Augustinus, Sermones, 31, SERMO CXCIX. In Natali Ioannis Baptistae, IV .
1 | [Ioannes parentibus commendatur.] Aurum de terra legere qui noverunt, ubi divitem senserunt venam, ibi quidquid est artis, quidquid laboris est, impendunt. Et nos, fratres, quia in sancto Zacharia coelestem videmus latere thesaurum, in ipso totum quod sermonis est nostri, quod vestri auditus est, occupemus; quatenus commune lucrum sit, quod fuerit communi labore acquisitum. Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, et uxor eius nomine Elisabeth de filiabus Aaron. Et erant, inquit, ambo iusti ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Beati igitur, fratres, quos in saeculo isto aliqua culpa non percutit, nullum vulnerat crimen. Beati plane isti, quos ulla non potuit aliquando tangere querela. Incedentes, inquit, in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Si pueritia, si adolescentia, si iuventus eorum exstitit sine querela, ubi totum maxime solet esse querela; qualis esse potuit eorum senectus? Si tale fuit initium, qualis esse potuit finis? |
2 | [Elisabeth sterilis, donec transiret cupiditatis sensus. Ioannis encomia. Et non erat,] inquit, illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis [Luc. I, 5, 6, 7]. Non dixit, Non erant illis filii; sed, Non erat illis filius: quia singularis futurus erat, qui de talibus erat nasciturus. Audi Dominum dicentem, Non est maior inter natos mulierum Ioanne Baptista [Matth. XI, 11]. Eo quod esset Elisabeth sterilis. Erat quidem Elisabeth sterilis corpore, sed fecunda virtutibus; tarda soboli, sed non tarda Deo; non germine clausa, sed tempore; non negata pignoribus, sed servata mysterio. Fratres, Elisabeth sanctae partus non ablatus est; sed dilatus, donec pertransiret tempus carnis, passio corporis, coniugii necessitas, voluptatis causa, cupiditatis sensus, et totum quod humanam confundit, gravat, onerat conscientiam. Mundabatur enim longo tempore sacrificii domus, sanctitatis hospitium, metatum metatoris Christi, angeli domicilium, aula Spiritus sancti, Dei templum. Templum Dei estis, inquit Apostolus, et Spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. III, 16]. Denique ubi tota corporis sedata est querela, et in totum facti sunt sine querela; mox sterilitas fugit, reviviscit senectus, fides concipit, parit castitas, nascitur maior homine , par Angelis, tuba coeli, praeco Christi, arcanum Patris, Filii nuntius, signifer superni regis, peccatorum venia, Iudaeorum correctio, vocatio Gentium, et ut proprie dicam, Legis et gratiae fibula, quae diploidem summi sacerdotis sancto Patri iungebat in corpore. Evangelista ergo virtutes patris matrisque describit: ut ex generantium meritis dignitas germinis nosceretur; et probaretur maior homine, qui ortu suo excedebat legem nativitatis humanae. Sed si processurus est, iam nascatur Ioannes, quia instat nativitas Christi. Surgat novus lucifer, quia iubar iam veri solis erumpit. Det vocem praeco, quia adest iudex; clamet tuba, quia venit rex: et quia processurus est Deus, angelus iam praecedat. |
3 | [Quam illustris angeli de Ioanne prophetia. Eam ipse implet necdum natus.] Verum quia quod supra hominem est, homo referre non sufficit; virtutem nascentis angeli angelus iam loquatur. Dixit, inquit, Angelus ad Zachariam: Ne timeas, Zacharia, exaudita est obsecratio tua, et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem; et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt. Erit enim magnus coram Domino; vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae, et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Et ecce praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae convertere corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam [Luc. I, 13-17]. Vacat hic, fratres, humanus sermo, silet praedicatio tractatoris, quando angelico praeconio Ioannis gloria praedicatur, virtus insonat, laus collaudatur: nec est quod illi iam adiiciat homo, cui Deus contulit totum. Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Videtis, fratres, quemadmodum Ioannes ante pervenit ad coelum, quam tangeret terram; ante accepit divinum Spiritum, quam humanum; ante suscepit divina munera, quam corporis membra; ante coepit vivere Deo, quam sibi: imo ante vixit ille Deo, quam Deus viveret illi, iuxta illud Apostoli, Iam non ego vivo, sed vivit in me Christus [Galat. II, 20]. Sexto, inquit, mense suae matris exsultat in utero [Luc. I, 44], et in uterum Virginis venisse nuntiat Christum. Fervens nuntius, qui ante gestivit nuntiare quam vivere. Impatiens dux, qui antequam perveniret ad corpus, pervenit ad regem, ante rapuit arma quam membra, ante aciem petit quam lucem, et ut vinceret mundum, vicit ante naturam. Ipse enim sine visceribus viscera matris exsuscitat; et quia tardabat corpus, solo spiritu implet evangelizantis officium. Quid dicam, fratres? Ioannes antequam Christum praecederet, se ipsum praecessit. Patris, matris, filii corda unus atque idem implet Spiritus sanctus; ut uno sanctitatis organo resonet nativitatis Dominicae cantilena. |