1 | [Sacerdotis gaudium et corona salus populi. Sacerdotis est dispensare res Dei, populi suscipere.] Donet mihi Dominus pauca dicere salubriter, qui donavit sancto Stephano tanta dicere fortiter, etc. . Vidit Christum, confitens Christum, moriturus pro Christo, perrecturus ad Christum. Dominus in cruce pendens pro inimicis suis ait, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt. Stephanus, etc. . Quomodo non posset ibi iste esse, ubi erat quem secutus est, ubi erat quem imitatus est? Triumphavit, coronatus est. |
2 | [Sequitur de eodem argumente.] Sane corona nostra est aedificatio vestra, et gaudium nostrum salus vestra; salus et temporalis et sempiterna. Promissionem enim habemus, sicut dixit Apostolus, vitae praesentis et futurae [I Tim. IV, 8]: sed salutem praesentem donat Deus et hominibus et pecoribus, donat Deus et bonis et malis. Hanc autem salutem temporalem, pro aeterna salute martyres contempserunt. Gaudetis sine dubio, quia salvos nos videtis; et nos in Christo de vestra salute gaudemus: sed satagite ut etiam in illo die de vobis gaudeamus ; quia quod ait Apostolus pro sua dispensatione tam magna et ampla, ut eius vix vestigia consectemur, hoc nobis loquebatur, quod populo Dei quem aedificabat, dicebat , Gaudium et corona mea [Philipp. IV, 1]. Quicumque ergo proficiunt in Christo de laboribus nostris, gaudium sunt et corona nostra: quia nostrum est fideliter dispensare non nostram, sed dominicam pecuniam; vestrum est cum cura et sollicitudine suscipere. Ego enim possum esse dator, non exactor: et dator non quasi meae rei, sed Dei, unde et ego vivo; quia ad unam domum magnam omnes pertinemus, unum patremfamilias Dominum habemus. Cellarium habet amplum, unde et nos et vos vivere possimus. Tantum eum rogemus, ut fastidium detergat; prius donet esuriem, et sic porrigat panem. Unde vivo, inde dico; unde pascor, hoc ministro. Nam vobiscum pauper sum. Divitiae communes nostrae Deus noster, vita omnium nostrum beata est et aeterna. Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31], qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. |