Augustinus, Sermones, 40, SERMO CCCXLIV. De amore Dei et amore seculi .
1 | [Pugna inter amorem Dei et amorem saeculi.] Amores duo in hac vita secum in omni tentatione luctantur, amor saeculi, et amor Dei; et horum duorum qui vicerit, illuc amantem tanquam pondere trahit. Non enim pennis aut pedibus, sed affectibus venimus ad Deum. Et rursum non corporeis nodis et vinculis, sed contrariis affectibus terrae inhaeremus. Venit Christus mutare amorem, et de terreno facere vitae coelestis amatorem: homo propter nos factus, qui nos homines fecit; et assumens hominem Deus, ut homines faceret deos. Hic propositus nobis agon, haec lucta cum carne, haec lucta cum diabolo, haec lucta cum saeculo. Sed fidamus, quoniam ille qui hoc certamen indixit, non sine adiutorio suo spectat, nec de viribus nostris ut praesumamus hortatur. Qui enim de viribus suis praesumit, utique quia homo est, de viribus praesumit hominis: et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine [Ierem. XVII, 5]. Huius pii et sancti amoris flamma ardentes martyres, fenum quidem carnis robore mentis arserunt; ipsi autem integri in spiritu ad eum, quo accensi sunt, pervenerunt. Praestabitur tamen ipsa contemnenti carni honor debitus in resurrectione mortuorum. Ideo enim seminata est in contumelia, ut resurgat in gloria. |
2 | [Amandus Deus super parentes.] Hoc amore accensis, vel potius ut accendantur hoc dicit: Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus: et qui non tulerit crucem suam et secutus fuerit me, non est me dignus [Matth. X, 37 ] [et 38]. Amorem parentum, uxoris, filiorum, non abstulit, sed ordinavit: non dixit, Qui amat; sed, qui amat super me. Hoc est quod Ecclesia loquitur in Canticis canticorum: Ordinavit in me charitatem [Cant. II, 4]. Ama patrem, sed noli super Dominum: ama genitorem, sed noli super Creatorem. Pater genuit, sed non ipse formavit: nam quis, aut qualis sibi nasciturus esset, cum seminaret, ignoravit. Pater nutrivit, sed non de suo pater panem esurienti instituit. Postremo quidquid tibi pater reservat in terra, decedit ut succedas, vitae tuae locum faciet morte sua. Pater autem Deus quod tibi servat, secum servat; ut haereditatem cum ipso possideas patre, nec eum decessorem quasi successor exspectes, sed inhaereas semper mansuro, semper in illo mansurus. Ama ergo patrem, sed noli super Deum tuum. Ama matrem tuam, sed noli super Ecclesiam, quae te genuit ad vitam aeternam. Denique ex ipsorum parentum amore perpende quantum diligere debeas Deum et Ecclesiam. Si enim tantum diligendi sunt qui genuerunt moriturum, quanta charitate diligendi sunt qui genuerunt ad aeternitatem venturum, in aeternitatem mansurum? Ama uxorem, ama filios secundum Deum, ut consulas eis ad Deum colendum tecum: cui iunctus cum fueris, separationem nullam timebis. Ideo non debes illos plus Deo diligere, quos omnino male diligis, si neglexeris tecum ad Deum ducere. Veniet fortasse hora martyrii. Tu vis confiteri Christum. Confessus excipies fortasse temporis poenam, excipies temporalem mortem. Pater, aut uxor, aut filius blandiuntur ne moriaris, et blandiendo efficiunt ut moriaris. Si non efficiant, illic tibi veniet in mentem, Qui amat patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios super me, non est me dignus. |
3 | [Humanus affectus exemplo Christi vincendus. Humana voluntas in Christo mortem refugiens.] Sed blandimentis suorum flectitur carnalis affectus, et quodam modo labitur humana mollities. Restringe sinus fluentis vestis, virtute accingere. Cruciat te amor carnis? Tolle crucem tuam, et sequere Dominum. Et ipse tibi Salvator tuus, quamvis in carne Deus, quamvis cum carne Deus, humanum tamen demonstravit affectum, ubi ait: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste [Matth. XXVI, 39]. Noverat quod calix iste transire non poterat, ad eum bibendum venerat. Voluntate, non necessitate, bibendus ille calix. Omnipotens erat: si vellet, utique transiret, quia Deus cum Patre, et ipse et Deus Pater unus Deus. Sed ex forma servi, ex eo quod suscepit abs te pro te, vocem hominis, vocem carnis emisit. Te in se dignatus est transfigurare, ut de illo loquereris infirma, ut in illo apprehenderes fortia. Voluntatem ostendit, qua tentari posses: et continuo docuit quam voluntatem, cui voluntati praeferre deberes. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec voluntas humana est; hominem gero, ex forma servi loquor. Pater, si fieri potest, transeat hic calix. Vox carnis est, non spiritus; vox infirmitatis, non divinitatis. Si fieri potest, transeat calix iste. Illa est voluntas, de qua et Petro dicitur, Cum autem senueris, alter te cinget, et tollet, et feret quo tu non vis [Ioan. XXI, 18]. Unde ergo et martyres vicerunt? Quia voluntati carnis voluntatem spiritus praeposuerunt. Amabant hanc vitam, et deponderabant. Inde considerabant quantum amanda esset aeterna, si sic amatur ista peritura. Moriturus mori non vult; et tamen erit necessario moriens, quamvis continue mori nolens. Nil agis quod mori non vis, nil efficis, nil extorques: nullam habes potestatem tollendi mortis necessitatem. Veniet, te nolente, quod times; aderit, te recusante, quod differs. Mortem quippe satagis ut differas; numquid ut auferas? Si ergo in amatoribus huius vitae tantum de differenda morte satagitur, quantum de auferenda laborandum est? Mori certe non vis. Muta amorem, et ostenditur tibi mors, non quae te nolente aderit, sed quae, si volueris, non erit. |
4 | [Mors duplex, prima et secunda. Mors prima omnibus necessario subeunda, altera solis malis parata. A morte temporali homo se pecunia redimit; ab aeterna morte, iustitia. Sanguis Christi pro nostra redemptione fusus.] Vide ergo, si aliquantum in corde tuo amor evigilavit, si scintilla de cinere carnis emicuit, si aliquid roboris in corde tuo comprehendit, quod vento tentationis non solum non exstinguatur, sed etiam vehementius accendatur: si non ardes ut stupa, quae uno levi flatu exstinguaris; sed ardes ut robur, ardes ut carbo, ut flatu potius exciteris: vide duas mortes, unam temporalem, eamdemque primam; alteram sempiternam, et eamdem secundam. Prima mors omnibus praeparata est: secunda solis malis, impiis, infidelibus, blasphemis, et quidquid aliud sanae doctrinae adversatur. Intende, propone tibi istas mortes duas. Si fieri potest, ambas non vis pati. Scio, vivere amas, mori non vis; et de hac vita in aliam vitam sic transire velles, ut non mortuus resurgeres, sed vivus in melius mutareris. Hoc velles, hoc habet humanus affectus; hoc ipsa anima nescio quo modo habet in voluntate et cupiditate. Quoniam diligendo vitam, odit mortem: et quoniam carnem suam non odit, nec ipsi vult accidere quod odit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit [Ephes. V, 29]. Hunc affectum ostendit Apostolus, ubi ait: Habitationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes. In quo nolumus, inquit, exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita. Non vis spoliari: sed spoliandus es. Hoc tamen agas oportet, ut spoliatus per mortem carnea tunica, inveniaris indutus lorica fidei. Hoc enim secutus adiungit: Si tamen et induti, non nudi inveniamur [II Cor. V, 1-4]. Nam prima mors spoliatura est te carne, interim seponenda, et suo tempore recipienda. Hoc velis, nolis. Non enim quia vis, resurges; aut si nolis, non resurges; aut si resurrectionem non credis, propterea non resurges. Opus est ut potius agas, ut qui resurrecturus es, velis nolis, sic resurgas ut habeas quod velis. Dominus quippe ipse Iesus dixit: Venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et procedent, sive boni sint, sive mali sint; omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et procedent, et emittentur ex abditis. Nulla creatura mortuum tenebit sub voce vivi Creatoris. Omnes, inquit, qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et procedent. Hoc ut ait, Omnes, fecit quasi confusionem et permixtionem. Sed audi discretionem, audi et separationem: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii [Ioan. V, 28, 29]. Hoc iudicium, ad quod subeundum resurgent impii, mors secunda appellatur. Quid ergo, christiane, metuis istam primam? Et te invito veniet, et te recusante aderit. Redimis te forte a barbaris, ne occidaris: redimis te magno, non parcis omnino rebus tuis, et filios tuos spolias; et redemptus crastino morieris. A diabolo te redimi oportet, qui te secum ad secundam mortem trahit, ubi audient impii ad sinistram positi, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Ab ista secunda morte oportet ut redimaris. Respondebis, Unde? Noli quaerere hircos et tauros: noli postremo arcam tuam discutere, et dicere in animo tuo, Ut me redimerem a barbaris, habebam pecuniam: ut te redimas a secunda morte, habeto iustitiam. Pecuniam posset tibi ipso barbarus ante tollere, et postea te captivum ducere, ut non esset unde te redimeres, eo tua omnia possidente qui possedit et te: iustitiam non amittis invitus; in thesauro cordis intimo manet; ipsam tene, ipsam posside, inde redimeris a secunda morte. Quae si nolis, ideo non erit, quia illud, unde te ab ista morte redimes, si volueris, erit. Iustitiam voluntas impetrat a Domino, et bibit illam tanquam de fonte suo. Ad quem fontem nullus prohibetur accedere, si dignus accedit. Postremo adiutorium tuum vide. Redemit te a barbaris argentum tuum, redemit te a prima morte pecunia tua: redemit te a secunda morte sanguis Domini tui. Habuit ille sanguinem, unde nos redimeret; et ad hoc accepit sanguinem, ut esset quem pro nobis redimendis effunderet. Sanguis Domini tui, si vis, datus est pro te: si nolueris esse, non est datus pro te. Forte enim dicis: Habuit sanguinem Deus meus, quo me redimeret: sed iam cum passus est, totum dedit; quid illi remansit quod dei et pro me? Hoc est magnum, quia semel dedit, et pro omnibus dedit. Sanguis Christi volenti est salus, nolenti supplicium. Quid ergo dubitas, qui mori non vis, a secunda potius morte liberari? qua liberaris, si vis tollere crucem tuam, et sequi Dominum; quia ille tulit suam, et quaesivit servum. |
5 | [Vita aeterna quantum amanda, cum tantum ametur vita temporalis. In eos qui temporalis vitae amore perdunt vitam aeternam.] Omnino, fratres mei, non vos maxime hortantur ad amandam vitam aeternam, qui sic amant temporalem vitam? Quanta faciunt homines, ut vivant paucos dies? Quis enumerare poterit conatus et molimina omnium vivere volentium, post paululum morientium? Quanta agunt pro ipsis paucis diebus? Quid tantum agimus pro aeterna vita? Quid dicam, pro paucis diebus redimendis, et his in terris? Paucos enim dies dico, si liberatus senuerit; paucos dies dico, si liberatus puer decrepitus factus fuerit. Non dico quia redemptus hodie, cras fortasse morietur. Ecce ad incertum, propter ipsos paucos dies incertos, quanta faciunt? quae excogitant? Si veniant per morbum corporis in medici manus, salusque omnis a pronuntiantibus et inspicientibus desperetur; si promittitur aliquis medicus, qui etiam desperatum liberare sit idoneus, quanta promittuntur? quanta prorsus ad incertum dantur? Ut modicum vivatur, hoc dimittitur unde vivatur. Iamvero si in hostis aut praedonis manus inciderit, ne occidatur, ut redimatur, etiam, si pater detentus fuerit, filii currunt, et quod eis relicturus fuerat, impendunt, redempturi quem possint efferre. Quae ambitiones? quae preces? qui conatus? quis hoc explicet? Et tamen volo dicere aliud gravius, et nisi fieret, incredibilius. Quid enim dico, quia dant homines pecuniam ut vivant, quia nihil sibi dimittunt? Ut paucos dies eosdemque incertos paululum vivant cum timore, vivant cum labore, quanta impendunt? quanta dant? Vae generi humano! Dixi quod ut vivant impendunt unde vivant: quod est peius audite, quod est gravius, quod est sceleratius, quod est, ut dixi, incredibile, nisi fiat. Ut liceat illis paululum vivere, dant etiam illud, unde possent semper vivere. Quod dixi audite, et intelligite. Adhuc enim clausum est, et tamen multos movet, quibus iam Dominus cum clausum erat, aperuit. Dimitte illos qui dant et perdunt unde possunt vivere, ut concedatur illis paululum vivere. Illos attendite, qui perdunt unde possunt semper vivere, ut concedatur eis paululum vivere. Quid est hoc? Fides vocatur, pietas vocatur: haec omnis tanquam pecunia est, qua vita aeterna acquiritur. Veniet de transverso inimicus territans, et non tibi dicet, Da mihi pecuniam tuam, ut vivas: sed dicet tibi, Nega Christum, ut vivas. Quod tu si feceris, ut liceat tibi paululum vivere, perdes unde posses semper vivere. Hoc est amare vitam, qui timebas mortem? Homo bone, quare timebas mortem, nisi amando vitam? Christus est vita. Quare appetis parvam; ut perdas securam? An forte fidem non perdidisti, sed quod perderes non habuisti? Tene ergo unde semper vivas. Attende proximum tuum, quanta faciat ut modicum vivat. Attende et illum qui Christum negavit, quantum malum fecit propter paucos dies vitae. Et tu non vis ipsos paucos dies contemnere vitae, ut nullo die moriaris, et in sempiterno vivas die, a Redemptore tuo protegaris, in aeterno regno Angelis adaequeris? Quid amasti? quid perdidisti? Ut sequereris Dominum, crucem tuam non tulisti. |
6 | [Perdere animam, ut inveniatur anima.] Vide quam prudentem te velit, qui tibi dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me. Qui invenerit, inquit, animam suam, perdet illam; et qui perdiderit eam propter me, inveniet eam [Matth. X, 38, 39]. Qui invenerit, perdet eam; qui perdiderit, inveniet illam. Ut perdas, prius est ut invenias; et cum perdideris, postremum est ut rursum invenias. Duae sunt inventiones: in medio est qua transit una perditio. Nemo potest animam suam perdere propter Christum, nisi eam prius invenerit; et nemo potest animam suam invenire in Christo, nisi eam prius perdiderit. Inveni, ut perdas; perde, ut invenias. Quomodo eam prius inventurus es, ut habeas quam perdas? Quando cogitas te ex parte mortalem, quando cogitas eum qui te fecit, et insufflando animam tibi creavit, et videris eam illi debere, qui dedit; illi reddendam, qui commodavit; ab illo custodiendam, qui instituit; invenisti animam tuam, inveniens eam in fide. Credidisti enim hoc, et invenisti animam tuam. Nam perditus eras, antequam crederes. Invenisti animam tuam: mortuus quippe fueras in infidelitate, revixisti in fide. Talis es, de quo dici possit, Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est [Luc. XV, 32.] Ergo invenisti animam tuam in fide veritatis, si a morte infidelitatis revixisti. Hoc est, animam tuam invenisti. Perde eam, et anima tua semen tibi sit. Nam et agricola triturando et ventilando invenit triticum, et rursus seminando perdit triticum. Invenitur in area, quod perierat in semente. Perit in semente quod inveniatur in messe. Qui ergo invenerit animam suam, perdet eam. Qui laborat colligere, quare piger est seminare? |
7 | [Animam cuius gratia perdere iubemur.] Vide tamen ubi invenias, et quare perdas. Unde enim invenires, nisi lumen tibi accenderet ille cui dicitur, Tu illuminabis lucernam meam, Domine? [Psal. XVII, 29.] Iam ergo invenisti, illo tibi accendente lucernam. Vide quare perdas. Non enim passim perdendum est, quod tam diligenter inventum est. Non ait, Qui perdiderit eam, inveniet eam; sed, Qui perdiderit eam propter me. Naufragi forte negotiatoris corpus cum in littore inspexeris, reddis lacrymas miseratus, et dicis: Vae huic homini! propter aurum perdidit animam suam. Bene plangis, bene miseraris. Redde illi fletum, cui non praestas et auxilium. Propter aurum enim perdere animam suam potuerit, propter aurum invenire non poterit. Ad damnum animae suae idoneus fuit, ad eam lucrandam minus idoneus exstitit. Non enim cogitandum est quod perdidit, sed quare perdidit. Si propter avaritiam, ecce ubi iacet caro, ubi est quod erat charum? Et tamen iussit avaritia, et propter aurum perdita est anima, et propter Christum non perit anima, neque pereat. Stulte, noli dubitare: audi consilium Creatoris. Ipse te instituit ut sapias, qui te fecit antequam esses qui sapias. Audi, noli dubitare pro Christo animam perdere. Fideli Creatori commendas quod diceris perdere. Tu quidem perdes: sed ille suscipit, cui nihil perit. Si amas vitam, perde ut invenias: quia cum inveneris, iam non erit quod perdas, non erit quare perdas. Ea quippe invenitur vita, quae invenitur ut omnino perire non possit. Quia et Christus, qui tibi nascendo, moriendo et resurgendo dedit exemplum, surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. |