Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXII. De sanctis Apostolis .
1 | [Apostoli arietes.] Si omnium sanctorum martyrum grata nobis debet esse solemnitas, fratres charissimi, quanto gratior eorum qui praesentem secuti sunt Principem martyrum? si agnorum, quanto magis arietum? Illorum enim filii non generatione carnis, sed imitatione virtutis facti sunt omnes qui posterius usque ad mortem confessi sunt Christum. Hos obtulerunt populi Gentium, de quibus Psalmus ante cantavit, dicens, Afferte Domino filios arietum [Psal. XXVIII, 1]. His primum Dominus, cum ad confessionem sui nominis hortaretur, non solum se promisit victoriae coronatorem, sed et certaminis adiutorem: etiam in ipsis et posteros admonebat, quoniam quod dicebat, scriptum posteris relinquebat. Illis ergo ait, exhortans eos: Cum autem adducent vos ad principes et potestates, nolite cogitare quid respondeatis, vel quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [Matth. X, 19, 20]. Meditari vetuit, et confiteri praecepit. Maluit enim auferre praesumptionem humanam, et gratiam dare divinam; ut in semetipsis timidi, et mundo essent audaces. Unde et in alio psalmo vox martyrum dicit, quasi ex parte humanae fragilitatis verendo, Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me [Psal. LVIII, 2]: et paulo post de auxilio divino confidens dicit, Fortitudinem meam ad te custodiam [Ibid., 10]. |
2 | [Fideles caeteros superant.] Supra caeteras enim turbas fidelium, necnon antiquorum iustorum et Prophetarum eminentes Apostolos suos volens Dominus ostendere, dixit ad eos: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quae audiunt quae vos auditis: multi enim Prophetae et iusti voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt [Matth. XIII, 16, 17]. Item alibi: Iam, inquit, non dicam vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus eius: vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis [Ioan. XV, 15]. Item ait idem alio loco: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo [Matth. XVIII, 18]. Item alibi sciscitanti Petro quid sibi et sociis suis profuisset, reliquisse omnia et sequi Redemptorem, respondit dicens, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel [Id. XIX, 28]. |
3 | [Lux sunt mundi, sal terrae, fundamenta et portae Ecclesiae.] Isti sunt lux mundi [Id. V, 14]; quia per ipsos lumen fidei et verae scientiae primum Dominus huic mundo tradidit, et ab errorum ac peccatorum tenebris Gentes et populos eruit. Isti sunt sal terrae; quia per eos terrigenae condimentum saporis vitae aeternae perceperunt, ut restringerent carnis lasciviam, et a putredine peccatorum et vitiorum vermibus servarentur illaesi. Isti sunt lapides pretiosi, quos in fundamento coelestis aedificii positos Ioannes in Apocalypsi sua describit [Apoc. XXI]; quia praedicatio eorum Ecclesiae fundamenta locavit. Unde et Paulus ait: Vos estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum [Ephes. II, 19, 20]. Isti sunt duodecim portae Ierusalem novae, quae de coelo descendit; quia per ipsos ianuam fidei primum intravimus, et inter cives sanctorum annumerati sumus. |
4 | [Eorum virtutes proponuntur. Modus diligendi amicos et inimicos.] Hic ergo considerantes, fratres charissimi, quae tanti duces populi nos docuerunt, studeamus factis implere quae illi iusserunt. Discamus eorum exemplo mundi divitias contemnere, praesentis saeculi voluptatem non amare, regnum coeleste desiderare, Christo nihil praeponere: sed eius mandatis in omnibus obedire, paupertatem praesentium rerum diligere, virtutum divitias habere, sapientiae thesaurum appetere, spirituales delicias quaerere, nulli invidere, sed omnes homines diligere, amicos in Deo, et inimicos propter Deum; quia haec est vera et sola dilectio. Nam amor carnalis et vitiosus in praecipitium trahit, et comparabitur odio: unde scriptum est, Qui vult amicus esse huius saeculi, inimicus Dei constituitur [Iacobi IV, 4]. |
5 | [De modo diligendi Creatorem et creaturam.] Isti ergo principes nostri in amore Dei perfectissimi, et in proximorum dilectione repleti, hinc potuerunt mundi impetum vincere, et cruentum saeculum domare; quia nihil amaverunt in omni re, nisi Dei voluntatem. Ita et nos, fratres, diligamus in omnibus rebus Dei facere voluntatem, et Creatorem nostrum amemus in semetipso, creaturam vero in Conditore suo: et sic habebimus ordinatissimam charitatem; quia Deus charitas est [I Ioan. IV, 16], et qui diligit hanc dilectionem, diligit Deum. Et si ita dilexerimus, diligit nos ipse Deus, diligunt nos et sancti Apostoli iudices nostri, et exorant pro nobis, ut in universali iudicio Christi cum ipsis in perpetuum coronemur. Quod praestare dignetur ipse iudex et Dominus noster, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |