Augustinus, Sermones, 31, SERMO CXCVII. In Natali Ioannis Baptistae .
1 | [Solius Domini et Ioannis Nativitas celebratur. Qui ex muliere, inferior est Ioanne.] Natalem sancti Ioannis, fratres charissimi, hodie celebramus, quod nulli unquam sanctorum legimus fuisse concessum. Solius enim Domini et beati Ioannis dies nativitatis in universo mundo celebratur et colitur. Illum enim sterilis peperit; istum virgo concepit. In Elisabeth sterilitas vincitur; in beata Maria conceptionis consuetudo mutatur. Elisabeth virum cognoscendo filium genuit; Maria angelo credidit, et concepit. Hominem concepit Elisabeth, et hominem Maria; sed Elisabeth solum hominem, Maria Deum et hominem. Quid sibi vult ergo Ioannes? Unde interpositus, unde praemissus? Magnus igitur Ioannes, cuius magnitudini etiam Salvator testimonium perhibet, dicens: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista [Matth. XI, 11]. Praecellit cunctis, eminet universis; antecellit Prophetas, supergreditur Patriarchas; et quisquis de muliere natus est, inferior est Ioanne. Dicit fortasse aliquis: Si inter natos mulierum Ioannes maior est, maior est Salvatore. Absit. Ioannes enim natus mulieris, Christus autem virginis natus est; ille corruptibilis uteri sinibus effusus est, iste impollutae vulvae flore progenitus. Ideo autem cum Ioannis nativitate Domini generatio deputatur, ne Dominus extra veritatem videatur conditionis humanae: si comparetur hominibus Ioannes, praemissus est ante Deum. Tanta in illo excellentia erat, tanta gratia, ut ipse putatus sit Christus. Quid ergo dixit de Christo? Nos omnes de plenitudine eius accepimus [Ioan. I, 16]. Quid est, Nos omnes? Ergo Prophetae, Patriarchae, Apostoli, quotquot sancti, et ante incarnationem praemissi, vel ab incarnato missi, omnes nos de plenitudine eius accepimus: nos vasa sumus, ille fons est. |
2 | [Ut Christi, sic Ioannis nativitas plena mysterio. Item et utriusque passio.] Si ergo intelleximus mysterium, fratres mei, Ioannes homo est, Christus Deus est: humilietur homo, et exaltetur Deus, secundum illud quod de Domino ipse Ioannes dixit, Illum oportet crescere, me autem minui [Id. III, 30]. Ut humiliaretur homo, eo die natus est Ioannes, quo incipiunt decrescere dies: ut exaltetur Deus, eo die natus est Christus, quo incipiunt crescere dies. Magnum sacramentum, fratres charissimi. Ideo celebramus Natalem Ioannis, sicut et Christi, quia et ipsa nativitas plena est mysterio. Quo mysterio, nisi humilitatis nostrae; sicut nativitas Christi plena est mysterio altitudinis nostrae? Ergo in homine minuamur, ut in Deo crescamus; in nobis humiliemur, ut in illo exaltemur; humilietur humana praesumptio, ut crescat divina miseratio. Nam huius rei sacramentum etiam in passionibus amborum impletum est. Ut minueretur homo, caput Ioannis abscinditur: ut exaltetur Deus, Christus in ligno suspenditur. |
3 | [Cur Ioannes lucerna dictus, et ante Christum praemissus. Cur vox. Legis typum gessit.] Quare autem beatum Ioannem Dominus et Salvator noster lucernam esse dixerit, et quare eum mitti ante se voluerit, breviter, si iubetis, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Praemissus est enim velut vox ante verbum, lucerna ante solem, praeco ante iudicem, servus antes dominum, amicus ante sponsum. Et quia universum mundum peccatorum tenebrae et nox infidelitatis oppresserat, et solem iustitiae aspicere non valebat; beatus Ioannes quasi lucerna praemittitur, ut cordis oculi, qui lippitudine iniquitatis oppressi magnum et verum lumen videre non poterant, ad lumen lucernae primum quasi tenuem splendorem videre consuescerent; et paulatim peccatorum nubilo remoto, et infidelitatis humore digesto, adveniente Christo, ab illo coelesti lumine laetificari possent potius quam torqueri. Sicut enim lippientes oculos ad videndum provocas, si exiguum splendorem lucernae ostenderis; et amplius crucias, si lumen magnum ingesseris: ita Dominus et Salvator noster, qui est lumen verum, nisi prius beatum Ioannem velut lucernam praemitteret, claritatem illius totus mundus sustinere non posset. Loquatur Ioannes, et dicat, Ego vox clamantis in deserto [Id., I, 23]. Vox erat; quia Verbi Dei spiritu replebatur . Sicut sermo vocis quodam modo ministerio ac vehiculo ad audientem a loquente transmittitur; ita ille Christum sonans, Verbi erat minister et portitor. Sanctus, inquam, Ioannes typum in se Legis, quae Christum longe per signa et indicia monstrabat, ostendit; et ideo misit ad Christum duos de discipulis suis. Isti duo discipuli a Ioanne ad Christum missi, forte duo populi sunt, quorum unus ex Iudaeis credidit, alter ex Gentibus. Ioannes dirigit ad Christum; Lex mittit ad gratiam, et per Evangelii fidem, veterem desiderat astrui veritatem. |
4 | [Adhortatio.] Nos vero, fratres charissimi, ut tam sanctam festivitatem non solum corporali, sed etiam spirituali cum gaudio celebrare possimus, secundum vires nostras ad dandas eleemosynas, et ad tenendam cum omnibus pacem nostros animos praeparemus: et ab omni scurrilitate vel turpiloquio non solum nosmetipsos, sed et omnem familiam nostram et universos ad nos pertinentes pro amore Dei et zelo sanctae disciplinae prohibere totis viribus laboremus, nec permittamus voluptuosos quosque solemnitatem sanctam cantica luxuriosa proferendo polluere. Tunc enim pro nobis sanctus Ioannes quidquid petierimus poterit obtinere, si nos festivitatem suam pacificos, sobrios, castos, absque ullo turpiloquio cognoverit celebrare. Haec ergo, fratres charissimi, pro paterna sollicitudine suggero: nam Deo propitio ita de vestra devotione confido, quod non solum vos ipsos, sed etiam omnes qui ad vos pertinent, cum omni honestate castos sobriosque conservetis. Unde Deo gratias agens supplico, ut qui vobis dedit ea quae sancta sunt fideliter incipere, concedat vobis felicem perseverantiam custodire, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |