monumenta.ch > Augustinus > 198
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCVII. In Natali Ioannis Baptistae . <<<     >>> SERMO CXCIX. In Natali Ioannis Baptistae, IV .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CXCVIII[Fossatensis vetus codex: Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis, et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae, quam custodire protegereque dignetur per Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Eamdem conclusionem habet Colbertinus Ms. 343, sed recentiore calamo adiectam.]. In Natali Ioannis Baptistae, III [In Mss. frustra hunc sermonem quaesivimus.] [Note: Alias, de Sanctis, 42.].

1 [Ioannes singulari celebritate colitur. Humana excedit merita.] Hodie, dilectissimi fratres, Ioannis qui Domini praecucurrit adventum, natalem diem colimus, quod nulli sanctorum meminimus attributum: hodie, inquam, natalem diem unica ac singulari celebritate veneramur. Unde quia eum recte extollere non valemus humanae vocis officio, praedicemus dominicae attestationis oraculo, proloquente Christo, quia inter natos mulierum non est maior Ioanne Baptista [Matth. XI, 11]. Ipse hoc dicit: et ideo cognosce magnificentiam laudis ex dignitate laudantis; ac sic dum nemo illo esse maior asseritur in natis mulierum, datur intelligi, quod Ioannes humanorum fugit mensuram meritorum [Huic sermoni manifeste congruit ille titulus in Possidii Indiculo, cap. 9, «Ex Evangelio quod scriptum est, Messis multa; usque ad id quod ait, Pax vestra ad vos revertetur.»].
2 [Vox est. Christo crescente minuitur. Christum ortu et conversatione signavit.] Ego vox clamantis in deserto [Isai. XL, 3]: hoc est dicere, Non sum ego Verbum quod erat in principio Deus apud Deum; sed vox potius, id est, minister sum Verbi, ut per me ad auditus hominum sensusque perveniat. Unde beatus Baptista pari humilitate pronuntiat, Illum oportet crescere; me autem minui [Ioan. III, 30]. Illum, inquit, oportet crescere; quia per omnem mundum Christi Evangelium dilatatur: me autem minui, quia Ioannis prophetia finitur. [Illum oportet crescere, qui erit exaltandus in cruce: me autem minui, qui sum truncandus in capite.] Ioannis enim prophetia finem accepit; quia is qui prophetabatur, advenit. Ioannes ergo formam venturi Domini nativitate et conversatione [Er. Ven. et Lov. sic exhibent hunc locum: Iam enim spica messis erat gignenda, acceperat et Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. M.] signavit. Ioannes nascitur de sene patre: Christus de matre virgine in mundi senescentis aetate; aetate, inquam, illa quae erat fide et operibus infecunda. Ioannes venit desperata generatione per sterilem; et Christus natura obstupescente per Virginem. Ille salutem praedicavit; hic contulit. Ille baptizavit in poenitentiam; iste regeneravit in gratia.
3 [Libertas illius in arguendo. Pravorum correptio quando extra culpam omittitur. Pium ad pravos corrigendos artificium.] Hic est enim Ioannes qui impietatem regis Herodis, qui uxorem fratris viventis invaserat, publica auctoritate condemnans, propter iustitiam perdidit vitam, sed lucratus est gloriam. Et nos interdum pro gratia hominum vel timore offensionum praeferimus adulationem, et vendimus veritatem, [non timentes illud quod terribiliter scriptum est, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram ([Ezech. III, 18]. Solent tamen aliquoties doctores Ecclesiae non pro negligentia peccantium ab increpatione cessare; sed quia eos timent ex ipsa castigatione ad peiora mala prorumpere. Quando pro hac re non praedicant sacerdotes, non possunt habere de taciturnitate reatum: quia sicut viri boni interdum ex dura increpatione corriguntur; ita e contra omnes etiam superbi lenissima admonitione ad peiora praecipitia provocantur. Nam in tantum praedicatores Ecclesiae aliquoties non ex voluntate, sed ex necessitate peccatores non arguunt; ut interdum spirituali medicamento et charitatis artificio superbos quosque etiam indignis laudibus prosequantur: ut dum erubescunt falsa esse quae de eis dicuntur, ad emendationem vitae et bona opera provocentur; secundum illud quod scriptum est, Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur [Psal. X, 3, sec. Hebraeos]. Et quia vera est illa sapientis viri sententia, Sicut vera laus ornat, ita falsa castigat: non est tamen impossibile apud Deum, ut etiam illi qui humanis laudibus invitati bona opera exercere coeperint, Deus illis hoc in amorem et consuetudinem vertat; secundum illud quod de sapientibus quidam dixit, Bene consuescere, pudebit dissuescere: et iterum, Bona loquamur, transiet sermo in affectum. Beatus tamen Ioannes plena et perfecta libertate maluit iniusta sustinere, quam iusta non dicere.] Unde evangelico beatus ipse Ioannes alloquio corda nostra salutifero pulsat oraculo dicens: Ego vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Si teneamus in nobis verbum veritatis, affectum iustitiae; erit in nobis illa via, per quam humanum pectus Christus ingreditur. Ideo autem dicit, Ego vox clamantis. Vox praeconis iudicem loquitur, clamor iudicium comminatur.
4 [Status miseriae vel felicitatis quandoque mutandus.] Et consequenter annuntiat, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur [Luc. III, 4, 5]. Hoc est ergo quod aliis verbis Evangelista commemorat, Qui se exaltat, humiliabitur [Id. XIV, 11]. [Veniet tempus, fratres dilectissimi, ut se superbum fuisse sine ullo remedio doleat, qui se nunc salubriter humiliare dissimulat. Veniet tempus, ut humiles eleventur in coelos, et superbi in inferni profunda mergantur. Veniet tempus ut se avari omnes fuisse divites doleant, a quibus nunc Christi pauperes irridentur. Non semper iste qui nunc est, humanae consuetudinis ordo servabitur: non semper Lazarus fame torquebitur, nec semper avarus dives deliciarum abundantia perfruetur: sed cito et ille de sterquilinio ab Angelis elevabitur in paradisum, et ille qui eleemosynam noluit dare, si poenitentia non subvenerit, de luxurioso convivio rapietur in tartarum; ut qui in hoc saeculo pauperi noluit dare micam, in inferno non mereatur accipere guttam; et qui pauperem pascere noluit de deliciis suis, pascat flammas de medullis suis.] Nos vero, fratres, quantum possumus, laboremus, ut quod superbia tumidum elatumque reddiderat, humilitate et mansuetudine complanetur; quod iniquitas depravaverat, directione iustitiae corrigatur; quod malitia exasperaverat, bonitatis gratia temperetur. Inter haec studia inveniat nos Christus Dominus; quia ipse conferre dignatus est viam, per quam nos perducat ad patriam: ut de nobis dicere dignetur, Et inambulabo et inhabitabo in eis, et ero illorum Deus [Levit. XXVI, 12]. Si in isto saeculo ambulaverit in nobis, illic habitabit in nobis, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCVII. In Natali Ioannis Baptistae . <<<     >>> SERMO CXCIX. In Natali Ioannis Baptistae, IV .
monumenta.ch > Augustinus > 198