monumenta.ch > Augustinus > 230
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXIX. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, I . <<<     >>> SERMO CCXXXI. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, III. Et de verbis III Regum cap. X, Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, etc. .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXX[Unus e Colbertinis Mss., cedo.]. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, II [Am. Er. et Mss., Faciamus hoc animo.].

1 [Festivitas haec in gaudiis celebrata.] Sicut optime novit Sanctitas vestra, fratres, consecrationem altaris hodie celebramus: et iuste ac merito gaudentes celebramus festivitatem, in qua benedictus vel unctus est lapis, in quo nobis divina sacrificia consecrantur. Sed quando festivitates istas colimus, fratres charissimi, diligenter debemus attendere, et totis viribus laborare, ut quod in templis vel altaribus visibiliter colitur, in nobis invisibiliter compleatur: quia quamvis sancta sint templa quae videmus de lignis et lapidibus fabricari, tamen plus apud Deum pretiosa sunt templa cordis et corporis nostri; quia illa fiunt ab homine carnali, ista ab artifice mundi. Templa de lignis et lapidibus humano ingenio componuntur; templa corporum ipsius coelestis artificis manu fabricantur: sicut scriptum est, Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me [Psal. CXVIII, 73]; et iterum, Priusquam te formarem in utero, novi te [Ierem. I, 5]. Nam quod templa succenduntur; ita e contrario qui charitatis luce repletus est, si negligens fuerit, cito refrigescit charitas, et cupiditas inardescit. Ergo nec ille desperet qui malus est; quia cito potest resurgere: nec ille qui bonus est, aut negligens remaneat, aut aliquid de sua virtute praesumat, ne gaudium suum convertatur ad luctum.
2 [Gaudium ei non est verum, cui nec cor purum nec corpus castum. Est enim diaboli domicilium.] Et ideo, dilectissimi fratres, castitatem corporis, puritatem cordis, cum Dei adiutorio, servare quantum possumus studeamus. His enim rebus ignis in nobis charitatis vel compunctionis semper accenditur et nutritur. Qui enim nec castitatem custodit in corpore, nec puritatem tenet in mente, quoties sanctae solemnitates adveniunt, in corpore videtur habere gaudium, in corde non celebrat nisi luctum. Quale enim gaudium potest habere, in cuius anima multis vitiis occupata magis diabolus probatur habitare quam Christus? Quale gaudium potest habere anima quae iracundiae furore succenditur, cupiditatis nigredine obscuratur, superbiae amarissimo felle repletur, invidiae veneno percutitur, luxuriae sordibus inquinatur?
3 [Deus in nobis habitare desiderat.] Nos vero, fratres charissimi, etiamsi nobis aliqua, ut solet fieri, peccata subrepunt, quantum possumus, cum Dei adiutorio laboremus, ieiuniis, vigiliis, orationibus, eleemosynis mundare sordida, lapsa construere, templum Dei vivi reaedificare; ut veniens Dominus in nobis nihil inveniat quod oculos suae maiestatis offendat: quia de ipso scriptum est, Ecce sto ad ostium et pulso; si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo et coenabo cum illo, et ille mecum [Apoc. III, 20]; et iterum, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. Quam beata est illa anima, in qua Pater et Filius venientes non solum habitare vel manere, sed etiam coenare dignantur! Quod autem dixit, Coenabo cum illo, et ille mecum, scimus evidenter; quia apostolus Paulus ostendit, dicens, Templum Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Et per prophetam Dominus dicit, Et habitabo, inquit, in eis, et inambulabo [Levit. XXVI, 12]. Et quia, sicut ipsi vidistis, fratres, habitare et inambulare desiderat in nobis Deus, cum ipsius adiutorio ita cor nostrum studeamus bonis semper cogitationibus occupare, et corpora nostra ab omni sorde luxuriae munda vel casta iugiter custodire; ut Deum in nobis delectet habitare.
4 [Duo altaria in templo Salomonis. Sacrificium duplex a nobis exigit Deus.] In templo enim a Salomone aedificato legimus duo altaria fuisse constituta, unum foris, aliud intus. In illo quod foris erat, animalium celebrabatur sacrificium: in illo vero altari quod intus erat, thymiamatis offerebatur incensum. Videamus ergo, fratres, ne forte in nobis duo sint altaria constituta, corporis scilicet et cordis nostri. Denique duplex a nobis sacrificium quaerit Deus: unum ut simus casto corpore, aliud ut mundo corde esse debeamus. Ergo in exteriore altari, id est, in corpore nostro offerantur opera bona; in corde odorem suavitatis redoleat cogitatio sancta. In altari cordis nostri iugiter quod est Deo placitum operemur. Tunc enim ordinem legitimum consecrationis altaris cum gaudio celebramus, quando altaria cordis vel corporis nostri munda et pura in conspectu divinae maiestatis offerimus. Nam nescio qua fronte aut qua conscientia optat in altaris consecratione gaudere, qui in cordis sui altari non studet munditiam custodire. Nos vero, fratres charissimi, ita agere studeamus, ut semper festivitatem duplicem celebrare mereamur: et quomodo de templi vel altaris consecratione gaudemus, sic invisibiliter de corporis castitate vel animae puritate spirituale gaudium habere mereamur.
5 [Ignes duo, charitatis et cupiditatis.] Et hoc considerate, fratres, quod in illo altari, quod a Salomone legimus dedicatum, iugiter quotidianus ignis ardebat: quod utinam et in nobis pietas divina perficiat. Unde non solum orationibus, sed etiam bonis operibus placandus est Deus: ut in altari cordis nostri ignem suum semper accendat illum, de quo ipse dixit, Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut accendatur [Luc. XII, 49]? quia duo sunt ignes, cupiditatis scilicet et charitatis: et unus de parte Dei, alter de parte diaboli; unus devorans omnia mala, alter universa bona consumens. Consideret unusquisque conscientiam suam, et si in se videt ignem cupiditatis ardere, cum Dei adiutorio festinet exstinguere; quia nihil in illo boni remanere poterit, quem ignis cupiditatis accenderit: sicut e contrario nihil in eo mali remanebit, in quo ignis arserit charitatis. Flamma enim cupiditatis in corde peccatorum, velut in altari sacrilego, devorans omnia bona, diabolo odorem suavitatis exhalat: in anima vero sancta, velut in sacrosancto altari, flamma charitatis quaecumque supervenerint mala consumens, Deo odorem suavitatis exhibet.
6 [Cuiusque cor aut altare Dei, aut diaboli. Sacerdos legatus pauperum.] Et quia uniuscuiusque cor altare est aut Dei, aut adversarii; sicut iam dixi, attendat unusquisque conscientiam suam, et si cupiditatis igne consumitur, eleemosynarum refrigerio mitigetur; quia scriptum est, Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum [Eccli. III, 33]. Qui ergo cupiditate consumitur, subtrahat a se opera mala, et quod bonum est exercere conetur. Qui vero flamma charitatis accenditur, semper bonis operibus augeatur, et nutriat in se ignem quem in eo Christus dignatur accendere [Am. et Er., Hinc etiam est modicum.]. Sicut ille in quo cupiditatis ignis ardet, si ab opere malo cessavit, cito charitatis igne exardescit: hoc significat, quod si Deum in hoc mundo reficimus bonis operibus nostris, ille nos in futuro saeculo reficiet muneribus suis; secundum illud quod in Evangelio scriptum est, Venite, benedicti, percipite regnum: quia esurivi, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 34]; et, Quamdiu fecistis, etc. Ut ergo ab auditu malo, quo dicendum est, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum [Ibid., 41], liberari mereamur, et illam desiderabilem vocem audire possimus, Venite, benedicti, percipite regnum; in nobis ipsis pacem cordis, vel castitatem corporis conservemus, et pauperibus largiores eleemosynas erogemus: quia non mentitur ille qui dixit, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur [Id. V, 7]. Iterum atque iterum, fratres charissimi, miseriam vobis peregrinorum et pauperum [Aliquot Mss., quod dixit.], sperantes ut apud vos pro illis praevaleat supplicatio ista, et non sit inanis admonitio vel praedicatio nostra. Iubente enim Christo legationem pauperum apud vos agimus: et si me pro pauperibus supplicantem Charitas vestra libenter audierit, orantem me pro vobis sine dubio Christus exaudiet. Inter vos et pauperes quasi mediatorem me posuit Deus: videtur mihi quod qualiter a vobis pro peregrinorum inopia audita fuerit deprecatio mea, taliter a Christo exaudietur oratio vestra; sicut et ipse promisit, dicens, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37, 38]. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXIX. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, I . <<<     >>> SERMO CCXXXI. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, III. Et de verbis III Regum cap. X, Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 230