Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXIII. De uno sancto Martyre .
1 | [Martyrum in agone duo consideranda.] Triumphalis beati martyris N. dies hodie nobis anniversaria celebritate recurrit; cuius glorificationi sicut congaudet Ecclesia, sic eius sibi proponit sequenda vestigia. Si enim compatimur, et conglorificabimur [Rom. VIII, 17], In cuius glorioso agone duo nobis praecipue consideranda sunt, indurata videlicet tortoris saevitia, et Martyris invicta patientia: saevitia tortoris, ut eam detestemur; patientia Martyris, ut eam imitemur. Audi Psalmistam adversus malitiam increpantem, Noli aemulari in malignantibus, quoniam tanquam fenum velociter arescent [Psal. XXXVI, 1, 2]. Quod autem adversus malignantes patientia exhibenda sit, audi Apostolum suadentem, Patientia vobis necessaria est, ut reportetis promissiones [Hebr. X, 36]. Coronata est itaque beati Martyris patientia; mancipata est aeternis cruciatibus tortoris incorrecta malitia. |
2 | [Quantum Martyres accendat spes aeternae gloriae.] Hoc attendens in agone suo gloriosus Christi athleta, non exhorruit carcerem: ad imitationem capitis sui toleravit probra, sustinuit irrisiones, flagella non timuit; et quot ante mortem pro Christo pertulit supplicia tot ei de se obtulit sacrificia. Quod enim propinante Apostolo biberat, alte retinebat, Quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]; et, quia momentaneum hoc et leve nostrae tribulationis aeternum gloriae pondus operatur in coelis [II Cor. IV, 17]. Huius igitur promissionis amore a terrenis suspensus, et praegustata superrae suavitatis dulcedine ineffabiliter affectus, dicebat cum Psalmista, Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea, et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum [Psal. LXXII, 25 ] [et 26]. Contemplabatur enim, quantum in aenigmate infirmitas humana oculum mentis in aeternitate figere potest, quanta sint supernae civitatis gaudia: et ea enarrare non sufficiens admirando clamabat, Quid mihi est in coelo? quasi diceret, Excedit vires meas, excedit facultatem eloquentiae meae, transcendit capacitatem intelligentiae meae illud decus, illa gloria, illa celsitudo, qua nobis a conturbatione hominum remotis in abscondito faciei suae Iesus Christus Dominus noster reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Huius perfectae libertatis contemplatione nullum vitabat periculum, nullum horrebat supplicium; et si millies posset mori, non putabat se hanc digne posse aliqua ratione promereri. Patienter enim permittunt aegroti se a medicis secari, uri, et variis amaritudinum confectionibus anxiari, ut temporali tandem restituantur sanitati: quanto magis vir beatus longanimiter toleravit omnem acerbitatem tormentorum temporalium, ut coronaretur in misericordia et miserationibus, et tandem in bonis satiaretur desiderium suum? |
3 | [Martyrum progressus.] In torculari itaque conculcari voluit; ut tanquam uva matura in vinum deficeret, et vinum malorum granatorum dilecto suo propinaret, quo mentes religiosae ebriatae sciunt terrena viriliter conculcare, et ad aeterna irretortis oculis anhelare. Qui ergo in tirocinio suo mundanas contempsit divitias, qui corporales etiam refrenavit illecebras, qui in provectu militiae suae multas est perpessus iniurias, in perfectione sacrificii nil sibi reservans, se ipsum obtulit holocaustum, bibens illum calicem pretiosum, quem sedens ad magnam mensam sacrae lectionis sibi prius ab invitatore suo viderat appositum. Cuius mors quantumcumque videatur in conspectu reproborum despicabilis; in oculis tamen eius est pretiosa, qui in sanctis suis est mirabilis. Ipse enim primo vocavit militem suum, ipse iustificavit, ipse magnificavit; ipse dedit ei pugnare, ipse dedit ei et vincere. |
4 | [Militia mundana et Christiana.] Longe est dissimilis haec militia mundanae militiae, in qua victores existimantur, qui quod male desiderant assequuntur, qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis [Prov. II, 14]. In christiano vero agone manifesta est poena, occulta victoria, secundum quod ex persona martyrum clamat Psalmista, Deus, tu repulisti nos, et non exibis in exercitibus nostris. Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem [Psal. LIX, 3, 13, 14]: tanquam si dicerent, Victoria nostra, gloria nostra intus, non foris est; foris despecti, intus dilecti. Hinc est quod Ecclesia in pressuris posita infirmiora membra sua confortat, dicens: Nolite me considerare quod fusca sum [Cant. I, 5]. Quod aliis verbis Apostolus apertius auditoribus suis exponit dicens: Nolite deficere in tribulationibus meis pro vobis (Thess. III, 13). Hinc Veritas discipulos suos praemonet, dicens: In mundo pressuram habebitis; sed nolite timere, pusillus grex, quia ego vici mundum [Ioan. XVI, 33]. Sed quomodo vicit mundum? Factus est obediens Patri usque ad mortem [Philipp. II, 8]. Quid autem de morte? Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen [Ibid., 9]. Quomodo ergo vicit Christus, vincere appetat christianus: ut ubi est Christus, esse mereatur et christianus. Audi, christianae militiae persecutor, ipsum Christum pro militibus suis sic orantem: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus [Ioan. XVII, 24]. |