Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXIX. In Natali sanctorum Innocentium II, .
1 | [Deus unus. Innocentes nascenti Deo debentur victimae.] Credimus Iudaeis, quia notus aliquando in Iudaea Deus [Psal. LXXV, 2]: et hoc ipsum negant, propter quod credimus, quia non noverunt Patrem qui Filium negant. Unum Deum communis natura testatur; quia unus est mundus. Unum Deum fides significat; quia una est fides Novi et Veteris Testamenti. Unum Spiritum sanctum gratia testatur; quia unum Baptismum in nomine Trinitatis. Deum Prophetae dicunt. Apostoli praedicant. Unum Deum Magi crediderunt; et aurum, thus et myrrham supplices ad Christi cunabula detulerunt. Pastores Deum glorificant, Magi munera tria deferunt: Herodes crudelissimus machaeram acuit, ut cruentis victimis infantium aeterna repleantur altaria. Ubi enim parvuli victimantur, matres miserae lamentantur. Nascente Domino, luctus coepit, non coelo, sed mundo. Indicitur matribus lamentatio, Angelis exsultatio, infantibus transmigratio. Deus est qui natus est; innocentes illi debentur victimae, qui venit damnare mundi malitiam. Agni illi debent immolari, qui Agnus futurus est crucifigi, qui tollit peccata mundi. |
2 | [Luctus matrum.] Sed oves ululant matres; quia agnos perdunt sine voce balantes. Grande miraculum! crudele spectaculum! Eximitur machaera, et nulla intervenit causa; sed sola stridet invidia: cum qui natus est, nulli faciat violentiam. Sed oves cernimus matres super agnos lugentes. Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus [Ierem. XXXI, 15]. Pignora sunt non credita, sed creata; non deposita, sed exposita. Testis est ipsa natura, quae pugnabat in Martyres, cum tyrannus iactaret infantes. Mater crines capitis dissipabat, quae ornamentum capitis amittebat. Quantis modis infantem volebat abscondere; et ipse se infantulus publicabat? Nesciebat tacere; quia necdum didicerat formidare. Pugnabat mater et carnifex: ille trahebat et illa tenebat. Ad carnificem mater clamabat: Quid separas a me, quem genui ex me? Uterus genuit, non mansit ille, cum vixit , ubera mea frustra lacte replentur. Caute portavi quem a te video manu crudeli iactari. Modo eum effuderunt viscera mea; et tu elidis ad terram. Alia clamabat mater, cum exactor latronum compelleret: Simul occide cum parvulo matrem; utquid me dimittis inanem? Si culpa est, mea est; si non est crimen, iunge mortem, et libera matrem. Alia dicebat: Quid quaeritis? Unum quaeritis, et multos occiditis; et ad unum qui unus est attingere non potestis. Alia contra clamabat: Veni iam, veni, Salvator mundi, quamdiu quaereris? Nullum times: videat te miles, et nostros non occidat infantes. |
3 | [Quam tristis Herodis sors in die iudicii.] Miscebatur lamentatio matrum, et ad coelum transibat oblatio parvulorum. Sed ille qui Agnum tentavit, ipse per Herodem agnulos iugulavit. Manet auctori ministerii supplicium, et Herodi diaboli iudicium, cum istorum resurrectio coeperit mortuorum. Herodes, quid putas acturus eris, quando contra te tantorum classes infantium iudiciale coeperint exercere litigium? Invenies claram linguam, vocem magnam, mensuram perfectam, omnes iuvenes candidatos, in mensuram aetatis plenitudinis Christi fulgentes [Ephes. IV, 13]: cum stare coeperint ante eum, quem putaveras occidendum, pro quo fuderunt sanguinem pretiosum: ipsum videbis throno igneo praesidentem; illos solium dominicum circumdantes, candore rubeo resplendentes, propter candidam aetatem et sanguinem passionis. Quid acturus es? quid dicturus? Tacebis reus, dum tantus cantabit exercitus sanctorum, Vindica sanguinem servorum tuorum, qui effusus est [Apoc. VI, 10]. Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum [Psal. LXXVIII, 11]. Ipso iuvante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |