monumenta.ch > Augustinus > 218
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXVII. In Natali sancti Stephani, VIII . <<<     >>> SERMO CCXIX. In Natali sanctorum Innocentium II, .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCXVIII[Manuscripti, qui facis de malo; et omittunt, bonum.]. In Natali sanctorum Innocentium I, [Nonnulli codices, perde, ne perdas.].

1 [Magi ab Oriente veniunt.] Christo igitur secundum prophetiae fidem nato in Bethlehem Iudae, temporibus Herodis regis, de Orientis partibus adventantes quidam viri ex Magorum gente, percontantur ab Herode ubinam esset rex qui nuper natus est Iudaeorum: affirmantes vidisse se stellam eius in Oriente, quae sibi etiam dux itineris exstitisset; causam vero tantae properationis adorandi ac venerandi nuper editi regis esse. Quibus ille auditis incredibiliter deterretur, timens et verens ne status sui periclitaretur imperii. Advocatis ergo accersitisque Legis doctoribus, requirens percontatur ubinam Christum nasci sperarent. Ubi vero ex Michaeae oraculis locus nativitatis eius apud Bethlehem designatus est (Michaeae V, 2), uno praecepto rex omnes lactentes pueros, non solum apud Bethlehem, sed et in omnibus eius finibus a bimatu et infra, secundum tempus quod exploraverat a Magis, occidi et interimi iubet [Matth. II, 5, 16]; si quomodo etiam Iesum cum aequaevis posset exstinguere. Sed praevenit regis insidias puer abductus in Aegyptum, parentibus de dolo regis angelo praenuntiante commonitis.
2 [Innocentium felicitas.] Deceptor itaque Herodes rex illusus a Magis, mittit in Bethlehem et in omnes fines eius, ut interficiantur pueri a bimatu, et infra. Occiduntur pro Christo parvuli, pro iustitia moritur innocentia. Quam beata aetas, quae necdum Christum potest loqui, et iam pro Christo meretur occidi; nondum opportuna vulneri, et iam idonea passioni! Quam feliciter nati, quibus in primo nascendi limine aeterna vita obvia venit! Incurrunt quidem inter ipsa primordia acceptae lucis periculum et finem salutis; sed de ipso protinus fine capiunt principia aeternitatis. Immaturi quidem videntur ad mortem; sed feliciter moriuntur ad vitam. Vix dum gustaverant praesentem, statim transeunt ad futuram; nondum ingressi infantiae cunas, iam perveniunt ad coronas. Rapiuntur quidem a complexibus matrum, sed redduntur gremiis Angelorum.
3 [Herodis error fatuusque terror.] Nihil ergo egisti, ferocissimae austeritatis [Sic Am. Er. et aliquot Mss. At Lov., iniquitatis vocat Deus. Ideo, etc. Quidam ex veteribus libris, iniquitates vocat Deus.] audacia: potes martyres facere, Christum non potes invenire. Putabat se infelix tyrannus Domini Salvatoris adventu regali solio detrudendum. Sed non ita est. Non ad hoc venerat Christus, ut alienam gloriam invaderet, sed ut suam donaret. Non ad hoc venerat, ut regnum terrestre praeriperet; sed ut coeleste conferret. Non venerat ad potestates dignitatesque rapiendas; sed ad contumelias et iniurias perferendas. Non ad hoc venerat, ut sacrum illud caput ad diadema gemmarum; sed ut ad coronam spineam praepararet. Non, inquam, ad hoc venerat, ut constitueretur supra sceptra magnificus; sed ut crucifigeretur illusus.
4 [Eius perturbatio et deceptio.] Nascente ergo Domino conturbatur Herodes, et omnis Ierosolyma cum eo. Quid mirum, si pietate nascente perturbetur impietas? Ecce iacentem in praesepio pertimescit armatus contremiscit humilem rex superbus, obvolutum pannis metuit purpuratus. Cum simulatione alloquitur Magos: Ite, inquit, requirite de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum [Ibid., 8]. Simulabat adorare se velle, quem conabatur occidere. Sed non timet Veritas falsitatis insidias. Quam caeca feritas, quae credebat quod deprehendere Deum fraudibus posset! Ecce cuius terra coelumque ostendebat adventum, qui pastorum non latebat simplicitati, quem Magi de extrema venientes Aethiopiae parte merentur agnoscere; dolis suis ad illum non potest rex sacrilegus pervenire. Fallitur ergo stulti furor tyranni. Christum non potest invenire perfidia; quia Deus non crudelitate, sed credulitate quaerendus est: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME