monumenta.ch > Augustinus > 221
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXX. In Natali sanctorum Innocentium, III . <<<     >>> SERMO CCXXII. De sanctis Apostolis .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXXI[Forte, non quasi non inveniens.]. In Natali sanctorum Innocentium, IV [Romanus Ms., poenitentibus. Et sic infra loco, Petenti; habet, Poenitenti vis ut dimittatur tibi, poenitenti dimitte.]. Et de verbis Apocalypsis, Vidi sub ara Dei animas occisorum, etc., cap. VI, V. 9-11; cap. VII, V. 9-17.

1 [In martyrum cultu Salvator laudatur. Quam congrue martyres sub ara Dei. Innocentes plus caeteris exorant.] Quotiescumque, fratres, sanctorum martyria celebramus, toties laudes Salvatoris edicimus: et quoties eorum asserimus passiones, toties Christi gloriam praedicamus. Non enim suspicimus quod passi sunt; sed propter quem passi sunt admiramur. Igitur non poena in laude, sed fides est in honore. Magnificamus ergo martyres, sed praecipue illos, qui nascente Christo, in ipso exordio non loquendo, sed moriendo confessi, ad regna perpetua caeteros praevenerunt. Videte autem quem iidem locum apud homines mereantur, qui apud Deum locum sub altari meruerunt. Dicit enim Scriptura sancta, Vidi enim sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei, et propter testimonium Iesu quod habebant, et clamabant, et reliqua. Sub ara, inquit, Dei vidi animas occisorum. Quid reverentius, quid honorabilius dici potest, quam sub illa ara requiescere, in qua Deo sacrificium celebratur, in qua offeruntur hostiae, in qua Dominus est sacerdos, sicut scriptum est, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX, 4]? Recte sub altari iustorum animae requiescunt; quia super altare corpus Domini offertur. Nec immerito illic iusti vindictam sanguinis postulant, ubi etiam pro peccatoribus Christi sanguis effunditur. Convenienter igitur, et quasi pro quodam consortio ibi martyribus sepultura decreta est, ubi mors Domini quotidie celebratur, sicut ipse ait, Quotiescumque haec feceritis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat [I Cor. XI, 26]: scilicet ut qui propter mortem eius mortui fuerant, sub sacramenti eius mysterio requiescant. Non immerito, inquam, consortio quodam illic occisis tumulus constituitur, ubi occisionis Dominicae membra ponuntur: ut quos cum Christo unius passionis causa devinxerat, unius etiam loci religio copularet. Legimus plerosque iustorum Abrahae sinibus refoveri, nonnullos paradisi amoenitate laetari: nemo tamen melius praeter martyres meruit, hoc est, ibi requiescere, ubi et hostia Christus est et sacerdos; scilicet ut et propitiationem de oblatione hostiae consequantur, et benedictionem functionemque sacerdotis accipiant. Inter caeteros igitur martyres, quos sub ara Dei consistere praedicamus, etiam beati illi infantes lactentes, pro Christo primitiae martyrum, non loquendo, sed moriendo confessi, coronas meruerunt. Neque enim dubitandum est, eos in martyrio plus prae caeteris exorare, qui in martyrio caeteros praecesserunt.
2 [Vindictam quomodo rogent sancti. Sanctis iam stola una, post erit duplex. Et clamaverunt,] inquit Ioannes, voce magna, Vindica, Domine, sanguinem nostrum. Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis ut quiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus fratrum et conservorum eorum. Oritur quaestio in hoc loco, cur sancti iam cum Domino manentes vindictam de inimicis expetant, cum Dominus in Evangelio dicat, Diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Sed sciendum quia illi sancti iam in conspectu Creatoris sui consistentes vident voluntatem illius; et ideo ab ipso accipiunt quod eum velle facere noverunt, et de ipso bibunt quod de ipso sitiunt. Petunt autem vindictam de inimicis duobus modis, et hoc causa charitatis: ut scilicet qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, convertantur a malo ad bonum; qui vero, praesciente Deo, damnandi sunt, moriantur, et peccare desistant; ut per hoc minorem poenam in inferno habeant, ubi unusquisque secundum qualitatem operum sustinebit magnitudinem poenarum. Petunt autem de reprobis vindictam; quia optant venire diem extremi iudicii, et resurrectionem suorum corporum praestolantur. Et datae sunt illis singulae stolae albae. Per stolas albas debemus intelligere mercedem Baptismi, praemium martyrii, mercedem aeternorum, et gaudium coelestis patriae. Habent ergo ante resurrectionem sancti singulas stolas; quia in sola anima adhuc aeternis beatitudinibus perfruuntur: postea autem accepturi sunt binas, quando receptis corporibus immutabiles erunt in anima, et incorruptibiles in corpore. De hoc Isaias, In terra sua duplicia possidebunt [Isai LXI, 7].
3 [Quomodo Deus loquatur sanctis. Et dictum est illis ut quiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum.] Dictio ista inspiratio est divina, qua mentibus eorum desiderantibus diem iudicii, immittitur virtus patientiae, ut patienter ferant omnia, exspectantes numerum illorum qui similiter interficiendi sunt pro Christo, cum eis postmodum regnaturi; ut qui desiderant recipere sua corpora, gaudeant ex numero colligendorum fratrum. Tali modo loquitur Deus omnipotens sanctis, veluti quilibet paterfamilias habens multos filios, singulisque de agro revertentibus et rogantibus, ut cibum sibi tribuat, respondet, Refectio quidem vestra parata est, sed exspectate fratres vestros; ut cum in unum positi fueritis, omnes in commune comedatis, et epulemini gaudentes: quia interficiendi sunt et illi, vel aperto scilicet martyrio, vel occulto. Dicitur ergo illis vindictam postulantibus post datum munus, ut quiescant atque sustineant, donec compleatur numerus conservorum illorum.
4 [Martyrum vestigiis, in quantum possumus, insistamus.] Videtis igitur quoniam propter nos martyrum vindicta differtur. Dum enim nos retardamus, horum sanguis multus est. Sed hoc contingit nostra desidia, qui non, sicut dictum est, religiose vivimus; qui non pie, sicut congruit, operamur. Nam si bonorum operum ad Dominum iustitia nostra praecederet, iam conservorum numerus qui exspectatur, esset completus. Nulli autem dubium est, vindictam post iudicium martyres percepturos, qui etiam ante iudicium praemiis coelestibus honorantur. Unde oportet, fratres charissimi, ut qui primitias martyrum hodierna festivitate venecamur, de aeterna quae in coelis est martyrum festivitate sedule cogitemus, eorumque vestigia, in quantum possumus, sequendo, et ipsi eiusdem festivitatis superbae participes existere curemus, testante Apostolo, quia si socii passionum fuerimus, simul et consolationis erimus [II Cor. I, 7]: nec tam de morte eorum lugeamus, quam de iusta palmae perceptione laetemur. Siquidem singulos eorum cum per tormenta pellerentur ex hac vita, Rachel gemebunda, id est, Ecclesia gemit, luctu lacrymisque prosecuta: sed iam hinc expulsos superna Ierusalem, quae est mater omnium nostrum, mox in aliam vitam obviis laetitiae ministris excepit, atque in gaudium Domini sui perpetuo coronandos introduxit.
5 [Martyrum sors mutata.] Unde dicit Ioannes, Stabant ante thronum in conspectu Agni amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum. Stant enim modo ante thronum Dei coronati, qui quondam ante thronum iudicum terrenorum iacebant poenis astricti. Stant in conspectu Agni nulla ratione illic a contemplanda eius gloria separandi, a cuius hic amore nec per supplicia poterant separari. Stolis fulgent albis, et palmas in manibus habent; quia praemia in operibus habent, dum corpora quae pro Domino ignibus ustulari, ac bestiis dilacerari, flagris absumi, per praecipitia dissolvi, ungulis abradi, omnimodo poenarum genere passi sunt dissipari, per resurrectionem glorificata recipiunt. Et clamabant, inquit, voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Magna voce salutem Deo decantant qui magna gratiarum actione recolunt, non sua se virtute, sed ipso auxiliante, tribulationum impugnantium superasse certamina.
6 [Stolae eorum dum putantur foedari, dealbantur. Servitus Dei.] Dicit iterum eorum et praeteritos agones et coronas describens perpetuas: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Stolas quippe martyres in sanguine Agni laverunt, dum membra sua, quae oculis insipientium visa sunt poenarum squalore foedari, sic potius fuso pro Christo sanguine ab omnibus mundavere contagiis, insuper et beata immortalitatis luce digna reddidere; quod est etiam lotas habuisse stolas in sanguine Agni. Ideo sunt, inquit, ante thronum Dei, et serviunt die ac nocte in templo eius. Non est laboriosa, sed amabilis et optanda servitus in Dei laudibus perpetuo assistere [Psal. LXXXIII, 11]. Dies quippe et nox non vicissitudinem temporis proprie, sed perpetuitatem tropice significant. Nox enim non erit illic; sed dies una melior in atriis Christi super millia. In qua non plorat Rachel filios suos, sed absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, datque vocem laetitiae et salutis aeternae in tabernaculis iustorum, qui vivit et regnat Deus, etc.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXX. In Natali sanctorum Innocentium, III . <<<     >>> SERMO CCXXII. De sanctis Apostolis .
monumenta.ch > Augustinus > 221