monumenta.ch > Augustinus > 224
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXIII. De uno sancto Martyre . <<<     >>> SERMO CCXXV. De Martyribus, II .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXIV[Am. Er. et Mss., virtutibus.]. De Martyribus, I [Sic Mss. Editi vero, insani.].

1 [Martyrium duplex. Ad consortium martyrum pervenit, qui martyres imitatur.] Non martyrium sola effusio sanguinis consummat, nec sola dat palmam exustio illa flammarum. Pervenitur non solum occasu, sed etiam contemptu carnis ad coronam. Absque iniuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere liceat: carnem afflixisse, libidinem superasse, avaritiae restitisse, de mundo triumphasse, pars magna martyrii est. Si vero, fratres dilectissimi, ad consortium martyrum vel sacerdotum volumus pervenire, de imitatione martyrum cogitemus. Debent enim in nobis aliquid recognoscere de suis virtutibus, ut pro nobis dignentur Domino supplicare. Si enim tormenta quae sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, vel contra malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. Et quia non desunt quotidiana peccata, non desunt etiam quotidiana remedia.
2 [Gaudium verum non est hic, ubi Christus nil nisi tristia promisit.] Nemo se credat aliquam felicitatem aut aliquod verum gaudium in hoc saeculo possidere. Beatitudo hic parari potest, possideri non potest. Duo sibi tempora ordine suo succedunt, tempus flendi et tempus ridendi. Nemo se circumveniat, fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. Scio, fratres, quod omnis homo gaudere desiderat: sed non toti ibi quaerunt gaudium, ubi oportet inquiri. Verum gaudium in hoc mundo nec fuit, nec est, nec esse poterit: sic enim ipse Dominus in Evangelio suos discipulos admonuit, dicens, In mundo pressuram habebitis [Ioan. XVI, 33]; et iterum, Mundus gaudebit, vos autem tristes eritis; sed tristitia vestra convertetur in gaudium [Ioan. XVI, 20]. Ac sic in hac vita cum labore et dolore quod bonum est, auxiliante Domino, faciamus: ut in futuro saeculo bonorum fructus colligere cum gaudio et exsultatione possimus; secundum illud, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent [Psal. CXXX, 5].
3 [Hic sumus in exsilio.] In hunc itaque, fratres charissimi, mundum per peccatum primi hominis de beata paradisi sede proiecti, et quasi in exsilium missi sumus; ac sic in hoc saeculo patriam non habemus. Sic et Apostolus dicit: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. Non ergo requiramus gaudium in hoc mundo; quia, sicut supra dictum est, verum gaudium comparari hic potest, possideri non potest. Non quaeras in via, quod tibi servatur in patria. Et quia contra diabolum, Christo duce, quotidie tibi pugnare necesse est; praemium non requiras in praelio, quod tibi servatur in regno. Non quaeras in pugna, quod tibi servatur in futuro, cum fuerit perfecta victoria: magis illud attende quod Apostolus dicit, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur [II Tim. III, 12]; et iterum, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei [Act. XIV, 21].
4 [Laborem solatur quod ad cives nostri cupidos tendimus. Et laboris maioris maior est merces.] Ita ergo agere debemus, ut ad principalem patriam redire feliciter mereamur: ubi nos parentes nostri Patriarchae, Prophetae, et Apostoli suscipere vel videre desiderant; ubi etiam concives nostri Angeli, et civitas illa coelestis Ierusalem, et rex civitatis illius Christus expansis nos brachiis charitatis exspectant; ut ad ipsos, prostrato diabolo, pleni bonis operibus feliciter redeamus. Scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores et quicumque alia agentes, interim in via sunt solliciti, ut in patria possint esse securi; et tunc habent veram laetitiam, quando cum magno lucro pervenire merentur ad patriam: ita et nos, dilectissimi fratres, tunc animum nostrum praeparemus ad gaudium, quando pervenire merebimur ad Christum. Interim modo gaudeamus in spe, verum gaudium postea habituri in re. Quod peius est, multi sunt qui perverso ordine de voluptate et deliciis et luxuria saeculi huius gaudere se credunt: sed quod in gaudio videntur serere, necesse illis erit cum luctu et lacrymis recipere; quia non mentitur ille qui in Evangelio dixit, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis [Luc. VI, 25]. Sic fecit et ille infelix dives, qui purpura induebatur et bysso. Gaudium quidem habuit in mundo; sed flammas invenire meruit in inferno. Lazarus qui iacebat ad ianuam eius, tristitiam habuit in via; sed verum gaudium recepit in patria.
5 [Orandum ut patriae desiderio plus teneamur.] Nos vero, fratres charissimi, quantum possumus, Dei misericordiam deprecemur; ut nobis ita amorem vitae aeternae inspirare dignetur, ut plus patriam velimus amare quam viam, et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus: et sic semper in exsilio mundi huius agere studeamus, ut ad futurum iudicium cum libera et secura conscientia ornati bonis operibus pervenire possimus; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXXIII. De uno sancto Martyre . <<<     >>> SERMO CCXXV. De Martyribus, II .
monumenta.ch > Augustinus > 224