; gaudet, exsultat, superbit, et patrem suum pannosum videre indignatur. In somnis est quod vides, o tu mendice, qui dormis et gaudes. Tamen donec evigilet, dives est: cum dormierit, invenit quod certum doleat. Dives ergo moriens, similis est illi pauperi dormienti et thesauros somnianti. Nam ille dives, qui induebatur purpura et bysso, nec nominatus, nec nominandus, contemptor pauperis ante ianuam iacentis, epulabatur quotidie splendide; postea mortuus est, et sepultus: evigilavit, et se in flamma invenit [Luc. XVI, 19-24]. Dormivit somnum suum, et post somnum nihil invenit; quia nihil operatus est de manibus suis, id est, de divitiis suis. |
2 | [Vita peritura redimitur omnibus bonis: vita aeterna quanti emenda.] Propter vitam quaeruntur divitiae, non vita propter divitias: quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut vitam solam redimerent? Quantumcumque habuerunt, totum dederunt, tantum ne vitam amitterent. Totum dedisti barbaris quod habuisti, frater? Totum, inquit, dedi, nudus remansi; etsi nudus, vivam. Et quare? Totus occidendus eram, ideo totum dedi. Et quare tibi hoc contigit? Vis dico tibi? Quia antequam barbarus superveniret, pauperi non subveniebas, ut per pauperem eleemosyna ad Christum perveniret? Christo modicum non dedisti, et barbaris totum quod habuisti, dedisti, et hoc cum sacramento dedisti. Christus rogat, et non accipit: ille torquet, et totum aufert. Si tanti redemisti vitam perituram, quanti comparanda est vita aeterna? Qui das hosti, ut vivas mendicus, da aliquid Christo, ut vivas beatus. Ut vivas paucis diebus, quod hostis exigit facis, et quod Christus exigit, contemnis? Omnes dies hominis ab infantia usque ad senectutem pauci sunt: et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat; qui utique sex millia annos vixerat; et tamen pauci erant, quia cunctos finierat. Paucos dies laboriosos, tentationibus plenos redimis, ut modicam terram habeas, id est villam. Ecce inimicus, qui te captivaverat, dicit tibi, Quidquid habes da mihi: et ut viveres totum dedisti; hodie redemptus, cras moriturus; ab isto redemptus, ab alio trucidandus. Ecce quanta a barbaris patiuntur homines propter vitam temporalem, et piget aliquid pati pro vita aeterna! Erudiant nos ista pericula, fratres. Ecce totum dedisti, et abiecisti; et gaudes quia vivis, et hoc dicis: Etsi pauper, nudus, egens, mendicus, gaudeo quia vivo, et istam lucem dulcem non perdidi. Appareat Christus; paciscatur et ipse tecum: non barbarus qui te captivaverat; sed qui pro te captus est, qui pro te occidi dignatus est. Ille qui se dedit pro te, ipse tibi dicit: Mecum paciscere. Habere vis te? habe et me. Oportet ut oderis te, et diligas me. Vitam tuam perdendo invenies, ne tenendo perdas eam. |
3 | [Divitiae ne hic pereant, in coelum praemittendae.] De divitiis tuis, quas amas possidere, quas pro vita praesente paratus es dare, do consilium quid facias. Si et ipsas amas, noli eas perdere. Quod si hic eas amas, tecum periturae sunt. Si amas eas, praemitte eas quo sequaris; ne cum amas in terra, aut vivus eas amittas, aut mortuus. Iam dedi consilium: non dixi, Perde; sed, Serva. Iam dixi, Thesaurizare vis? Bene: non dico, Noli; sed dico ubi. Consultorem me accipe, non perditorem. Scriptum est, Thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, nec tinea, nec rubigo exterminat [Matth. VI, 20]. Sed forte dicis: Non video locum in coelo ubi ponam. Quam scalam, quam machinam quaesiturus sum, quae ad coelum attingat, ut videam ubi ponam pecuniam meam? Quid dicis? Vides in terra locum ubi obruis? Video, inquit. Bene satis: si securus es obruendo in terra, quare sollicitus es de Deo, qui fecit coelum et terram? Da securus Deo. Ipsi te commenda, qui tibi pecuniam in coelo servat; quia ipse et te in terra, quamdiu vivis, gubernat. Pecuniam servare vis? Serva quomodo vis. Si inveneris meliorem custodem quam Christum, commenda ei pecuniam tuam. Commendo, inquit, servo meo. Bene: quanto melius Domino tuo? Et servum tuum praeponis Domino tuo? O christianum virum! Servus tuus fortassis auferet et fugiet: numquid Christus hoc facturus est? Multi ad dominos suos servi repente inimici exstiterunt, et eos cum ipso auro hostibus tradiderunt. Cui ergo commendas? Servo, inquit, meo. Novi fidem servi mei, ideoque commendo servo meo aurum meum. Bene satis, praefers servum tuum, aurum tuum commendas servo tuo: animam tuam cui? Animam meam commendo Deo meo. Quanto melius, o homo, illi et aurum tuum, cui et animam tuam? An forte fidelis est in custodiendo animam tuam, et infidelis in custodiendo pecuniam tuam? Servat tibi, qui servat et te. Laudas fidem servi tui? Etiam, ego novi fidem servi mei. Tota fides eius est, ne fraudet, ne tollat: numquid agit ne perdat? Ecce posuit, et non latuit; invenit alius, et tulit. Numquid hoc Christo quisquam facturus est? Pigritiam excute, consilium accipe. Da Christo esurienti, thesauriza in coelo. Numquid labor est in coelo thesaurizare? Etsi labor esset, faciendum erat ad ponendum pecuniam tuam in loco munito, unde nemo eam possit auferre. Cum tamen dicit Christus, In coelo thesauriza: non dicit tibi, Scalas quaere, machinas liga, pennas apta. Hoc dicit: Mihi in terra da, et tibi in coelo servo. Ideo veni egere ego in terra, ut sis tu dives in coelo. Fac traiectitium. Forte times fraudatorem, ne perdas; et quaeris qui portet, qui migret. Christus tibi in utroque adest. Non faciet imposturam, faciet insuper et laturam. |
4 | [Christus accipit quod pauperibus erogatur. Cor hominis cum thesauro suo.] Sed Christum ubi invenio, inquit, in terra? Eum ubi invenio, ut dem illi? Cum habeat fides mea, quod audio in Ecclesia, hoc didici, sic credidi, hoc sacramento imbutus sum: passus est, mortuus et sepultus est, resurrexit tertio die, post quadraginta dies in coelos ascendit, sedet ad dexteram Patris, in fine venturus est. Quando hic eum invenio? Cui dabo, ut ad eum deferat? Noli satagere, totum audi: aut si totum audisti, vel legisti, an istud nunquam audisti, quia cum Ecclesiam Saulus persequeretur, superbus, crudelis, sanguinem Christianorum sitiens, non audisti quid ei clamaverit, quem sedentem in coelo confiteris? Recole. Quid ergo dixit? Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Quem Paulus nec videbat, nec tangebat, in coelo clamat, Quid me persequeris? Non ait, Quid persequeris familiam meam, servos meos, sanctos meos, vel fratres? Nihil eorum dixit. Et quid dixit? Quid me persequeris? ait, id est, membra mea. Pro quibus in terra calcatis caput de coelo clamabat: quia et si pedem tuum in terra calcet aliquis, lingua tua de capite clamat; non, Calcas pedem meum; sed, Calcas me, dicis. Quid ergo dubitas? quid dicis? Qui dixit Saulo, Quid me persequeris? ipse tibi dicit, Pasce me. In terra Saulus saeviebat, et Christum in coelo tangebat: sic et tu in terra eroga, et Christum in coelo pascis. Nam istam quaestionem, qua moveris, praedixit ipse Dominus. Commovebuntur et illi qui ad dexteram ponentur, et cum dixerit, Esurivi, et dedistis mihi manducare; respondebunt, Domine, quando te vidimus esurientem? Et audient continuo, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 35-40]. Si audieras hoc, aperte dic, Nolo dare: et non habes unde te excusare, sed voce tua te damnare. De divitiis ergo tuis dicit tibi Dominus tuus, Dedi consilium quid facias: amas divitias? Amo, inquis. Ergo migra eas, et cum migraveris eas, sequere eas interim corde, cum vivis: quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum [Id. VI, 21]. Si autem in terra obruis cor tuum, erubesce quia mentiris, cum respondes quando audis, Sursum cor. Nam dicitur, Sursum cor; et continuo respondes, Habemus ad Dominum. Deo mentiris. Una hora in ecclesia verum non dicis, Deo mentiris, quod semper hominibus facis. Dicis, Habemus ad Dominum, et in terra obrutum habes cor; quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. |
5 | [Divitiae verae regni coelorum. Divitiae terrenae nihil praeter sollicitudinem afferunt. Tua erogare non sufficit, nisi et Christum sequaris] Si feceris de divitiis tuis quod audisti, si talis dives fueris, qualem Apostolus dicit, non superbe sapias, neque speres in incerto divitiarum; ut thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendas veram vitam: iam interroga Deum et Dominum tuum, et dic illi, Ecce iam migravi, Domine, in coelum quod habui; vel quod habeo, sic habeo, tanquam si non habeam. Tanti valet regnum coelorum, quantum patrimonium meum? Charius valet. Non enim vere tale est, ut tanti valeat. Hoc dicit Dominus tuus, quem interrogasti de patrimonio tuo: Ad tempus victurus es, et postea moriturus; in regno meo nunquam moriturus, sed in aeternum victurus es. Verus ibi dives eris, ubi nunquam egebis. Nam ideo ad subvectionem multa animalia quaeris, ne deficias; ad victum epulas copiosas, ad indumentum pretiosas vestes. Revera tu multa habendo dives es, et angelus meus pauper est? Nihil habet, nec equo utitur, nec rheda vehitur, nec mensam honestis implet apparatibus; nec ei vestis texitur, quia luce aeterna vestitur. Disce, o homo dives, veras divitias appetere. Tu istas divitias habere vis, ut habeas unde multum manduces, quia deficis: ille te vere divitem facit, qui tibi donat ne in aeternum esurias. Nam quantumvis habeas, cum venerit hora quinta , antequam ad mensam accedas, esuris, et deficis, quia miser es. Numquid hoc angelus sustinet? Absit. Nec esuriem, nec defectionem habet angelus. Postremo his epulis anhelas superbus. Non est expletio ista indigentiarum, sed fumus curarum. Cum cogitas de divitiis augendis, vide si facile dormis. Ni fallor, ubi divitias invenisti, requiem perdidisti. Cum vigilas, augmentum divitiarum cogitas: cum dormis, latrones somnias. In die sollicitus, et nocte pavidus, semper mendicus. Divitem verum te facere vult, qui tibi regnum coelorum promittit: et putas quia tanti empturus es illas veras divitias, illam veram et beatam vitam, quanti paratus es redimere istos miseros et laboriosos dies? Aliquid multo plus valere debet quod multo plus est; quia regnum coelorum est. |
6 | [Idem tractatur argumentum.] Et quid faciam, inquis? Ecce, sancte episcope, monita tua audivi, consilio tuo parui, iussum Domini non sprevi, quod habui pauperibus dedi, et quod habeo cum indigentibus communico; quid plus possum facere? Habes adhuc, temetipsum habes: tu ipse plus es, tu dees rebus tuis, tu addendus es. Consilium Domini tui fecisti? Feci, inquit. Quid mentiris? Non totum fecisti: ex una parte fecisti, ex alia nihil tetigisti. Audi quod iubet: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Numquid dimisit eum? Et ne se ille perdere putaret quod pauperibus erogavit, securum eum reddidit dicens, Et habebis thesaurum in coelo. Numquid sufficit hoc? Non. Et quid? Veni, sequere me [Matth. XIX, 21], dicit. Amas, et sequi vis eum quem amas? Cucurrit, volavit: quaere qua. Nescio qua. O christianum! nescis qua ivit Dominus tuus? Vis dico tibi, qua eum sequaris? Per pressuras, per opprobria, per falsa crimina, per sputa in faciem, per alapas et flagellorum verbera, per coronam spineam, per crucem, et per mortem. Quid piger es? Ecce demonstrata est tibi via. Sed dura est, inquis, via; quis per istam illum sequatur? Erubesce barbare, erubesce: a virtute vir diceris. Feminae secutae sunt, quarum hodie natalitia celebramus. Feminarum martyrum Suburbitarum , solemnitatem celebramus. Dominus vester, Dominus noster, Dominus illarum, Redemptor vitae nostrae, de via angusta et aspera praecedendo stratam eam vobis fecit, stratam securam, munitam, Christus Dominus noster, qui regnat in saecula saeculorum. Amen. |