Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCV. In Natali apostolorum Petri et Pauli, V .
1 | [Petri vocatio exponitur.] Piscatoris et persecutoris sacratissimum diem, geminae festivitatis occursu, devotione praecipua hodie celebramus; ille quo retia evasit saeculi, iste quo ex praedone confessor factus est Christi. Eligit ecce duos, unum piscatorem, alterum grassatorem. Illum vocat ex littore, ad istum clamat ex aethere: illum accersit ex ponto, istum terret de coelo. Dum enim Petrus linea castra laxaret in freto, Christus retia misit in verbo. Cepit Christus, cepit et Petrus; Christus discipulum, Petrus pisciculum: et dum circumdat gentem squameam, ipse incidit in retia. Praeteriens, inquit, Iesus vidit duos fratres, Simonem qui dicitur Petrus, et Andream fratrem eius, retia mittentes in mare; erant enim piscatores. Quibus Christus sic ait: Venite, inquit, post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi relictis retibus, secuti sunt eum [Matth. IV, 18-20]. Stabat Petrus mobilitate gurgitis pendulus, et inter obscuras aquas inquieti maris, victum quem non habebat, artificio requirebat. Nutabat super ambiguam undam, ut posset indagare capturam. Vario fertur referturque vestigio, stat mobilis, et movetur stabilis. Rimatur inter caecos marini germinis fluctus, et sub obscura unda fugitivam insequitur praedam. Conclusus aqua carcer iactatur in pelagus, disposita praetenditur muscipula, erigitur maculosus sub unda paries, fit caeca piscibus in mari custodia: et dum insidiatur Petrus gregibus aequoris, ipse in retia incidit Salvatoris. Fit de praedone praeda, de piscatore piscatio, de pirata captivitas. Venite, inquit, post me et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi relictis retibus suis, secuti sunt eum. Dum enim Petrus in hamo quaerit concludere piscem, hamum verbi misit Christus, et ipsum tenuit piscatorem. Distendebat Petrus sinuoso lini volumine vacuam cortinam : et dum insequitur gravidi semper aequoris prolem, captorem suum fecit in littore Christum Salvatorem. Trahebat, et trahebatur: exercebat in aequore violentiam, et patiebatur in mente capturam. O aquigenum pirata reptilium, deseruisti artificium hoc, mutasti de pisce ad piscem. (Est enim Christus piscis ille, qui ad Tobiam ascendit de flumine vivus: cuius iecore per prunas passionis assato, fugatus est diabolus; et per amaritudinem fellis afflatus est caecus, et illuminatus est mundus.) De pisce, inquam, ad piscem, de reti ad Ecclesiam, de mari ad fontem, de captore factus est captura. Reliquit enim salum fluctuans, et coepit ambulare post piscem. Similitudo artis inflammat desiderium audientis; ut qui ante captorium iaciebat in salo, verbi nunc retia spargat in mundo. Tunc enim pisces induxit; nunc autem homines sagenis spiritualibus irretivit. |
2 | [Pauli conversio.] Paulus autem parvus, sed ex parvo magnus, dum diceretur Saulus, sidereae vocis tuba conterritus, cadit elisus audacia, ut seminet erectus in mundo doctrinam. Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Ibat enim Saulus furiae equis invectus, dirum toto pectore virus efflabat, sanctorumque sanguinem sitiens, per totam Iudaeam insaniae ferebatur habenis, ut Christi membra laniaret in terris. Fit vana religione crudelis et quaestionarius innocentium. Per campos sceleratissimi aggeris evagatur; ut Iudaea quae iam primo saevierat in capite, crudelitatem exerceret in corpore. Acceperat enim Saulus potestatem a principibus sacerdotum, ut homines fidei nostrae occideret, et germinantem fidei campum manu nefaria detruncaret. Dum ergo portat Saulus funereum contra milites Christi gladium, fulmineum de coelo accipit telum; dum grassatur, percutitur; dum Christi sanctos persequitur, violento radio coelestis luminis caecatur: et qui sufflatorio superbiae adversus Deum erigebatur, divinae vocis terribilitate prosternitur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 2-9]? Caput pro membris clamat. Inquietatur corpus; et intonat Christus in coelis, Saule, Saule, quid me persequeris? Quid est quod rugientis poli mugit arcanum, et contra saevitiam Pauli provincia conqueritur coeli; nisi ut qui non crediderat resurgentem, saltem crederet in coelis sedentem: et qui defuncto Apostolorum Domino asseveraverat ex sepulcro mendacium, de coelo viventis acciperet testimonium? Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Subito igitur hasta divinae increpationis prostratus ad terram, et saevitiam perdit et semitam; deponit feritatem, et incurrit oculorum caecitatem; coepit habere ducatores, quos habuerat ante secutores. |
3 | [In Iudaeos increpatio.] Ubinam, Paule, currebas, quando videbas? Ecce nunc oberrans quaeris locum; et qui persequebaris Christum, caecus curris ad manum. O Saule rapax lupe, comedisti: sed exspecta paululum, et digerens digereris . Credis ergo, o Saule, in Deo, adhibes fidem perfido? Non solent istae manus in sanguine pollui, si non te adhuc ab eis videris cruciari. Parum erat generi tuo, quod crucifixerat Christum; insuper et manus mittere non formidavit in coelum. Impressit patibulo carnem, posuit ad ostium sepulcri custodes. Iam Christus ascendit ad Patrem; et adhuc genitrix tua non caruit feritate. O Iudaea Prophetarum sanguine temulenta, necdum satiata es? A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae flumina tui sceleris spumant; et te adhuc usque non satiant? Ab origine mundi sanguinem bibis, et adhuc sitis? Necdum tui facinoris in Christo unda siccavit; et iam alveus tui sceleris sitit? Modo Christum patibulo confixisti; et tam cito cupiditate sanguinis aruisti? Sed ecce prosternitur crudelitas, ut erigatur sanctitas: cadit miles diaboli, ut surgat signifer Christi. |
4 | [Petri et Pauli martyrium.] Mittit Petrus in salum retiaculum; circumfert Paulus dominicum in mundo vexillum. Et ille piscatur homines, et iste titulo Christi signat Gentiles. Currunt utrique ad palmam martyrii, et utrique perveniunt ad coronam: non quidem eodem temporis cursu, sed eodem anni revertentis occursu. Petrus pro Christo capite deorsum in ligno suspenditur; Paulus pro Christo pugione truncatur. Ille propriis gressibus proficiscebatur ad Christum, oculisque superiora respiciens, beatum spiritum deducebat ad coelum; iste cervicem curvabat ad poenam, et offerebat verticem capitis ad coronam. Petrum crux necat; Paulum gladius immolat. Duo genera suppliciorum Domini et Christi, in duobus Apostolis Christi. Petrus patitur crucem; Paulus sentit Dominici lateris pugionem. Piscatorem suspendit hamus crucis; persecutorem mucro minuit persecutoris. Nunc ad memoriam piscatoris flectuntur genua imperatoris. Ibi radiant gemmae diadematis, ubi fulgent beneficia piscatoris. Ex piscatore fecit Dominus Apostolorum principem; ex persecutore fecit apostolicum confessorem. Praestitit passio socios, quos fecerat fidei praedicatio copulatos. Veneremur ergo principes gregis, si volumus aeterni caulas intrare pastoris. |