monumenta.ch > Augustinus > 208
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCVII. In Natali sancti Laurentii, II . <<<     >>> SERMO CCIX. In festo omnium Sanctorum .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCVIII[In Colbertino Ms., haereditatem moriendi.]. In festo Assumptionis B. Mariae [Emendatus ad tres bn. et quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g lr. m. p. rm. vd. et ad editiones Am. Er. Par. Lov] [Note: Alias, de Verbis Domini 39.].

1 [Solemnitas haec praecipua et iam merito accepta.] Adest nobis, dilectissimi fratres, dies valde venerabilis, dies omnium sanctorum solemnitates praecellens. Adest, inquam, dies inclyta, dies praeclara, dies in qua e mundo migrasse creditur virgo Maria. Et ideo cum summa exsultatione laudes intonet universa terra tantae Virginis illustrata excessu; quia indignum valde est ut illius recordationis solemnitas sit apud nos sine maximo honore, per quam meruimus auctorem vitae suscipere: satisque praeposterum iudicandum est, ut cum sanctorum celebremus victorias martyrum, illius solemnitatem illis non praeferamus quae huic mundo edidit Principem martyrum. In hac siquidem die competenter sponso illi coelesti proclamat beata Virgo Maria: Tenuisti manum dexteram meam; et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me [Psal. LXXII, 24]. Hodie, inquam, et ipsa a sponso filio et Domino congrue audivit: Iam hiems transiit, imber abiit et recessit; surge, proxima mea, sponsa mea, columba mea, et veni [Cant. II, 11-14].
2 [De Mariae assumptione quid sentiat Ecclesia.] Hoc idcirco dicimus, fratres, quia sicut iam in consuetudinem Christi suscepit Ecclesia, hodierna die ad coelos assumpta fuisse traditur virgo Maria. Sed quo ordine hinc ad superna transierit regna, nulla catholica narrat historia. Non solum autem respuere apocrypha, verum etiam ignorare dicitur haec eadem Dei Ecclesia. Et quidem sunt nonnulla sine auctoris nomine de eius assumptione conscripta; quae, ut dixi, ita caventur, ut ad confirmandam rei veritatem legi minime permittantur. Hinc sane pulsantur nonnulli, quia nec corpus eius in terra invenitur, nec assumptio eius cum carne, ut in apocrypha legitur, in catholica historia reperitur. Quibus dicendum est, quia si Moysi corpus ab homine non invenitur in terris, cum quo locutus est Deus facie ad faciem; illius quaerere dementiae est, per quam idem maiestatis Deus incarnatus effulsit in terris. Neque enim dignum est de corporis eius notitia sollicitum quempiam esse, quam non dubitat super Angelos elevatam cum Christo regnare. Sufficere debet tantum notitiae humanae hanc vere fateri reginam coelorum, pro eo quod regem peperit angelorum.
3 [De genere mortis illius nullus Latinorum scripsit. Vera de Assumptione sententia.] Sed nec invenitur apud Latinos aliquis tractatorum de eius morte quidpiam aperte dixisse. Nam illum Evangelii versiculum quem Simeon dixit ad Domini Matrem, Et tuam ipsius animam pertransibit gladius [Luc. II, 35], beatae recordationis Ambrosius cum tractaret, ait: Nec historia nec litterae docent, Mariam gladio vitam finisse. Hinc et Isidorus: Incertum est, inquit, per hoc dictum, utrum gladium spiritus, an gladium dixerit persecutionis. Sed quid de his de quibus loquor dicam; cum nec ipse qui hanc accepit ante crucem Domini in sua, id est, Ioannes evangelista, de hoc posteris aliquid retinendum scriptis mandaverit? Nullus enim hoc fidelius narrare potuit, si illud Deus manifestari voluisset, quam ille utique qui hanc nutriendam suscepit, nec contra morem filius matrem reliquit. Restat ergo ut homo mendaciter non fingat apertum, quod Deus voluit manere occultum. Vera autem de eius assumptione sententia haec esse probatur, ut secundum Apostolum, sive in corpore, sive extra corpus ignorantes [II Cor. XII, 2], assumptam super Angelos credamus.
4 [Maria omni laude maior.] His igitur praetermissis, loquamur aliquid in laudibus sacratissimae Virginis. Sed quid nos tantilli, quid actione pusilli, quid in eius laudibus referemus, cum etsi omnium nostrum membra verterentur in linguas, eam laudare sufficeret nullus? Altior enim coelo est, de qua loquimur; abysso profundior, cui laudes dicere conamur. Deum enim quem omnis creatura non capit, ipsa immaculato utero clausum gestavit. Haec est enim quae sola meruit mater et sponsa vocari, haec primae matris damna resolvit, haec homini perdito redemptionem adduxit. Mater enim generis nostri poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem edidit mundo. Auctrix peccati Eva; auctrix meriti Maria. Eva occidendo obfuit; Maria vivificando profuit. Illa percussit; ista sanavit. Haec enim mirabili atque inaestimabili modo omnium rerum et suum peperit Salvatorem. Quae enim haec virgo tam sancta, ad quam venire dignaretur Spiritus sanctus? quae tam speciosa, ut eam sibi Deus eligeret sponsam? quae tam casta, ut esse posset virgo post partum? Haec est Dei templum, fons ille signatus, et porta in domo Domini clausa. Ad hanc namque, ut dixi, Spiritus sanctus descendit, huic virtus Altissimi obumbravit. Haec est immaculata coitu, fecunda partu, virgo lactans, Angelorum et hominum cibum nutriens. Merito itaque beata singulari a nobis praeconio extollitur, quae singulare commercium mundo praebuit. Denique tantum se ad coeli fastigia sublevavit, ut Verbum in principio apud Deum de superna coeli arce susciperet.
5 [Maria omni laude dignissima.] O felix Maria, et omni laude dignissima! O genitrix gloriosa! O sublimis puerpera, cuius visceribus auctor coeli terraeque committitur! O felicia oscula lactentis labris impressa, cum inter crebra indicia reptantis infantiae, utpote verus ex te filius tibi matri alluderet; cum verus ex Patre Deus Dei unigenitus imperaret! Nam auctorem tuum ipsa concipiens edidisti in tempore puberem, quem habebas ante tempora conditorem. O felix puerperium, laetabile Angelis, optabile sanctis, necessarium perditis, congruum profligatis! Qui post multas assumptae carnis iniurias, ad ultimum verberatus flagris, potatus felle, affixus patibulo, ut te veram matrem ostenderet, verum se hominem patiendo monstravit. Sed quid dicam pauper ingenio; cum de te quidquid dixero, minor laus est, quam dignitas tua meretur! Si coelum te vocem, altior es. Si matrem Gentium dicam, praecedis. Si formam Dei appellem, digna existis. Si dominam Angelorum vocitem, per omnia esse probaris. Quid ergo de te digne dicam, quid referam; cum non sufficiat lingua carnis tuas enarrare virtutes? Has interim laudes sileat lingua carnis, quas semper ardenter intus profert animus. Nunc nostras peto ut aures doctrinarum tuarum demulceas organis. Plaudant nunc tympanis sanctae manus, et inter veloces articulos harmonia puerperae concrepet. Concinant laetantes chori, et alternantibus modulis dulcisona carmina misceantur.
6 [Magnificare dicitur duobus modis.] Audiamus, fratres, audiamus pio mentis affectu, audiamus quemadmodum tympanistria nostra doctrinis concrepet Virgo Maria. Audiamus, inquam; et huic harmoniae moribus respondeamus. Denique cum haec mulier beatissima ab angelo iam salutata, Spiritu sancto repleta, plenitudine divinitatis afflata, ad domum Elisabeth venisset cognatae, post exsultationem Ioannis in utero matris, post admirationem Elisabeth de adventu eiusdem Domini Matris, hoc Domino decantavit canticum laudis: Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo [Luc. I, 46, 47]. Primo igitur hoc in loco quaerendum est, quid sit magnificare Dominum: neque enim magnus fit a creatura Creator. Sed sciendum nobis est, duobus modis dici magnificare; id est, aut magnum facere, aut magnum adorare magnumque admirari. Magnificatur enim Deus a nobis, cum magnificari dignatur a nobis. Sed numquid sic in nobis, sicut in Maria unde carnem assumpsit pro nobis? Ave, inquit ad eam angelus, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei [Ibid., 28, 35]. Quaecumque tamen anima sancta Verbum concipere potes credendo, pare praedicando, magnifica amando. Unde et David propheta dicit, Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in invicem [Psal. XXXIII, 4]: ac si diceret, Magnitudinem Domini mecum decantate, praedicate, et nominis eius praeconia magna voce attollite. Hinc iterum dicit, Domine Deus meus, magnificatus es vehementer [Psal. CIII, 1]. Unde autem magnificetur in nobis, idem propheta ait, Magnificata est usque ad coelos misericordia tua [Psal. CVII, 5].
7 [Magnificandus imprimis Deus de redemptionis munere.] Sic namque optandum est, ut in singulis nostra anima [In Mss., additur vel admonuerit.] magnificet Dominum, concipiat Dei Verbum, pariat et nutriat, recordetur salvationis suae pia commercia, quomodo nullis suis praecedentibus meritis sit ab iniquitate salvata, sed sola Dei bonitate gratuita Christi sanguine redempta, et dicat, Magnificat anima mea Dominum. Sic enim dilexit Deus mundum, ait Evangelium, ut Filium suum unigenitum daret [Ioan. III, 16]. Hinc et Apostolus, Qui proprio, inquit, Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum [Rom. VIII, 52]. O mirae pietatis affectus! o inaestimabilis ardor charitatis! Quis ante tantae pietatis divitias non obstupescat? quis ante tam ineffabilem charitatem non contremiscat? Quis unquam posset sperare, ut ex Deo ante tempora natus nasceretur pro hominibus in tempore ex femina homo factus? unde scriptum est, Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus [Galat. IV, 4, 5]. Quis, inquam, posset aestimare, ut portaretur manibus femineis portator orbis, panis Angelorum aleretur, virtus coelorum infirmaretur, vita omnium moreretur? Magnificet ergo in his anima Mariae Dominum; magnificet et nostra. Admiremur, gratulemur, amemus, laudemus, adoremus, gratias illi agamus; quoniam per eamdem Redemptoris nostri mortem de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de exsilio ad patriam, de luctu ad gaudium, de terris ad coeleste regnum vocati sumus.
8 [Hac veritate imbutus terrena despicit. Quae bona, quae prava exsultatio.] Quaecumque igitur anima sancta talibus fuerit incitamentis occupata, nihil concupiscit terrenum, nihil transitorium, nihil quod ad tempus arridet, nihil quod ad praesens delectat: quae risum luctum computat, et gaudium in moerorem commutat; cui mundus carcer, coelum vero habitatio est: cui exsultatio in praesentibus nulla est, quia in illo tantum gaudere appetit, qui super omnes est. Unde in sancto Cantico, cum diceret Virgo gloriosa, Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus; signanter addidit, in Deo salutari meo: ac si diceret, Anima mea quae magnificat Dominum, non in quolibet alio, sed in illo tantum exsultat, quem amando magnificat. Noverat autem esse aliam vituperabilem exsultationem, quia mundus gaudere dicitur tendens ad luctum, de quibus Salomon ait: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis [Prov. II, 14]. Hinc et Apostolus non quodlibet gaudium in sanctorum cordibus esse describit, sed in Spiritu sancto. Hinc David cum diceret, Gaudete, iusti; subiunxit, in Domino [Psal. XXXII, 1]. Hinc cum Domino diceret, Gaudebunt labia mea, dum cantavero; addidit, tibi [Psal. LXX, 23]. Hac enim exsultatione nullus eorum gaudet, quisquis de praesentibus tantum exsultat, aeternisque bonis interesse non concupiscit: cui exsilium patria esse creditur, et mors vita aestimatur; cuius Deus venter est, et ornatus non in moribus, sed in amictu [Non addit, in manibus vestris. Quae verba in excusis quidem Bibliis Vulgatae nunc insunt versioni, sed ab ipsa olim aberant in manuscriptis Bibliis Germanensibus nostris et Corbeiensibus, sicuti absunt a textu graeco. Eumdem locum absque istis verbis refert Augustinus supra in sermone 93, n. 3, in sermone de Continentia, cap. 7; in Quaest. Evangel. lib. 2, cap. 25, etc.] est: qui cum laudatur, extollitur; et cum vituperatus fuerit, magnis iracundiae stimulis agitatur - qui cum mansuetis non humiliatur, sed in superbiae fascibus elevatur, et caeteros quasi ex alto montis supercilio contemplatur.
9 [Quid sit laetari in Iesu.] Sed quis haec ad plenum ita potest calcare, ut ab hac exsultatione, iisdem vitiis interpellantibus, nec ad momentum se credat posse abstrahi; cum Scriptura pronuntiet, Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]? Ingemiscens ergo, o anima sancta quaecumque in Domino exsultas, quoties te ab hac exsultatione abstractam esse videris, dicito, Ne proiicias me, Domine, a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me: redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me [Psal. L, 13, 14]. Et hic attentius intuere, quam exsultationem petierit. Quod enim hebraice Iesus, hoc latine Salutaris dicitur. Quae enim haec laetitia est Iesu, nisi contemplatio eius, qualis venturus est in gloria sua? Sciendum vero est, quia illi tunc hac claritate potientur, qui hic positi Redemptoris sui vestigia imitantur. Et quidem Dominum Iesum legimus doluisse, flevisse, ex itinere fatigatum fuisse, opprobria et contumelias sustinuisse, sputa, flagella, crucem suscepisse: nunquam tamen legimus eum risisse, prosperatum in praesenti fuisse. Hinc plane, hinc in spe gaudent omnes electi, cum coeperint adversitatibus mundi fatigari, et nullis eius prosperitatibus fallaciter decipi; scientes procul dubio aliam viam non superesse, per quam possint coelos penetrare. Hinc est quod idem Dominus ait discipulis suis, Beati estis cum vos maledixerint homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete in illa die et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis [Matth. V, 11 ] [et 12]. Sed in his pressuris atque angustiis nequaquam possent subsistere, et, quod his maius est, gaudere, nisi veraciter in conspectu Dei et hominum humiles essent. Quibus Dominus eorum ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Id XI, 29). Hinc iterum dicit, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Id. V, 4].
10 [Humilitatis commendatio. Humilitas fucata.] Hinc etiam haec Virgo gloriosa beatam se dici ab omnibus generationibus manifestat, eo quod eius humilitatem Deus respexit. Nam subdit, Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes [Luc. I, 48]. O vere beata humilitas, quae Deum hominibus peperit, vitam mortalibus edidit, coelos innovavit, mundum purificavit, paradisum aperuit, et hominum animas ab inferis liberavit! O vere, inquam, gloriosa Mariae humilitas, quae porta paradisi efficitur, scala coeli constituitur! Facta est certe humilitas Mariae scala coelestis, per quam descendit Deus ad terras. Quia respexit, inquit, humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Et quid est dicere, Respexit; nisi, Approbavit, placuit ei humilitas mea? Unde per prophetam Dominus dixit, Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et humilem, et trementem sermones meos [Isai. LXVI, 2]? Hinc David Domino dicit, Quia respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam [Psal. XXX, 8]. Multi siquidem videntur in conspectu hominum humiles esse, ut ab eis beatificentur: sed eorum humilitas a Domino non respicitur, quia falso, et non vere de humilitate gloriantur. Si enim veraciter humiles essent, Deum ab hominibus, et non se vellent laudari; non in hoc mundo eorum spiritus exsultaret, sed in Deo salutari; humilitatem suam non ab hominibus conspici, sed a Deo exoptarent. Sequitur in hoc sancto Cantico, Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius [Luc. I, 49]. Quae tibi magna fecit, quaeso, gloriosa Virgo, ut dici beata merearis? Puto enim, imo veraciter credo, ut creatura ederes Creatorem, famula Dominum generares; ut per te Deus mundum redimeret, per te illuminaret, per te ad vitam revocaret.
11 [Precatio ad beatam Virginem.] Huc usque, o Virgo beata, de te ipsa quae nos ad amorem Dei accenderent fideliter protulisti: ea vero quae sequuntur, humano generi prophetasti. Meum autem votum exstitit ea tantum inde transcurrere, quae ad tui laudem nominis pertinerent. Sed haec quae de te ipsa narrasti, neque ut dignitas tua meretur, dicere potuisti. Quas ergo tibi laudes fragilitas humani generis persolvet, quae solo tuo commercio recuperandi aditum invenit? Accipe itaque quascumque exiles, quascumque meritis tuis impares gratiarum actiones: et cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis, et reporta nobis gratiam reconciliationis. Sit per te excusabile, quod per te ingerimus; sit impetrabile, quod fida mente poscimus. Accipe quod offerimus, impetra quod rogamus, excusa quod timemus: quia nec potiorem meritis invenimus ad placandam iram Iudicis quam te, quae meruisti esse mater Redemptoris et Iudicis. Succurre ergo miseris, iuva pusillanimes, refove flebiles; ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro monachorum choro, exora pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum levamen, quicumque devote celebrant tuum nomen [Sic Lov. et Bened.; at Er. Lugd. et Ven., quasi si una gutta ad universum mare comparetur. M.]. Sit tibi compassio super afflictis, sit pius affectus super coelorum peregrinis: et cum te semper laetantem aspicis, fletus nostros, quaesumus, ipsa ad Deum admittas, eumque ut proprium filium pro nobis interpelles. Nos enim adhuc in hac terra affligimur, persequimur, iniuriis lacessimur, opprobriis afficimur, esurimus, sitimus, somnum patimur, in carcere retinemur. Tu vero in coelestibus regnis praelata es cunctis virginum choris, tu Agnum quocumque perrexerit sequeris [Apoc. XIV, 4]. Tu virgineos choros et ab incentivae carnis illecebris alienos per albentia lilia rosasque vernantes ad fontes perennis vitae potandos invitas. Tu in illa beatorum felicissima regia, primi ordinis dignitate indepta, plantis roscidis oberrans, inter paradisi amoenitatem gramineosque crocos tenero poplite pergis, felicique palma violas immarcescibiles carpis. Tu concinis sine fine choris coniuncta summis; Angelis Archangelisque sociata, indefessa voce, Sanctus [Id. IV, 8]! clamare non cessas. Tu in cubiculo Regis beatitudinum gemmis ac margaritis ornata assistis. Tibi thronus regius ab Angelis collocatur in aula aeterni Regis, teque ipse Rex regum ut matrem veram et decoram sponsam prae omnibus diligens amoris amplexu sibi associat. Nec mirum, si dignetur tibi adgaudere Deus regnans in coelis, quem tu parvulum ex te hominem natum toties osculata es in terris. Has ergo tuas felicitates possidens, convertere ad nostrarum miseriarum salutem.
12 [Beata Virgo quomodo colenda.] Inter haec igitur, fratres charissimi, cum toto mentis affectu beatissimae Virginis nos intercessionibus committamus, omnes eius patrocinia omni nisu imploremus: ut dum nos supplici eam obsequio frequentamus in terris, ipsa nos sedula prece commendare dignetur in coelis Neque enim dubium, quae [Emendatus ad omnes codices scriptos et excusos in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, 1 de Verbis Domini.] meruit pro liberandis proferre pretium, posse plus sanctis omnibus, liberatis impendere suffragium. Sed quid nobis prodest hanc interpellare vocibus, nisi etiam humilitatis eius exempla teneamus? Curemus ergo, dilectissimi fratres, ut qui huius diei festivitati interesse cupimus, vestimentis humilitatis atque charitatis induti appareamus. Non nos invidia alienae felicitatis torqueat, non ira usque ad divisionem dilaniet, non cupiditas Christum a nobis excludat, non saeculi tristitia exurat, non prosperitas eius incante decipiat, non luxuria inquinet, non immunditia polluat, non elatio corrumpat, non superbia inflet: ut dum nos virtutibus ornatos, charitate coniunctos, humilitate fundatos beata Dei Genitrix suae nos interesse festivitati perspexerit, ardentius nobis subvenire festinet apud Filium et Dominum suum Iesum Christum. Deum et Salvatorem nostrum; qui coronis perennis regni glorificat sanctos suos, et est aeterna laus et exspectatio omnibus electis eius: ipsi gloria, virtus, potestas, aeternitas, et nunc et semper per immortalia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCVII. In Natali sancti Laurentii, II . <<<     >>> SERMO CCIX. In festo omnium Sanctorum .
monumenta.ch > Augustinus > 208