monumenta.ch > Augustinus > 209
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCVIII. In festo Assumptionis B. Mariae . <<<     >>> SERMO CCX. In Natali sancti Stephani protomartyris, I .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCIX[Possidius in Indiculo, cap. 8, hunc forte sermonem notat his verbis: «De Evangelio, ubi scriptum est, Concorda cum adversario tuo, cum es cum illo in via.»]. In festo omnium Sanctorum [Mss., quod differatur.].

1 [Certaminis tempus breve, bravium sine fine.] Hodie, dilectissimi, omnium Sanctorum sub una solemnitatis laetitia celebramus festivitatem, quorum societate coelum exsultat, quorum patrociniis terra laetatur, quorum triumphis Ecclesia sancta coronatur: quorum confessio quanto in passione fortior, tanto est clarior in honore; quia dum crevit pugna, crevit et pugnantium gloria, et martyrii triumphus multiplici passionum genere adornatur, perque graviora tormenta, gratiora fuere et praemia. Dum catholica mater Ecclesia per totum orbem longe lateque diffusa, in ipso capite suo Christo Iesu edocta est contumelias crucis et mortem non timere, magis magisque roborata est non in resistendo, sed in perferendo. Universos autem quos agmine inclyto carcer poenalis inclusit, pari et simili calore virtutis ad gerendum certamen gloria triumphalis inspiravit. O vere beata mater Ecclesia, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam vincentium gloriosus martyrum sanguis exornat, quam inviolatae confessionis candida induit virginitas! Floribus eius nec rosae, nec lilia desunt. Certent nunc, charissimi, singuli ad utrosque honores, amplissimas accipere dignitatum coronas, vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas. In coelestibus castris pax et acies habent flores suos, quibus milites Christi coronantur.
2 [Sequitur de eodem argumento.] Dei enim ineffabilis et immensa bonitas etiam hoc providit, ut laborum quidem tempus et agonis non extenderet, nec longum faceret aut aeternum; sed breve et, ut ita dicam, momentaneum: ut in hac brevi et exigua vita agones essent et labores; in illa vero quae aeterna est, corona et praemia meritorum: ut labores quidem cito finirentur, meritorum vero praemia sine fine durarent: ut post huius mundi tenebras visuri essent candidissimam lucem, et accepturi maiorem passionum cunctarum acerbitatibus beatitudinem, testante hoc Apostolo, ubi ait, Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Quam laeto sinu de praelio revertentes civitas coelestis excipit, de hoste prostrato tropaea ferentibus occurrit! Cum triumphantibus viris et feminae veniunt, quae cum saeculo sexum quoque vicerunt, et geminata gloria militiae virgines cum pueris teneros annos virtutibus transeuntes. Sed et caetera fidelium turba aulae perpetuae regiam intravit, qui sinceritatem fidei inconcussis praeceptorum coelestium disciplinis unita pace observaverunt. Ergo agite nunc, fratres aggrediamur iter vitae, revertamur ad civitatem coelestem, in qua scripti sumus et cives decreti. Non sumus hospites, sed cives sanctorum et domestici Dei [Ephes. II, 19]; etiam illius haeredes, cohaeredes autem Christi. Huius nobis urbis ianuas aperiet fortitudo, et fiducia latum praebebit ingressum.
3 [Vitae beatae descriptio.] Consideremus ergo inclytam urbis illius felicitatem, in quantum considerare possibile est. Ut enim vere est, comprehendere nullus sermo sufficiet. Dicitur de ea in quodam loco sic, quod aufugiet ibi dolor et tristitia et gemitus [Isai. LIII, 10]. Quid hac vita beatius? Ibi non est paupertatis metus, non aegritudinis imbecillitas; nemo laeditur, irascitur nemo, nemo invidet; cupiditas nulla exardescit, nullum cibi desiderium, nulla honoris pulsatio, aut potestatis ambitio [Vide supra sermonem 9, cap. 3.]. Nullus ibi diaboli metus, insidiae daemonum nullae, terror gehennae procul, mors neque corporis neque animae, sed immortalitatis munere vita iucunda. Nulla erit tunc usquam discordia; sed cuncta consona, cuncta convenientia; quia omnium Sanctorum una concordia: pax cuncta et laetitia continet, tranquilla sunt omnia et quieta. Iugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior, quanto felicior; quia civitas illa, ut legitur, non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus: ubi sancti fulgebunt ut stellae in perpetuas aeternitates, et sicut splendor firmamenti qui ad iustitiam erudiunt multos. Quapropter nox ibi nulla, nullae tenebrae, concursus nubium nullus, nec frigoris ardorisve asperitas ulla; sed talis quaedam erit rerum temperies, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II, 9], nisi illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro vitae, qui et laverunt stolas suas in sanguine Agni, et sunt ante sedem Dei, serviuntque ei die et nocte. Non est senectus ibi, nec senectutis miseria, dum omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Verum super haec omnia est consociari Angelorum et Archangelorum coetibus, Thronis etiam et Dominationibus, Principatibus et Potestatibus, omniumque coelestium supernarumque Virtutum contuberniis perfrui, et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia, Patriarcharum fide fulgentia, Prophetarum spe laetantia, Apostolorum in duodecim tribubus Israel orbem iudicantia, martyrum purpureis victoriae coronis lucentia, virginum quoque choros candentia serta gestantes inspicere. De Rege autem qui horum medius residet, dicere vox nulla sufficit. Effugit enim omnem sermonem, atque omnem sensum humanae mentis excedit decus illud, illa pulchritudo, illa virtus, illa gloria, illa magnificentia, illa maiestas. Ultra enim omnem sanctorum est gloriam, ipsius inaestimabilem aspicere conspectum, et splendore maiestatis eius irradiari. Si enim quotidie oporteret nos tormenta perferre, si ipsam gehennam parvo tempore tolerare, ut Christum videre possemus in gloria venientem, et sanctorum eius numero sociari; nonne erat dignum pati omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur?
4 [Per quid ematur coelum.] Quae erit illa, fratres charissimi, iustorum gloria, quam grandis sanctorum laetitia, cum unaquaeque facies fulgebit ut sol [Matth. XIII, 43], cum ordinibus distinctis populum suum Dominus in regno Patris sui coeperit recensere, et meritis atque operibus singulorum praemia promissa restituere; pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna praestare; adducere sanctos in visionem Paternae gloriae, et facere in coelestibus consedere, ut sit Deus omnia in omnibus, aeternitatemque amatoribus suis et immortalitatem largiri, ad quam eos sanguinis sui vivificatione reparavit, denuo ad paradisum reducere, regna coelorum fide et veritate suae pollicitationis aperire? Haec inhaereant firmiter sensibus nostris, haec intelligantur plena fide, haec toto corde diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate acquirantur. Reposita est in potestate facientis; quia regnum coelorum vim patitur. Res ista, o homo, id est regnum coeleste aliud non quaerit pretium quam te ipsum. Tantum valet quantum et tu: te da, et habebis illud. Quid turbaris de pretio? Christus semetipsum tradidit, ut acquireret te in regnum Deo Patri: ita et tu te ipsum da, ut sis regnum eius ac non regnet peccatum in mortali tuo corpore, sed spiritus in acquisitionem vitae. Ad hanc igitur operum salutarium delectetur currere palmam, quicumque desiderat praemia repromissa in aeterna saecula.
5 [Corona martyrum purpurea, iuste viventium candida.] Libenter igitur, fratres, ac prompte certemus, omnes in agone iustitiae Deo et Christo spectante curramus: et qui saeculo et mundo maiores esse coepimus, cursum nostrum nulla saeculi et mundi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes dies ultimus invenerit, nusquam Dominus meritis nostris ad praemium deerit remunerator. Qui coronam in persecutione purpuream pro passione donavit, ipse in pace viventibus pro iustitiae meritis dabit et candidam. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Iacob occisi sunt; et tamen fidei et iustitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt: ad quorum congregatur convivium, quisquis fidelis et iustus et laudabilis invenitur. Memores esse debemus voluntatem non nostram, sed Dei facere debere: quia qui fecerit eius voluntatem, manet in aeternum, quomodo et ille manet in aeternum. Quapropter, charissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, charitate perfecta parati ad omnem voluntatem Dei simus, conservantes fortiter dominica mandata. In simplicitate servate innocentiam, in charitate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adiuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram; ne aliquid ad exemplum bonorum factorum desit in nobis.
6 [Quam exoptanda vita aeterna.] Haec sunt enim vestigia quae nobis sancti quique revertentes in patriam reliquerunt; ut illorum semitis inhaerentes, sequeremur ad gaudia. Patriam quoque nostram paradisum cum illis computemus. Parentes Patriarchas iam habere coepimus: utquid non properamus et currimus, ut patriam nostram videre, et parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad eorum complexum et conspectum venire, quanta illis et nobis in commune laetitia est! Qualis illic coelestium voluptas conservorum societatem exspectantium! quam summa et perpetua felicitas! Illic Apostolorum gloriosus chorus, illic Prophetarum exsultantium numerus insignis. Ibi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victoriam coronatur; illic clarissima virginum turba laetatur: illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Ibi et illorum remuneratio censetur, qui praecepta dominica servantes, ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos, dilectissimi, avida cupiditate properemus; ut cum his cito esse, et cito ad Christum venire contingat, eumque huius itineris ducem habeamus, salutis auctorem, lucis principem, laetitiae largitorem: qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCVIII. In festo Assumptionis B. Mariae . <<<     >>> SERMO CCX. In Natali sancti Stephani protomartyris, I .
monumenta.ch > Augustinus > 209