monumenta.ch > Augustinus > 227
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXVI. De Martyribus, III . <<<     >>> SERMO CCXXVIII. In festivitate Virginum de lectione Evangelica.

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXVII[Plerique Mss., et dictum est. Ipsum est enim Verbum, etc.]. De Martyribus, IV [Hic apud Lov. additur, manet; quod a caeteris libris abest.].

1 [Martyrum segetes flumineo sanguine et lacrymis irrigatae.] Delectat videre campos segetum martyrum et confessorum, ubi oculi aspiciunt Angelorum. Floruit spica corporis Agni Dei, qui tollit peccata mundi. In campo saeculi coeperunt virescere campi martyrum, irrigati non fluentis aquarum, sed fluminibus lacrymarum. Quales et quantae istae spicae sunt confessorum? Maiores et minores, senes et iuvenes, virgines et lactantes, sanguineo nutriti flumine Dei. Sed in iudicio Dei non sunt maiores, vel minores; quia simul omnes protegunt angelicae Potestates. Iam videamus senes et iuvenes, virgines ac lactantes pariter, et confessores. Vide Eleazarum nonaginta annorum senem, super iuvenes luctatorem. Intuere iuvenes illos septem fratres de utero consimiles, de . . . . . . . [In quibusdam libris sic verba interpunguntur: circumscribitur forma, circumscribitur finibus.] gratia compares, de cruore concordes, quales spicae floruerunt in unum? Quia ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum [Psal. CXXXII, 1]! Quis rigavit istas spicas in campo saeculi fluctuantis? Mater patiens et compatiens spicas testimonii sui consanguineo precum suarum fonte rigabat; et Dominus incrementum dabat, qui matrem et filios adiuvabat. Aspice et pueriles spicas martyrum tres pueros in camino flammarum. Vide et alias segetes, sub Herode peremptos infantes et martyres sine detrimento gaudentes. Plantatur ergo totus mundus spicis martyrum purpurantibus. Ambulabat beatus David inter istos purpureos campos rosea victoria coronatus: laetatur, pascitur oculis, et cantat vocibus pietatis, Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent [Psal. CXXV, 5]. Vide ipsos seminatores, ipsos pariter et messores; sed per angelicas Potestates. 2 Martyrum reliquiae, velut spicae sparsae. Quantis in locis istae spicae dispersae sunt, quando ubique transferuntur reliquiae martyrum ad medicinam infirmorum, et lumen caecorum, et solemnitatem populorum, et ad misericordiam indigentium? Solvuntur modo gremia; sed non solvitur consummata corona. Velut spicae sunt reliquiae martyrum, quae plantantur per totum mundum, . . . . . . incimi . . . . venit mes . . . . elestis mom . . . tum . . . . . . resurrectionis . . . . . . . . . . . . . . . . [Mss., Et si minus est, id est brevius, breviorem, etc.] spicae ad manipulos suos; et videbis exercitus pretiosos, non dispersos in terra, sed collectos in patria sempiterna. In coelo novo, et in terra nova lucebunt velut lampades in manibus Angelorum. Nonne quando eos impii iudices crudeli incendio concremabant, non quasi spicae solvebantur? Modo ubi sunt? Collegit eos, qui aedificavit Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregavit. Testis est ille campus de exercitu mortuorum. Nonne quasi spicae erant caput et manus, pedes et ossa, articuli et nervi, carnes et cutes? Sonuit prophetae clamantis una tuba; et collectis articulis, aristis facta est seges una, stupente coelo et terra, multo clarius vocibus Angelorum, quasi falcibus gaudiorum [Ezech. XXXVII]. Colligentur de singulis locis, de terra et mari, de campo et profundo, de silvis et aquis, de faucibus bestiarum et de ventre belluarum: quando mare et terra reddent mortuos suos, et colligentur ossa ad ossa, spicae ad gremia, et apparebit in Ierusalem messis pretiosa; quia ipsi sunt, qui laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni.
3 [Per resurrectionem adunabuntur.] De isto campo clamabat beatus David, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Vere flebant, quando lapsos lugebant, et infirmos lacrymis adiuvabant. Bona sanguinis rigua, ubi non cadunt grana per infinita tormenta. Lapidantur, et solidantur; nec grana decidunt, sed melius nutriuntur. Vide segetem corporis sancti Stephani lapidari, et grana fructus eius penitus non quassari. Lapides illisi sonabant, et ille ad coelos apertos caput levabat: ubi panis vitae fulgebat, ibi calamus Stephani testificando florebat. Sanguis fundebatur; sed constantia non solvebatur: nec lingua confundebatur, quia in fundamento Evangelii fortis inveniebatur. Vide, spica Isaiae prophetae serra acuta secabatur: et non solvebatur spica corporis, fidei constringente constantia. Quando enim messorum manibus gremia defecta bene cinguntur, manipuli non solvuntur, sed integri iactantur ad carrum. Sic et corpora sanctorum gremia integra ad carrucam carnis Christi levantur: sic occurrunt Christo in nubibus, et regnabunt in splendoribus sanctorum cum eodem, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXVI. De Martyribus, III . <<<     >>> SERMO CCXXVIII. In festivitate Virginum de lectione Evangelica.
monumenta.ch > Augustinus > 227