1 | [Christus in martyribus patitur. Passio eorum translatio est ad coelum.] Certamine universorum martyrum fulciri atque eorum victoria, quorum Natalis victricis gloriae celebratur, quo robusta fides scit ad agonem et passionis congressus, roborari debemus: certo scientes quod in omnibus Christus patitur, et quod ad regnum coelorum statim cum exsultatione corporis transferuntur; et cum Gentes horreant in aegritudine mortem, hi in ipsa morte consequantur perpetuam haereditatem. Per passionem vero translationem magis credunt esse quam finem. Haec est arcana sapientia, quae in electis tuis, Domine, non persuasione colligitur; sed de tuis martyribus et de fonte divino virtutes oriuntur, quibus vivere Christus est et mori lucrum [Philipp. I, 21], triumphantes in Christo, sua morte peccata lucrantes: quanquam qui in illo patitur, omnino non moritur. Confessionis enim mors non est, sed haereditas vitae. Martyrium est igitur indulgentia criminum, virtutum caput, occasio iustitiae, Dominicae passionis imitatio. O felicissimi martyres! renuntiantes saeculo maluerunt meliora novissima quam prima. Quorum denique consummatio iustum initium facit. |
2 | [Diabolus nolens martyribus praestat coronas.] Divino tuo nutu, omnipotens Deus, gloriosissimi martyres Christi testes esse meruerunt. Victoriam quoque meditati, confessi sunt Christum in flagellis, in carceribus, in ergastulis, in solitudine. Iustorum enim comes semper debet esse confessio. O inclytae beatorum animae, et gloriosa victoria martyrum, inter quos devotissimae feminae simul saeculum sexumque vicerunt; praeliantes cum diabolo, fortiores viris torquentibus exstiterunt, quae carnifici gratias agentes erant saevienti! Ab omnibus enim fidem exspectat Deus omnipotens magis quam mortem: sed diabolus qui confitentes odit, coronas praestat invitus. Facit martyres quos occidit: et cum Dei servos vincere contendit, contemnitur ipse, dum saevit. Liberalitas ergo tua, Deus, hactenus nobis martyria proposuit; ut adversarius quo Adam elisus est, a filiis Adae constanter elidi monstraretur. Voluisti enim hominem non tantum de diaboli potestate eruere per fidem; sed inculcatorem eius interficere per virtutem: ut qui gaudemus Christi sanguine mortui, facilius liberati ducentes martyria in Christo postea triumphemus coronati; per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |