monumenta.ch > Augustinus > 207
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCVI. In Natali sancti Laurentii, I . <<<     >>> SERMO CCVIII. In festo Assumptionis B. Mariae .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCVII[Haec in Donatistas.]. In Natali sancti Laurentii, II [Donatistarum martyres indicantur.].

1 [Martyribus quid debeamus. Laurentius ob tria merito colendus.] Cum omnes beatos martyres, quos nobis antiquitas tradit, honorificentia digna miremur; praecipue tamen beati Laurentii martyris triumphum debemus tota devotione suscipere. Maiorem ergo affectum ibi debeo, ubi credulitatem meam cogit contemplatio, quam ubi fidem meam hortatur opinio. Maiorem, inquam, affectum ibi debeo, ubi per ea quae vidi, compellor devotione credere etiam illa quae non vidi. Nam cum odio, aliquanta mihi impossibilia videbantur: sed coepi ea credere potuisse fieri, dum similia facta esse conspexi. Et ideo temporis nostri passio, hanc nobis tribuit conferre gratiam, ut fidem praeteritam confirmaret. Supradictum igitur virum beatum tota debemus devotione suscipere: primum, quia pretiosum sanguinem suum propter Dominum tradidit; deinde, quod praerogativam nobis apud Dominum nostrum non minimam tribuit, ostendens qualis esse debeat in Christianis fides; tertio, quod idem tam sanctae conversationis fuerit, ut coronam martyrii tempore pacis invenerit.
2 [Quare cruciatus.] Sed cum sanctitate tanta beatum Laurentium pro Christi nomine vidissent certare Gentiles, erroresque eorum manifestos rationabili castigatione convinceret; tunc illi inebriati furore rapuerunt eum, et caede crudelissima sauciarunt; tunc beati viri corpus flammis in craticula tradiderunt. Vere beatum corpus, quod non ad poenam funestus ignis, vel tormenta a fide Christi immutaverunt; sed ad requiem dominicam sancta religio coronavit. Sed et ipsa flamma ideo suscepit Martyrem; non ut eum a fide sua ignis mutaret, sed ut probatum Domino suo redderet. Tali enim incendio beata consecrata sunt viscera, non condemnata. Convenit huic passioni quod ait Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. III, 15]. Salvus enim iste factus est, dum venerabilis confessionis est incendio concrematus. Haec est tota causa passionis, fratres, propter quam morti addictus est sanctus vir, quod sui similes caeteros hortaretur. Nam exhortatio illa in tantum profecit, ut illo a saeculo recedente, fides eius regionis ipsius loca universa pervaserit. Ita Christus tunc in beato martyre suo Laurentio persecutiones passus est: nunc illic plurimi Christianorum exsultant in populis.
3 [Martyres ante martyrium martyres fuisse necesse est. Crucem tollere quid sit.] Sufficere nobis debent ad profectum salutis nostrae martyrum exempla sanctorum, qui propter adipiscendam coelestem coronam, omnibus se mandatis dominicis subdiderunt, et ita cunctis devinxerunt se legibus Salvatoris, ut propter ante actam vitam mererentur ad hanc martyrii gloriam pervenire. Non enim illo in tempore tantum perfecerunt praeceptum Domini, quo confessionis supplicium pertulerunt; sed necesse fuit illos prius secundum Evangelium vixisse, ut Christi passionibus potirentur. Necesse est, inquam, ut initia bona fuerint, quorum finis est optimus subsecutus; et martyres eos non solum fuisse cum passi sunt, sed etiam tunc martyres Christi esse cum viverent. Martyr enim graece, latine Testis dicitur. Igitur quotiescumque bonis affectibus [Editi, Credo tibi, quia quod cum tanto labore acquisisti, minime perdere vis. Minatur tibi, Nisi pro me falsum testimonium dixeris, tollo illud: sed si pro me falsum testimonium dixeris, do illud. Cavete, etc. Brevius et nitidius nos ex manuscriptis.] mandatum Christi facimus, toties Christo testimonium perhibemus. Unde et crux Domini non tantum illa dicitur, quae passionis tempore ligni affixione construitur; sed et illa quae totius vitae curriculo cunctarum disciplinarum virtutibus coaptatur. De qua mihi videtur Salvator dicere, Qui vult post me venire, tollat crucem suam, et sequatur me [Matth. XVI, 21]. Numquid enim omnes martyres, qui secuti sunt Dominum, crucifixi sunt cum Domino [Verbum, occides, abest a manuscriptis.]? Numquid omnes virgines, qui iuxta Apocalypsim sequuntur Agnum Dei, crucifixi sunt ut sequantur [Apoc. XIV, 4]? Numquid Paulus apostolus crucifixus fuerat, cum dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]? Hoc autem dicit, ut intelligas crucem non ligni esse patibulum, sed vitae virtutisque propositum. Tota igitur vita christiani hominis, si secundum Evangelium vivat, crux est atque martyrium.
Augustinus HOME