monumenta.ch > Augustinus > 225
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXIV. De Martyribus, I . <<<     >>> SERMO CCXXVI. De Martyribus, III .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXV[Recognitus ad d. r. v. Par. Lov. et Vign.] [Note: Alias, 4 ex additis a Parisiensibus.]. De Martyribus, II [In Mss., instructor.].

1 [Martyres vere colunt, qui eos imitantur.] Quotiescumque, fratres charissimi, sanctorum martyrum solemnia celebramus, ita ipsis intercedentibus exspectemus a Domino consequi temporalia beneficia, ut ipsos martyres imitando accipere mereamur aeterna. Ab ipsis enim in veritate sanctorum martyrum solemnia celebrantur, qui ipsorum martyrum exempla sequuntur. Solemnitates enim martyrum exhortationes sunt martyriorum; ut imitari non pigeat, quod celebrare delectat. Sed nos volumus gaudere cum sanctis; et tribulationem mundi nolumus sustinere cum ipsis. Qui enim sanctos martyres, in quantum potuerit, imitari noluerit, ad eorum beatitudinem non poterit pervenire. Sic et apostolus Paulus praedicat, dicens, Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationum [II Cor. I, 7]; et Dominus in Evangelio, Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit [Ioan. XV, 18]. Recusat esse in corpore, qui odium non vult sustinere cum capite.
2 [Nec martyrum nec Christi imitatio impossibilis.] Sed dicit aliquis; Et quis est qui possit beatorum martyrum vestigia sequi? Huic ego respondeo, quia non solum martyres, sed etiam ipsum Dominum cum ipsius adiutorio, si volumus, possumus imitari. Audi non me, sed ipsum Dominum generi humano clamantem, Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Audi et beatum Petrum apostolum admonentem, Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius [I Petr. II, 21]. Similiter Paulus apostolus clamat, Imitatores Dei estote, sicut filii charissimi [Ephes. V, 1]. Quid ad haec respondebimus, fratres charissimi, vel quam excusationem habere poterimus? Si tibi aliquis dicat, ut virtutes quas fecit Dominus debeas imitari, iusta potest esse excusatio tua; quia virtutes et mirabilia facere non omnibus datum est: iuste et caste vivere, et charitatem cum omnibus custodire, cum Dei adiutorio promptum est. Non enim ipse Dominus dicit, Discite a me mortuos suscitare, super aquas siccis pedibus ambulare; non hoc dicit: sed quid ait? Quia mitis sum et humilis corde; et iterum, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos; et iterum, Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos [Matth. V, 44, 45]. Et licet sint alia multa, in quibus debeamus et Deum et beatos martyres imitari; ista tamen duo praecipua sunt, id est, ut mites simus et humiles corde, et inimicos nostros totis viribus diligamus.
3 [Praesertim in inimicorum dilectione. Charitatis duo pedes.] De dilectione inimicorum, fratres charissimi, nullus unquam in veritate se poterit excusare. Potest mihi aliquis dicere, Non possum ieiunare, non possum vigilare: numquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Non possum res meas totas pauperibus donare, et in monasterio Deo servire: numquid potest dicere, Et non possum diligere? Si dixeris quia non possis a vino vel a carnibus abstinere, credimus tibi: si autem dixeris quod non possis in te peccantibus indulgere, omnino non credimus. Et quia nulla nobis remansit excusatio; dum non de cellario, sed de corde istam eleemosynam iubemur implere: ut per viam vitae ad aeternam mereamur patriam pervenire, non solum amicos, sed etiam inimicos diligamus. His enim duobus praeceptis, id est, diligendo Deum et diligendo proximum, quasi duobus spiritualibus pedibus per viam verae charitatis valebimus currere, et ad aeternam patriam poterimus feliciter pervenire. Istis pedibus currebat apostolus Paulus, quando dicebat, Ego autem sic curro, non quasi in incertum [I Cor. IX, 26].
4 [Inimicos amans est filius Dei. Non diligens homicida est et in tenebris.] Qui ergo dilexerit inimicos suos, illud in eo impletum erit quod Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. Elige modo quod tibi placuerit. Si inimicos dilexeris, non solum amicus, sed etiam filius Dei esse mereberis. Si vero inimicos amare nolueris, propitium Deum habere non poteris: quia scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est [I Ioan. III, 15]; et iterum, Qui non diligit, manet in morte [Ibid., 14]; et iterum, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius [Id. II, 11]; et iterum alibi scriptum est, Itinera impiorum, qui iniuriam retinent malefacti in mortem [Emendatus ad tres bn. et quatuor cl. cum a. cb. f. fs. g. lr. m. p. rm. vel. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 38.]. Numquid haec verba mea sunt, fratres charissimi? De Scripturis sanctis et canonicis proferuntur. Ut ergo nec homicidae simus, nec in tenebris remaneamus; studeamus non solum amicos, sed etiam inimicos diligere: ut pium et misericordem Dominum possimus secundum cautionis suae vinculum libera conscientia convenire.
5 [Quae in nos peccantur, indulgenda; quae in Deum, punienda. In nobis est peccatorum remedium.] Ipse enim dixit, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis debita vestra. Diligenter attendite, fratres charissimi, et scitote aliud esse in Deum peccare, aliud in hominem. Quando enim in nos peccant homines, si poenitentibus veniam non indulgeamus, peccatum incurrimus: quando autem aliquis in Deum peccaverit, si sine grandi districtione [Designatus videtur a Possidio in Indiculo, cap. 5, ubi inter opuscula Augustini contra Arianos tractatum recenset, «De In principio erat Verbum.» Citatur quoque a Floro ad Hebr. 1. Quanquam vero apud Lovanienses iste sermo absque Augustini nomine, quod ipsi curarunt non dubiis tantummodo sermonibus praefigendum, editus reperiatur, cum hac censura: «Videtur nonnullis sermo consarcinatus et non totus esse D. Augustini.» Nobis tamen non licebat in dubiorum sermonum classem ipsum reiicere: quippe cuius partes omnes optime cohaerere, quique Augustini doctrinam, disserendi methodum et usitatas eidem voces exhibere, si quis alius, deprehendebatur. Neque vero morari debuit stilus, hic, ut in extemporaneis concionibus esse solet, aliquanto diffusior et inaequalis. Pertinet forte ad priores annos Augustini.] indulgere voluerimus, participes nos peccatis eius efficimus. Dixit ergo Dominus, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra [Matth. VI, 14]. Rogo vos, fratres, quid delicatius, quid benignius dici potest? In potestate nostra posuit, qualiter in die iudicii iudicemur. Non dixit, Vade in Orientem, et quaere iustitiam; naviga usque ad Occidentem, ut accipias indulgentiam: sed quid dicit? Dimitte inimico tuo, et dimittetur tibi; indulge, et indulgebitur tibi; da, et dabitur tibi. Nihil a te extra te quaerit. Ad te ipsum et ad conscientiam tuam te Deus dirigit: in te enim posuit quod requirit. Non enim medicamenta vulneribus tuis longe opus habes inquirere: peccatorum tuorum indulgentiam, si vis, intus in cellario cordis tui poteris invenire.
6 [Facile indulget qui attendit quanta Deo debet.] Sed dicis: Tanta mala me inimicus meus compulit sustinere, ut eum nulla possim ratione diligere. Attendis quid tibi fecerit homo, et non attendis quae tu feceris Deo? Si conscientiam tuam diligenter discutis et inquiris, sine ulla compensatione multo plura tu peccata commisisti in Deum, quam in te commiserit homo. Et qua fronte petis ut tibi Deus dignetur dimittere multum, cum tu non acquiescas dimittere parum? Si haec, quae supra diximus, spiritualia medicamenta, sicut Deo propitiante consuevistis, libenter accipitis, et in armario sanctae conscientiae vestrae reconditum diligentissime custodieritis; auxiliante Domino, venena diaboli non timebitis, et per odium vel iracundiam aut nunquam vobis animarum vulnera ingerentur; aut si forte subrepserint, per charitatem cito ad pristinam salutem revocantur: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXIV. De Martyribus, I . <<<     >>> SERMO CCXXVI. De Martyribus, III .
monumenta.ch > Augustinus > 225