1 | [Petrus per signa, Paulus per Epistolas ubique clarus. Primum Petri signum claudi sanatio. Rei huius convenientia. Petrus petra, Paulus vas; ambo quam Ecclesiae necessarii.] Notum vobis omnibus est, fratres, et universo mundo notissimum, quod beatissimorum Petri et Pauli Natalis est hodie, nec aliquam partem orbis latere potest tanta devotio: siquidem cum de his dicat David propheta, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]; in omnem terram mirabilis Petri virtus diffusa est, et in fines orbis terrae Epistolarum Pauli verba penetrarunt. Quis enim non audivit, quod primum beatus apostolus Petrus sedenti ad Speciosam portam templi claudo, et ex matris suae ventre olim iam debili, pedum restituerit firmitatem; ut quod natura minus contulerat, apostolica gratia repararet? Cum enim claudus ille stipem rogans, aliquid pecumae se ab Apostolis crederet accepturum, ait illi apostolus Petrus: Argentum et aurum non habeo; sed quod habeo, hoc tibi do: in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni surge et ambula [Act. III, 6]. Beata plane largitas, quae petenti argentum quidem non contulit, sed contulit sanitatem! Beata largitas, quae de thesauris aurum non protulit, sed protulit medicinam! Beatus et ille claudus, qui dum stipem quaerit pecuniae, divitias incolumitatis accepit! Hoc enim ab Apostolis donatum meruit, quod nullis thesauris a medicis redimere potuisset. Primum ergo signum mirabilium suorum Petrus fecit, claudo pedum restituendo vestigia. Diximus frequenter, ipsum Petrum petram a Domino nuncupatum, sicut ait, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]. Si ergo Petrus petra est supra quam aedificatur Ecclesia, recte prius pedes sanat; ut sicut in Ecclesia fidei fundamentum continet, ita et in homine membrorum fundamenta confirmet: recte, inquam, primum in christiano pedes curat; ut iam non trepidus, nec imbecillis possit supra petram Ecclesiae stare, sed robustus et fortis incedere. Ubi autem verba Pauli apostoli non leguntur? Quis locus ea litteris non inscribit, corde retinet, conversatione custodit? Qui Paulus a Domino vas electionis est nominatus. Bonum vas, in quo pretiosa mandatorum Christi praecepta conduntur: bonum vas, de cuius plenitudine substantia vitae populis semper erogatur, et plenum est. Optima Apostolorum nomina, petra et vasculum, necessaria domui Salvatoris. Domus enim petrarum fortitudine construitur, utilitate vasis ornatur. Petra ad firmitatem, ne labantur, sustentat populos: vas ad custodiam, ne tententur, operit Christianos. |
2 | [Quam congruat quod una die passi, quod Petrus confixus cruci, quod de Pauli cervice lac profluxerit.] Exitus vero eorum de hoc saeculo quam beatus fuerit, nemo qui nesciat. Nam prima haec in illis beatitudo est, quod ambo una die passi esse noscuntur: scilicet ut quos una fides servitio devinxerat, una dies martyrio coronaret. Deinde ipsa passio diversa licet in singulis fuerit, tamen quanta referta est gratiae sanctitate? Nam Petrus crucis, sicut Salvator, exitum tulit, et dominicae devotionis similitudine nec in morte discerptus est: scilicet ut quem imitabatur fide, imitaretur et passione. De Pauli vero cervice, cum eam persecutor gladio percussisset, dicitur fluxisse magis lactis unda, quam sanguinis, et mirum in modum sanctum Apostolum Baptismi gratia in ipsa caede exstitisse splendidum potius quam cruentum. Quae quidem res in sancto Paulo stupenda non est. Quid enim mirum, si abundat lacte nutritor Ecclesiae? sicut ipse ad Corinthios ait, Lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III, 2]. Haec est plane repromissionis illa terra, quam patribus nostris promisit Deus, dicens: Dabo vobis terram fluentem lac et mel [Exod. III, 17]. Non enim de hac terra locutus est, quae manantibus aquis coenum involvit, lutumque permiscet: sed de illa terra Pauli et similium Pauli, quae iugiter purum suaveque distillat. Quae enim Pauli Epistola non melle dulcior est, lacte candidior? Quae Epistolae tanquam ubera, Ecclesiarum populos enutriunt ad salutem. De cervice ergo Apostoli pro sanguine lac manavit. Legimus in Epistola ipsius, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [I Cor. XV, 50]. Iam igitur Paulus possidet regnum; quoniam caret sanguine, qui impedire dicitur regnaturos. Adhuc ergo Paulus in terris positus, etiam in regni coelestis substantiam transformatur. |
3 | [Quomodo martyrum celebranda memoria.] Ideo, fratres charissimi, quotiescumque martyrum memorias celebramus, praetermissis omnibus saeculi actibus sine aliqua dilatione concurrere debemus ad domum Dei, reddere illis honorificentiam, qui nobis salutem effusione sui sanguinis pepererunt, qui tam sacratam hostiam pro nostra propitiatione Domino se obtulerunt: praesertim cum dicat ad sanctos suos omnipotens Deus, Qui vos honorat, me honorat; et qui vos spernit, me spernit [Luc. X, 16]. Quisquis ergo honorat martyres, honorat et Christum; et qui spernit sanctos, spernit Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus , etc. |