Augustinus, Sermones, 31, SERMO CCII. In Natali apostolorum Petri et Pauli, II .
1 | [Apostoli inter se pares, Petro tamen et Paulo inferiores. Petro potentiae, Paulo scientiae clavis credita.] Cum omnes beati Apostoli parem gratiam apud Dominum sanctitatis obtineant, nescio quo tamen pacto Petrus et Paulus videntur prae caeteris peculiari quadam in Salvatore fidei virtute praecellere. Quod quidem ex ipsius Domini iudicio possumus approbare. Nam Petro, sicut bono dispensatori, clavem regni coelestis dedit; Paulo, tanquam idoneo doctori, magisterium ecclesiasticae institutionis iniunxit: scilicet ut quos iste erudierit ad salutem, ille suscipiat ad quietem; ut quorum corda Paulus patefecerit doctrina verborum, eorum animabus Petrus aperiat regna coelorum. Clavem enim quodam modo a Christo scientiae et Paulus accepit. Clavis enim dicenda est qua ad fidem pectorum dura corda reserantur, mentium secreta punduntur, et quidquid intrinsecus clausum tenetur, in palam rationabili manifestatione producitur. Clavis, inquam, est quae et conscientiam ad confessionem peccati aperit, et gratiam ad aeternitatem mysterii salutaris includit. Ambo igitur claves a Domino perceperunt; scientiae iste, ille potentiae. Divitias immortalitatis ille dispensat; scientiae thesauros iste largitur. Sunt enim thesauri scientiae, sicut scriptum est In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II, 3]. Ergo beati Petrus et Paulus eminent inter universos Apostolos, et peculiari quadam praerogativa praecellunt. |
2 | [Petrus et Paulus meritis aequales. Cur uno die, uno in loco, sub uno tyranno passi. Cur in Occidente.] Verum inter ipsos quis cui praeponatur, incertum est. Puto enim illos aequales esse meritis, qui aequales sunt passione; et simili eos fidei devotione vixisse, quos simul videmus ad martyrii gloriam pervenisse. Non enim sine causa factum putemus, quod una die, uno in loco, unius tyranni toleravere sententiam. Una die passi sunt, ut ad Christum pariter pervenirent; uno in loco, ne alteri Roma deesset; sub uno persecutore, ut aequalis crudelitas utrumque constringeret. Dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro virtute. Et in quo tandem loco martyrium pertulerunt? In urbe Romana, quae principatum et caput obtinet nationum: scilicet, ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis; et ubi Gentilium principes habitabant, illic Ecclesiarum morerentur principes. Cuius autem meriti sunt beatissimi Petrus et Paulus, hinc possumus intelligere, quod cum Dominus Orientis regionem propria illustraverit passione, Occidentis plagam, ne quid minus esset, vice sui Apostolorum sanguine illuminare dignatus est. Et licet illius passio nobis sufficiat ad salutem, tamen etiam horum martyrium nobis contulit ad exemplum. |
3 | [Mortis eorum causa. Orationis virtus. Cur Simon Magus volare in altum permissus] Hodierna igitur die beati Apostoli sanguinem profuderunt: sed videamus causam quare ista perpessi sunt: scilicet quod inter caetera mirabilia etiam magnum illum Simonem orationibus suis de aeris vacuo praecipiti ruina prostraverint. Cum enim idem Simon se Christum diceret, et tanquam filium ad Patrem assereret volando se posse conscendere, atque elatus subito magicis artibus volare coepisset; tunc Petrus fixis genibus precatus est Dominum, et precatione sancta vicit magicam levitatem. Prior enim ascendit ad Dominum oratio quam volatus, et ante pervenit iusta petitio quam iniqua praesumptio. Ante, inquam, Petrus in terris positus obtinuit quod patebat, quam Simon perveniret ad coelestia quo tendebat. Tunc igitur Petrus velut vinctum illum de sublimi aere deposuit, et quodam praecipitio in saxo elidens eius crura confregit; et hoc in opprobrium facti illius: ut qui paulo ante volare tentaverat, subito ambulare non posset; et qui pennas assumpserat, plantas amitteret. Sed ne forte hoc mirum videatur, quod magus iste praesente Apostolo per aerem aliquandiu volitaverit, hoc patientia Petri fecit. Permisit enim illum sublimius ascendere, ut altius caderet: voluit eum in excelsum levari ad conspectum omnium, ut ruentem illum de excelso oculi omnium perviderent. Haec igitur est iniquitatis elatio, ut in altum se ferat, in sublime se erigat: sed sancta oratio omnem humiliat superbiam, universam deiicit vanitatem. |