Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCX. In Natali sancti Stephani protomartyris, I .
1 | [Stephanus toti Ecclesiae datus ad exemplum. Stephani sincerissima castitas.] Hesterno die Natalem habuimus Domini Salvatoris; hodie summa devotione veneramur sancti martyris Stephani passionem: hesterno, redimimur ad praemium; hodierno, provocamur ad exemplum. Bene ergo hesternae solemnitati festivitas hodierna coniuncta est; ut illa credentes eveheret ad vitam, haec confitentes duceret ad coronam. Omni ergo Ecclesiae beatus Stephanus datus est ad profectum. Adhuc laicus diaconii meruit electionem, et levita martyrii obtinuit principatum. In plebe adhuc positus erat; sed iam virtutibus eminebat. Humilis erat loco; sed celsus fide. Discipulus erat ordine; sed factus est magister exemplo. Quos sequebatur devotione fidei, praecessit velocitate martyrii. Scriptum est enim de eo in Actibus Apostolorum, quod ad ministerium viduarum sit ab Apostolis deputatus [Act. VI]. In hoc etiam quod praepositus est feminis, testimonium meruit sincerissimae castitatis. Beatus ergo erit, charissimi fratres, qui hunc sectatus, qui hunc imitatus fuerit: et pudicitiae enim palmam, et martyrii consequetur coronam. |
2 | [Cur Filium hominis, non Filium Dei videre se testatus est.] De quo et lectio Actuum Apostolorum, quae nobis hodie lecta est, dilectissimi fratres, cum plurimum habeat in ipsa specie admirationis, non minus tamen continet in mysterio dignitatis. Ecce, inquit beatus Stephanus, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei [Id. VII, 55]. Considerate attentius, dilectissimi fratres, cum beatus Martyr Dominum Iesum Christum ad dexteram Dei Patris stare vidisset, cur sese Filium hominis videre testatus est, et non potius Filium Dei; cum utique plus delaturus Domino honoris videretur, si se Dei potius quam hominis Filium videre dixisset? Sed certa ratio postulabat, ut hoc ita et ostenderetur in coelo, et praedicaretur in mundo. Omne enim Iudaeorum scandalum in hoc erat, cur Dominus noster Iesus Christus, qui secundum carnem erat filius hominis, esse etiam Dei Filius diceretur. Ideo ergo pulchre Scriptura divina Filium hominis ad dexteram Dei Patris stare memoravit, ut ad confutandam Iudaeorum incredulitatem ille Martyri ostenderetur in coelo, qui a perfidis negabatur in mundo: et illi testimonium coelestis Veritas daret, cui fidem terrena impietas derogaret. |
3 | [Si distant inter se martyres, praecipuus est Stephanus.] Unde licet iuxta Psalmum qui lectus est, pretiosa sit in conspectu Domini mors sanctorum eius [Psal. CXV, 15], si quid tamen distare inter martyres potest, praecipuus videtur esse, qui primus est. Nam cum sanctus Stephanus ab Apostolis diaconus ordinatus sit [Act. VI, 5], Apostolos ipsos beata ac triumphali morte praecessit: ac sic qui erat inferior ordine, primus factus est passione; et qui erat discipulus gradu, magister coepit esse martyrio, complens illud quod beatus propheta in Psalmo qui lectus est dixit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi [Psal. CXV, 12]? Retribuere enim primus voluit Stephanus martyr Domino, quod cum omni humano genere accepit a Domino. Mortem enim quam Salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit Salvatori. |
4 | [Mira Stephani charitas.] Post haec subiecit Scriptura sacra, et ait: Positis genibus clamavit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Act. VII, 59]. Videte, dilectissimi fratres, affectum beati viri, videte magnam et admirabilem charitatem. In persecutione positus erat; et pro persecutoribus deprecabatur: atque in illa lapidum ruina, quando alius oblivisci poterat etiam charissimos suos, ille Domino commendabat inimicos. Quid enim dicebat cum lapidaretur? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Plus itaque tunc illorum dolebat peccata, quam sua vulnera; plus illorum impietatem, quam suam mortem dolebat. Et recte plus: in illorum quippe impietate erant multa quae plangi, in illius autem morte non erat quod debuisset doleri. Illorum impietatem mors sequebatur aeterna; huius autem mortem vita perpetua. Imitemur ergo in aliquo, dilectissimi fratres, tanti magistri fidem, tam praeclari martyris charitatem. Diligamus nos hoc animo in Ecclesia fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos suos. Sed, quod peius est, aliquoties non solum inimicos non diligimus, sed nec amicis quidem fidem integram custodimus. |
5 | [Inimicis indulgere.] Sed dicit aliquis: Non possum diligere inimicum meum, quem quotidie velut hostem patior crudelissimum. O quicumque ille es, attendis quid tibi fecerit homo, et non consideras quid tu feceris Deo. Cum enim tu multum graviora in Deum peccata commiseris, quare non dimittis homini parum, ut tibi Deus dignetur dimittere multum? Recole quid tibi in Evangelio Veritas ipsa promiserit, et quam tibi quodam modo cautionem fecerit, vel quale pactum tecum inierit: Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra. Si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet debita vestra [Matth. VI, 14 ] [et 15]. Videtis, fratres, quia cum Dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a Domino iudicemur. Si, inquit, dimiseritis, dimittetur vobis. Nam saepe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo; nemo se circumveniat, nemo se seducat. Qui vel unum hominem in hoc mundo odio habet, quidquid Deo in operibus bonis obtulerit, totum perdit: quia non mentitur Paulus apostolus, dicens, Si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam; charitatem autem non habuero; nihil mihi prodest. Quam rem etiam beatus Ioannes confirmat, dicens, Omnis enim qui non diligit fratrem suum, manet in morte; et iterum, Qui fratrem suum oderit, homicida est [I Ioan. III, 14, 15]. Hoc loco fratrem, omnem hominem oportet intelligi: omnes enim in Christo fratres sumus. Nemo itaque sine charitate de virginitate praesumat, nemo de eleemosynis, nemo de ieiuniis, nemo de orationibus confidat: quia quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis, neque aliis quibuslibet bonis operibus placare sibi Dominum poterit. Sed si vult sibi habere propitium Dominum, non dedignetur audire consilium bonum. Audiat non me, sed ipsum Dominum suum: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum [Matth. V, 23, 24]. Et nos pugnas habentes intrinsecus, et dolos in corde versantes, quasi qui bonam conscientiam habeamus, praesumimus accedere ad altare, non timentes quod scriptum est, Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 29]. |
6 | [Difficultatem quidem habet, sed et ingens praemium. Id observatur ob terrenam spem, vel propter timorem; quanto magis per amorem.] Sed dicit aliquis: Grandis labor est. inimicos diligere, pro persecutoribus supplicare. Nec nos negamus, fratres, non parvus quidem labor est in hoc saeculo: sed grande erit praemium in futuro. Per amorem enim hominis inimici efficieris amicus Dei: imo non solum amicus, sed etiam filius; sicut ipse Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est [Matth. VI, 44, 45]. Si te aliquis homo dives in hoc saeculo vellet adoptivum filium facere, quomodo servires, quas indignitates etiam servorum eius, quae servitia durissima, et aliquoties etiam turpissima sustineres convicia, ut ad caducam et fragilem haereditatem ipsius pervenires? Quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter vitam aeternam. Convincimur enim certissima ratione, quia propter Deum possumus quidem, sed nolumus iniurias sustinere. Denique si nobis aliqua potens persona iniuriam facit, si nos etiam in faciem maledicit; nec respondere aliquid asperum, non dicam vicem reddere, audemus. Quare hoc? Ne ab illa persona potente adhuc maiora quam pertulimus, patiamur. Quod a nobis extorquet hominis timor, debuerat a nobis exigere Christi amor. Si ergo potens persona contra nos saevit, tacemus, et nihil dicere ausi sumus: si vero aequalis aut forte inferior vel levem nobis contumeliam fecerit, quasi ferae bestiae, sine ulla patientia ac sine aliqua Dei contemplatione consurgimus; et aut in praesenti nostram iniuriam vindicamus, aut certe ad maiorem vicem reddendam nostrum animum praeparamus. Quid est hoc, quod quando potens persona nobis iniuriam infert, patienter accipimus; quando inferior, nimio furore succendimur? Quia ibi timuimus hominem; hic Deum timere nolumus. Unde rogo vos, fratres, quantum possumus, cum Dei adiutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus, et in omnibus malis hominibus medicorum vicem agere studeamus, et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. Pro bonis oremus, ut semper ad meliora conscendant; pro malis, ut cito ad emendationem vitae per poenitentiae medicamenta confugiant. Quam rem orantibus vobis ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |