Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXVIII. In festivitate Virginum de lectione Evangelica.
1 | [Quid prudentibus virginibus, quid fatuis intelligendum.] In lectione quae nobis recitata est, fratres dilectissimi, audivimus Dominum dixisse, Simile est regnum coelorum decem virginibus, quae acceptis lampadibus exierunt obviam sponso et sponsae [Matth. XXV, 1]. Hoc si secundum litteram tantum intelligimus, nimium durum videtur et asperum. Absit hoc a sensibus nostris, ut vel de domo cuiuscumque etiam pauperis christiani tam parvus numerus veniat ad vitam aeternam. Et ideo quia nulla ratione secundum litteram intelligi debet, et revera ipse Dominus similitudinem esse dixit, requiramus quare quinque dictae sunt fatuae et quinque prudentes. Illae enim quinque prudentes significant omnes sanctos, qui cum Christo sunt regnaturi: et e contrario illae quinque fatuae figuram videntur habere christianorum malorum, qui sine operibus bonis de solo tantum christiano nomine gloriantur. Ideo autem et illae fatuae quinque, et illae prudentes quinque dicuntur; quia quinque sensus in omnibus hominibus esse probantur, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus. Et quia per istos sensus velut per quasdam ianuas vel fenestras aut vita aut mors ingreditur ad animam nostram; de quibus et Propheta dixit, Intravit mors per fenestras vestras [Ierem. IX, 21]: ideo et ibi quinque virgines dicuntur prudentes, quae istis sensibus bene utuntur; et ibi quinque fatuae, quae per istos quinque sensus magis mortem quam vitam excipiunt. |
2 | [Sensus quinque velut quinque virgines: qui corrumpantur aut integritatem conservent.] Quomodo autem isti quinque sensus, velut quinque virgines, aut virginitatem custodiant, aut corruptioni subiaceant, diligentius requiramus. Si aliquis vir, aut aliqua mulier viderit aut filium, aut filiam, aut alienum servum aut ancillam, et ad concupiscentiam diligenter aspexerit; corrupta est una virgo: quia per oculos, id est, per fenestras corporis in secretum cordis venenum mortis intravit. Si vero aliquis sive religiosus sive laicus homines detrahentes, sermones etiam otiosos, et cantica luxuriosa vel turpia proferentes libenter audierit, et cum delectatione placido auditu susceperit; corrupta est alia virgo. Si autem non sit contentus mediocribus cibis, sed sumptuosas delicias quaerat, si semper male loqui studeat; per iniquum gustum corrupta est tertia virgo. Quod si etiam odores peregrinos, ut hominibus ad luxuriam placere possit, diligenter inquirit; quarta virgo est violata. Si vero manibus suis aut filios aut filias alienas cum delectatione propter libidinem tangere voluerit, et vestimenta nimis mollia animo voluptuoso quaesierit; iam etiam quinta virgo corrupta est. Hoc enim ordine isti quinque sensus velut quinque virgines in hominibus corrumpuntur. Et e contra, dum animae sanctae istos quinque sensus, id est, visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, ab omnibus illicitis rebus refrenant, linguam suam ad ea quae sunt licita vel legitima sobrie et caste relaxant, quinque sensuum virginitatem custodiunt. Ideo quinque virgines homines bonos significant; et aliae quinque, eos qui mali sunt praefigurant. |
3 | [Virginitas sola nihil prodest.] Et revera, fratres charissimi, quid prodest viro vel feminae, clerico vel monacho, vel sanctimoniali, si in corpore virginitas custoditur, quando per malas concupiscentias cordis integritas violatur? Quid prodest in uno membro praeferre castitatem, et in omnibus habere corruptionem? Nam et illi virgines qui Agnum sequuntur, si diligenter attenditis, non propter hoc sequuntur Agnum, quia solam virginitatem corporis servaverunt: denique cum dixisset, Hi sunt qui se cum mulieribus non inquinaverunt; secutus adiunxit, Et non est inventum in ore eorum mendacium; sine macula sunt [Apoc. XIV, 4 ] [et 5]. Qui ergo de sola corporis virginitate gloriantur, diligenter attendant, quia si mendacium diligunt, cum illis sanctis virginibus Christum sequi non poterunt. Nulla ergo virgo de sola corporis virginitate praesumat; quia si inobediens fuerit aut linguosa, ab illo thalamo sponsi coelestis se noverit excludendam. Cum ergo virgo centesimum gradum teneat, et mulier coniugata tricesimum; melior tamen est casta et humilis coniugata, quam virgo superba. Illa enim caste et humiliter marito serviens tricesimum gradum possidet; virgini superbae nec unus remanebit: et in utrisque impletur quod ait Psalmista, Tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis [Psal. XVII, 28]. |
4 | [Fidelis quisque virgo est et sponsa Christi.] Et quia totam Ecclesiam catholicam beatus Apostolus virginem vocavit, non solas in ea considerans corpore virgines, sed incorruptas omnium desiderans mentes, ita dicit, Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]: non solum sanctimonialium, sed etiam omnium virorum vel mulierum animae, si et castitatem in corpore, et in illis supra dictis quinque sensibus virginitatem servare voluerint, sponsas se Christi esse non dubitent. Non enim corporum, sed animarum sponsus intelligendus est Christus. Et ideo, fratres charissimi, tam viri, quam feminae, tam pueri quam puellae, si virginitatem usque ad nuptias servant, et per istos quinque sensus, id est, visum, auditum, gustum, odoratum, vel tactum, dum eis bene utuntur, suas animas non corrumpunt; in die iudicii apertis ianuis ad aeternum sponsi thalamum feliciter merebuntur intrare. Illi vero, qui et corpora sua ante nuptias adulterina coniunctione corrumpunt, et postea per totam vitam suam male vivendo, male audiendo, male loquendo, animas suas violare non desinunt; si eis dignae fructus poenitentiae non subvenerit, clausis ianuis sine causa clamabunt, Domine, Domine, aperi nobis: et audire merebuntur, Amen dico vobis, nescio vos unde sitis [Matth. XXV, 11, 12]. Haec ergo, fratres, si et clerici, et laici, et monachi, et sanctimoniales, et in coniugiis positi fideliter et diligenter attendimus, et cum castitate corporis etiam integritatem cordis auxiliante Domino custodiamus, non cum fatuis proiiciemur in tenebras exteriores; sed cum sapientibus ad spirituales nuptias intromissi audire merebimur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui [Ibid. 21]. Quod ipse praestare dignetur. |