monumenta.ch > Augustinus > 200
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCIX. In Natali Ioannis Baptistae, IV . <<<     >>> SERMO CCI. In Natali apostolorum Petri et Pauli, I .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CC[Vide supra sermonem 74.]. In Natali Ioannis Baptistae, V [Recensitus ad tres bn. et quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. p. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 24.].

1 Imperator coeli et terrae qui nos fuit visitare dignatus, Prophetarum oraculis olim est praedicatus. Ab ipso quippe exordio mundi praedicatus est nobis adventus Domini Salvatoris. Non enim potuit venire Verbum in terram sine voce praeconis. Praedixerunt Prophetae, qui venturum Dominum Christum nuntiaverunt in carnem; sanctus vero Ioannes, cuius hodie celebrandus Natalis illuxit, non solum Verbum prophetavit, sed caeteris demonstravit. Merito inter caeteros Prophetas maior appellatur, qui non solum praedicavit et monstravit, sed etiam baptizavit. Maior Ioannes Baptista dictus est: ut tamen non sit discipulus supra Magistrum, neque servus super Dominum, In natis, inquit, mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista [Matth. XI, 11]. Mulierum dicit: nam qui ex Virgine natus conditor et rector mundi est et dominus . . . .
2 Missus est angelus in templum ad Zachariam, qui suscepturum eum filium in senectute nuntiavit; Virgini etiam Mariae angelus nuntius fuit: sed Maria credidit, Zacharias diffidit. Et qui diffidit, silentio condemnatur; quae credit, laudibus honoratur . . . . O beata mater, quae talem portavit natum, qui Dei Filium praecurrens nuntiavit, atque baptizavit! Caruit Elisabeth sterilitatis opprobrio, quae genuit filium de coelo promissum, qui mundi divitias contemnens, coelestia regna quaesivit. Ut praeiret Verbum in virtute et spiritu Eliae, adhuc in utero positus, Matris Domini adesse praesentiam cognovit. Venientis testis est fidelis, Scriptura dicente, Ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit infans prae gaudio in utero meo. Ipse mihi demonstravit quia tu es mater Domini mei, quae venisti ad me. Ante mihi magister factus est quam filius; ante me ipse docuit, quam ego eum lactarem; nondum scit pulsare ubera mea, et novit instruere conscientiam meam: coelum et terram nondum vidit, et intra viscera mea Deum coeli ac terrae cognovit. Qualis est iste nuntius, qui de occultis cognoscat Dominum? In occultis loquitur mysterium, nuntiat miraculum.
3 [Unde,] inquit, mihi, ut veniat ad me mater Domini [Matth. I, 11, 44, 43]? Unde hoc, inquit, mihi? Ipse enim Deus, ego homo; ille Dominus, ego autem servus; ille Creator, ego creatura: ipse me plasmavit intra viscera, qui suae matris implevit viscera. Unde hoc, inquit, mihi? Nulla sunt merita, et praecedunt mihi divina beneficia. Duae invictae virtutis sunt matres, sterilis, et virgo. Duae naves oneratae de coelo: una fert promissum de viro, alia portat Verbum ex Deo: una praemisit praeconem, alia tulit iudicem; una lucerna illuminatur, alia sole: virgo portat sponsum, sterilis fert amicum. Nam et temporibus distinctis paruerunt certissima signa sanctitatis. Ioannes nascitur die deficiente; Dominus nascitur die crescente: ut caro deficiat, spiritus convalescat. Oportet ergo, fratres charissimi, in tantis mirabilibus gaudentes, ut credamus et de Adam facere [Aliquot Mss., et in eo loco nos constituit.], et fecundam reddere sterilem. Qui matris servavit pudorem, assumpsit nomen floris, non amisit candorem; pudorem servavit virginis, mysterii lumen exhibuit. Qui se ipsum tradidit pro nobis, praestet etiam et prospera nobis. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME