Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXXI. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, III. Et de verbis III Regum cap. X, Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, etc. .
1 | [Ecclesiae variae figurae.] Recte festa Ecclesiae colunt, qui se Ecclesiae filios esse recognoscunt. Haec enim omnium credentium mater est, quae natos ad mortem, regenerat ad salutem. Haec est post Synagogam quidem vocata; sed ante Synagogam promissa. Haec enim iam in primo homine praefigurata est. Nam sicut ex Adae latere fabricata est Eva; ita ex Christi corpore et vulnere redempta crevit Ecclesia. Haec intra arcam diluvio exundante servata, crucis beneficium et Baptismatis mysterium praesignavit. Hanc Sara sterilis et desperata in senectute unico pignore fecunda praececinit: Ecclesia enim unicum, id est, dilectissimum Deo populum saeculo iam senescente progenuit. Haec est regina illa de qua ad Dominum dicitur, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate [Psal. XLIV, 10]; id est, diversarum circumdata pretioso decore virtutum. |
2 | [Eam regina Saba multimodis repraesentat. Dogmata Ecclesiae a Christo tradita.] Haec est illa regina quae venit a partibus Aethiopiae audire sapientiam Salomonis. Sed haec non tam ex una regione, quam ex universis mundi partibus reges paritura convenit, sicut etiam evangelista commemorat: Regina austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Venit Ecclesia ad redemptorem et eruditorem suum, ut de stultitia erroris doctrinam perciperet veritatis; de qua plenius, sicut audivimus, Regnorum scripsit historia, ita dicens: Et ingressa regina Ierusalem cum multo comitatu et divitiis, cum camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo. Ergo in figura reginae huius Ecclesia venit ex Gentibus et a finibus terrae, imponens finem cupiditatibus vitiisque terrenis; ut audiret sapientiam Salomonis, id est, veri pacifici Domini nostri Iesu Christi, qui fecit utraque unum, solvens inimicitias inter Deum et hominem in carne sua [Ephes. II, 14]. Venit post veteres et profanas superstitiones audire et discere de fidei illuminatione et iudicio futuro, de animae immortalitate, de spe resurrectionis et gloriae. Venit ergo in Ierusalem cum multo comitatu, id est, non iam cum una tantum gente Iudaeorum, sicut prius Synagoga solos habuit Hebraeos; sed totius mundi gentibus diversisque nationibus. Venit ergo exhibens munera digna Christo, aurum et gemmas pretiosas; et hoc camelis portantibus, id est, ex Gentili populo venientibus, qui prius fuerant ex vitiorum foeditate distorti, et malorum onere curvi, ac peccatorum pravitate deformes. Cum his tanquam muneribus regina haec ingreditur ad pacificum regem Christum, exhibens fidei aurum, puritatis incensa pretiosa, splendoresque gemmarum, morum scilicet insignia et ornamenta virtutum. Et locuta est ei universa quae habebat in corde suo; id est, aperuit ei cor suum, manifestavit ei occulta conscientiae suae in confessione et poenitudine praecedentium delictorum. |
3 | [Ecclesia miratur Christi sapientiam. In opificio mundi. In domo quam per incarnationem construxit. In cibis mensae suae: et qui Christi cibi.] Videamus quid agat haec regina. Videns, inquit, regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat, et cibos mensae eius, et holocausta quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum. Quid erat rationis, ut praepotens regina domum, expensas, et cibos regios tantopere miraretur? Ergo hoc loco aliqua maiora nos oportet inquirere. Vidit ergo Ecclesia ex Gentibus congregata sapientiam Christi: id est, post carnalia instituta Gentilium, post humanam et animalem doctrinam philosophorum, accepit intellectum salutis et vitae, inspexit spiritualium mirabilia bonorum, agnovit verum fabricatorem coeli ac terrae, et potentissimum humani generis Conditorem; de cuius sapientia dicitur, Omnia in mensura et pondere et numero constituisti [Sap. XI, 21]. Vidit et domum quam aedificaverat, id est, incarnationem hominis assumpti, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Vidit et cibos mensae Salomonis, id est, illos de quibus Dominus dicebat, Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui me misit Patris [Ioan. IV, 34]. Cibus enim Christi est salus nostra; reficitur coelestibus epulis, profectibus nostris. Cibus eius sumus, dum acquisiti Ecclesiae in membra eius corpusque transimus. Vel cibus eius altaris Sacramenta coelestia sunt, de quibus dicitur, Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo [Psal. LXXVII, 24 ] [et 25]. Vidit et holocausta eius, orationum sine dubio supplicationumque mysteria; et obstupuit, ubi vidit inaestimabiles divitias Domini sui. |
4 | [Gloriam Domini cum viderit Ecclesia, dictis fatebitur maiorem. Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea super sermonibus tuis et super sapientia tua: et non credebam narrantibus, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars nuntiata mihi non fuisset. Maiora sunt sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.] Cum ergo pervenerit regina haec sive Ecclesia, sive quaecumque anima sancta in aeternam Ierusalem, id est, visionem pacis, et ingressa fuerit beatam requiem et gloriam coelestium promissorum; multo plura et magnificentiora perspiciet, quam ei sunt in hac terra per sacra eloquia, per Prophetas atque Apostolos nuntiata. Nunc enim tanquam in speculo et in aenigmate, tunc autem oculis suis videbit, id est, facie ad faciem. Tunc beata et illustris anima inter stupendas remuneratoris sui constituta divitias, ineffabilibus reginae huius verbis uti ad Deum poterit, dicens: Verus est sermo quem audivi in terra mea super sermonibus tuis. Maiora sunt opera tua, quam rumor quem audivi. Et revera id quod parat Deus diligentibus se, fide non comprehenditur, spe non attingitur, charitate non capitur, desideria et vota transgreditur: acquiri potest, aestimari non potest. Habebit de perceptione fructum, non habebit de satietate fastidium. Ad quae vos bona perducat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |