monumenta.ch > Augustinus > 229
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXVIII. In festivitate Virginum de lectione Evangelica. <<<     >>> SERMO CCXXX. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, II .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXIX[Editi, videre. Melius Mss., videri.]. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, I [Ita duo Mss. Alii cum Lov., exordium poenarum. Editiones autem Am. et Er. sententiam hanc totam praetereunt, Vindicat enim primo in anima, etc.].

1 [Quod in templis manufactis, id spiritualiter completur in nobis.] Quotiescumque, fratres charissimi, altaris vel templi festivitatem colimus, si fideliter ac diligenter attendimus, et sancte ac iuste vivimus, quidquid in templis manufactis agitur, totum in nobis spirituali aedificatione completur. Non enim mentitus est ille qui dixit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]; et iterum, Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti [Id. VI, 15]. Quia vero nullis praecedentibus meritis, sed per gratiam Dei meruimus fieri templum Dei; quantum possumus, cum ipsius adiutorio laboremus, ne Dominus noster in templo suo, hoc est, in nobis ipsis, inveniat quod oculos suae maiestatis offendat: sed habitaculum cordis nostri evacuetur vitiis, et virtutibus repleatur; claudatur diabolo, et aperiatur Christo; et ita laboremus, ut nobis bonorum operum clavibus ianuam regni coelestis aperire possimus. Sicut enim malis operibus, quasi quibusdam seris ac vectibus, vitae nobis ianua clauditur; ita absque dubio bonis operibus aperitur.
2 [Debita ad sacram synaxim praeparatio. Decet quandoque ab ea se subducere.] Et ideo, fratres charissimi, unusquisque consideret conscientiam suam: et quando se aliquo crimine vulneratum esse cognoverit, prius orationibus, ieiuniis vel eleemosynis studeat mundare conscientiam suam; et sic Eucharistiam praesumat accipere. Si enim agnoscens reatum suum, ipse se a divino altari subduxerit, cito ad indulgentiam divinae misericordiae perveniet: quia sicut qui se exaltat humiliabitur; ita e contrario qui se humiliat exaltabitur [Matth. XXIII, 12]. Qui enim, sicut dixi, agnoscens reatum suum, ipse se humiliter ab altari ecclesiae pro emendatione vitae removere voluerit, ab aeterno illo et coelesti convivio excommunicari penitus non timebit.
3 [Crimen eam indigne percipientium. Criminis huius poena.] Rogo vos, fratres, diligenter attendite, si ad mensam cuiuscumque potentis hominis nemo praesumit cum vestibus conscissis et inquinatis accedere; quanto magis a convivio aeterni regis, id est, ab altari Domini debet se unusquisque invidiae vel odii veneno percussus, iracundiae furore repletus, cum reverentia et humilitate subtrahere, propter illud quod scriptum est, Vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum [Id. V, 24]; et iterum, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Sic enim habet textus evangelicae lectionis, quod quidam fecerit nuptias filio suo, et intraverit ut videret simul recumbentes; et videns ibi hominem non habentem vestem nuptialem, dixit ad eum, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Et illo obmutescente, dixit ministris: Ligate illi manus et pedes, et proiicite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium [Id. XXII, 1-13]. Ecce qualem sententiam merebitur audire, qui ad convivium nuptiale, id est, altare Domini, aut ebriosus, aut adulter, aut odium in corde retinens praesumit accedere. Avertat hoc Deus a nobis, fratres charissimi, et concedat ut mala ista aut nunquam velimus admittere; aut si admissa fuerint, sine ulla mora poenitentia vel pace studeamus sanare, et largioribus eleemosynis festinemus abluere: ne forte, si cum peccatorum vulneribus ante tribunal aeterni Iudicis venerimus, ab illa aeterna Ecclesia, et ab illa coelesti Ierusalem perpetua excommunicatione separemur.
4 [Excommunicatio temporaria et aeterna. Poenae aeternae.] Considerate, rogo vos, fratres, si hodie aliquis a conventu Ecclesiae huius pro aliquo crimine proiiciatur foras, in quanto dolore vel tribulatione erit anima sua? Et si intolerabilis dolor est de ista sancta Ecclesia foras proiici; ubi ille qui proiicitur, et manducare et bibere et cum hominibus loqui non potest [Aliquot Mss., Hanc consuetudinem videndi carnalia.], et habet spem ut iterum mereatur ad Ecclesiam revocari: putamus quantus dolor erit, si aliquis pro criminibus suis ab illa Ecclesia, quae in coelis est, a conventu Angelorum vel sanctorum omnium congregatione fuerit separatus; cui nec hoc solum sufficiet ad poenam, quod foris proiicitur, sed insuper in tenebris exterioribus aeterno incendio concremandus includitur? Qui enim ab illa coelesti Ierusalem excommunicari meruerit, non solum hanc poenam habebit, quod nec manducare vel bibere poterit; sed etiam flammas infernales sine ullo termino sustinebit, ubi est fletus et stridor dentium, ubi ululatus, lamentatio et poenitentia sine ullo remedio; ubi est vermis ille qui non morietur, et ignis qui non exstinguetur [Isai. LXVI, 24]; ubi mors quaeritur, et non invenitur. Quare in inferno mors quaeritur, et non invenitur? Quia quibus in hoc saeculo vita offertur, et dedignantur accipere; in inferno quaerent mortem, et non poterunt invenire. Ibi erit nox sine die, amaritudo sine dulcedine, obscuritas sine lumine; ubi nec divitiae, nec parentes, nec coniuges, nec filii, nec vicini poterunt subvenire; ubi nihil peccator inveniet, nisi quod de hoc saeculo caste et iuste vivendo per eleemosynarum largitatem transmiserit.
5 [Merces digne communicantium. Mundities ad id requisita. Iniqui probantur animam non amare.] Haec ergo cogitantes, fratres charissimi, tam casti, tam sobrii, et tam pacifici ad istud altare, Deo auxiliante, studeamus accedere, ut ab illo aeterno altari non mereamur excludi. Qui enim ad istud altare casto corpore et mundo corde, cum munda et secura conscientia venerit; ad illud altare quod in coelis est, felici transmigratione perveniet. Ad extremum, fratres charissimi, non est grave nec laboriosum quod suggero: hoc dico quod vos frequenter facere aspicio. Omnes viri, quando ad altare accessuri sunt, lavant manus suas, et omnes mulieres nitida exhibent linteamina, ubi corpus Christi accipiant [Lov., tolerandus. Caeteri fere libri editi et Mss., tolerandum.] [Sic omnes Mss. Editi autem, Victus est, nescit, qui respondere non vult.]. Non est grave quod dico, fratres: quomodo viri lavant aqua manus suas; sic eleemosynis lavent animas suas. Similiter et mulieres quomodo nitidum exhibent linteolum, ubi corpus Christi accipiant; sic corpus castum et cor mundum exhibeant, ut cum bona conscientia Christi Sacramenta suscipiant. Rogo vos, fratres, numquid est aliquis, qui in arca sordibus plena velit mittere vestem suam? Et si in arca sordibus plena vestis non mittitur pretiosa; qua fronte in anima peccatorum sordibus inquinata Christi Eucharistia suscipitur? Et quia istis verissimis exemplis loqui coepimus, etiam et hoc quod bene nostis insinuo. Non puto esse aliquem hominem, qui in arca sua, ubi pretiosas vestes habet repositas, acquiescat aut carbonem vivum aut qualemcumque scintillam includere. Quare hoc, fratres? Quia timet ne comburantur vestimenta, quibus in festivitate induitur. Rogo vos, fratres, qui in arca sua non vult scintillam ignis includere, quare in anima sua flammam iracundiae non timet accendere? Sed quare hoc fiat, manifeste et evidenter cognoscimus. Ideo enim in arcam ignem non mittimus, quia diligimus vestem nostram: flammam vero iracundiae ideo non exstinguimus, quia non solum non diligimus, sed etiam odio habemus animam nostram, secundum id quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6].
6 [Adhortatio.] Et ideo, fratres charissimi, exempla ista attentius cogitantes, arcellas interiores, id est, conscientias nostras, quantum possumus, cum Dei adiutorio custodire diligentius studeamus; ut cum dies iudicii venerit, in illa aeterna ac beata Ecclesia, ubi nunquam habitare poterit malus, et unde nunquam exiturus est bonus, non cum pannis veteribus foras in tenebras exteriores excludendi appareamus: sed stola immortalitatis induti, castitatis et iustitiae gemmis ornati, et eleemosynarum luce vestiti, audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 34]; et illud, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui [Ibid., 21]. Ad quod gaudium vos Dominus sub sua protectione perducat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXVIII. In festivitate Virginum de lectione Evangelica. <<<     >>> SERMO CCXXX. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, II .
monumenta.ch > Augustinus > 229