monumenta.ch > Augustinus > 196
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCV. De Annuntiatione Dominica, III . <<<     >>> SERMO CXCVII. In Natali Ioannis Baptistae .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CXCVI[Aliquot Mss. hic et in sermonis titulo, citatus est. Quidam, suscitatus est.]. In Natali Ioannis Baptistae, I [Plerique Mss.: Miraris hodie: Quid est hoc, etc.].

1 [Ratio singularis huius festivitatis. Ioannes typus Legis.] Post illum sacrosanctum Domini natalem diem, nullius hominis nativitatem legimus celebrari, nisi solius beati Ioannis Baptistae. In aliis sanctis et electis Dei novimus illum diem coli, quo illos post consummationem laborum, et devictum triumphatumque mundum in perpetuas aeternitates praesens haec vita parturiit; in aliis consummata ultimi diei merita celebrantur: in hoc etiam prima dies et ipsa etiam hominis initia consecrantur; pro hac absque dubio causa, quia per hunc Dominus adventum suum, ne subito homines insperatum non agnoscerent, voluit esse testatum. Ioannes autem figura fuit veteris Testamenti, et in se formam praetulit Legis: et ideo Ioannes praenuntiavit Salvatorem, sicut Lex gratiam praecucurrit. Quod autem nondum natus de secreto materni uteri prophetavit, et expers lucis iam testis est veritatis: hoc est intelligendum, quod latens sub velamine et carne litterae, et Redemptorem mundo spiritu praedicavit, et nobis Dominum nostrum de quodam Legis utero proclamavit. Ergo quia Iudaei erraverunt a ventre, id est, a Lege quae Christo gravida erat; Erraverunt a ventre, locuti sunt falsa [Psal. LVII, 4]: ideo hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine [Ioan. I, 8]. Quod autem Ioannes in carcere constitutus ad Christum discipulos suos ordinat [Matth. XI, 2], Lex ad Evangelia transmittit. Quae Lex iuxta typum Ioannis quasi ignorantiae clausa carcere, in obscuro et in occulto iacebat, et Iudaicae caecitatis sensus intra litteram tenebatur inclusus.
2 [Lucerna ardens.] De hoc beatus Evangelista proloquitur, Ille erat lucerna ardens [Ioan. V, 35]; id est, Spiritus sancti igne succensus, ut mundo ignorantiae nocte possesso, lumen salutis ostenderet, et quasi inter densissimas delictorum tenebras, splendidissimum iustitiae solem lucis suae radio demonstraret, de se ipso dicens, Ego vox clamantis in deserto [Matth. III, 3]. Videamus in quo deserto, id est, in Gentium populo. Vacua enim timore Dei pectora, et Spiritu sancto carentia, deserto squalentis eremi comparantur. Desertus enim erat hic mundus ab omni cultura fidei et timoris Dei, et peccatorum spinis obsitus squalebat tanquam ager incultus, et nullam penitus bonorum operum fecunditatem attulerat, nullum imbrem gratiae spiritualis acceperat. Mittitur beatus Ioannes, qui eum per propheticam atque apostolicam praedicationem, annuntiando poenitentiam, quasi rudem campum proscinderet, fecundaret et excoleret, divini verbi seminibus impleret: et ad maturam frugem, id est, ad regenerationis gratiam praepararet.
3 [Quae suo in ortu revelet.] Iam illud quantae gloriae est, quod Zachariae sacerdoti seni et Elisabeth sterili a Gabriele, id est, ab illo angelo promittitur, a quo Mariae nativitas Domini, nuntiatur: et quasi ex aliquo similis Domini, praemittitur filius sterilis ante filium Virginis, nescio quod maius miraculum ipsa nativitate declarans. Insperata prole posteritas muneratur; quia novo partu erat muneranda et ditanda virginitas. Praemittitur ante Iesum Christum Ioannes, quasi Testamentum vetus ante novum; ut dies diei eructet verbum, et sacramentorum obscura profunditas evidentioribus novae doctrinae mysteriis reveletur. Praemittitur ergo lucerna ante solem, servus ante Dominum, amicus ante sponsum, praeco ante iudicem, vox ante verbum. Et ideo de se dicit, Ego vox clamantis in deserto. Quid est quod beatus Ioannes vocem se esse dixit? Id est, quia Verbi annuntiator et praedicator erat.
4 [Verbum quid sit, quid vox.] Hic iam sollicite requiramus quid inter verbum sit et vocem. Scripturae sanctae verbum esse definiunt, quod intra animi silentium mente concipimus; verbum esse definiunt ipsam cogitationem, quae adhuc intra conscientiae secreta retinetur: vocem vero, per quam verbum profertur in medium. Vox, sonus est index cogitationis; verbum vero ipsa cogitatio. Sicut enim quando verbum corde concipimus, necessaria est vox quasi quoddam vehiculum verbi; et quamlibet verbum ipsum per oris sonum ad alium transferamus, tamen illud integrum etiam intra nos, id est, clausum a loquente transfertur, ut tamen in sua sede teneatur: ita et omnipotens Pater innotescere nobis volens, Sapientiam et Verbum illud quod in principio erat Deus apud Deum [Ioan. I, 1], sicut ipse testatur, Eructavit cor meum verbum bonum [Psal. XLIV, 2], beatum Ioannem, quasi vocem per quam ad nos verbum suum proferret, assumpsit. Quod quidem verbum de illa sede ita ad nos descendit, ut in sinu, id est, in profundo Paterni pectoris permaneret, terrena visitans, et coelestia non relinquens.
5 [Ioannis prae caeteris Prophetis gloria. Mediator est novi et veteris Testamenti.] Hanc itaque gloriam beatus Ioannes Baptista non de longinquo, sicut reliqui Prophetae; sed vicinus et proximus antecessit. Illi adventum regis ante multa tempora praedicaverunt, alii dixerunt, Quandoque venturus est; alii, Ecce cito venit: iste autem quem venturum praedixit, venisse monstravit, et prophetiam suam ipso quem annuntiabat assistente complevit. Adhuc itaque in utero matris suae Spiritu sancto est repletus, et suam ipsius nativitatem prophetando praevenit; ad similitudinem Domini sanctificatus antequam natus, intra viscera exsultans, et Salvatoris adventum materno ore protestans. Vere lucerna ardens, in quo tam singularis gratia divinae dignationis effulsit, ut iam iamque adfore Redemptorem sanctae genitricis voce narraret; et per eam, velut per quamdam veritatis lucernam, nondum in lucem prolatus ostenderet. Hic est ille novi et veteris Testamenti idoneus mediator, et gloriosi Agni dignus ostensor: qui Dominum suum et annuntiare uno tempore meruit et videre, una eademque suae nativitatis aetate et nova incipiens, et vetera concludens.
6 [Vis facienda propter regnum coelorum.] De persona huius Evangelista testatur, A diebus, inquit, Ioannis regnum coelorum vim patitur [Matth. XI, 21]. Novimus quia familiariter mens humana in diversis huius mundi illecebris et concupiscentiis devicta fugit laborem, expetit voluptatem, et vix adducitur ut consuetudinem a se vitae prioris excludat: sed cum coeperit cogitare ultimi diei necessitatem, ac futuri iudicii pondus, incitata et stimulata vel spe praemii vel timore supplicii, voluntarium bellum indicit passionibus, et vim facit pristinis suis desideriis, et violenter se vincere ipsa contendit. Non enim sine violentia fieri potest ut de abundantia et deliciis ad famem et sitim, ad abstinentiam et crucem transeat; ut somno prius atque otio amicam carnem contritione vigiliisque conficiat. Non, inquam, sine violentia fieri potest ut unusquisque iracundiam patientia, superbiam humilitate commutet; amore paupertatis, divitiarum ac sufficientiae affluentiam superet; vinolentiam sobrietate, luxuriam castitate condemnet; et homo subito in virum transformetur perfectum, et quodam modo alter reddatur ex altero; ac sic a talibus per violentiam regnum coeleste diripitur.
7 [Duo abstinentiae genera.] Duo autem sunt abstinentiae et crucis genera, unum corporale, aliud spirituale. Unum a potu atque epulis temperare, appetitum gulae a delectationibus et mollissimis suavitatibus coercere, ab his quae per tactum et gustum visumque decipiunt, sensum viriliter revocare, ac violenter abstrahere. Alterum abstinentiae et crucis genus est pretiosius atque sublimius, motus animi regere, et perturbationes illius modestiae tranquillitate placare, irae ac superbiae impetus quasi feram bestiam refrenare, litigare quotidie contra vitia sua, increpare se quadam censoria austeritate virtutis, et rixam quodam modo cum homine interiore conserere. Pretiosa haec in conspectu Dei et gloriosa crux, cogitationes malas in potestatem redigere, voluntates proprias abnegare, easque interiori examinatione discutere, et regentis imperio subiugare; a sermone atque opere quo anima laeditur, tanquam a cibis noxiis abstinere, et sensum ab his quae contraria sunt, spirituali temperantia sobrium custodire. Haec qui facit, perrupto passionis muro violenter ad coelorum regna conscendit. Vim itaque sibi factura est anima, ut palmam laborum, quam sibi subtrahi multis inimicis adversantibus sentit, viribus contendat eripere. Necesse ergo est cum summo labore ex hoc mundo rapere palmam salutis, et quasi excubantibus circumiectis hostibus obsessos pervigili intentione fructus decerpere, et praedam a thesauro vitae velut de medio abreptam saeculi huius incendio reportare.
8 [Rapit Ecclesia Synagogae regnum. Regnum nostrum Christus. Rapiunt et homines angelis apostatis.] Est et aliud direptionis genus, quando aliis promissa et oblata diripimus. Salvator ad hoc vel maxime suscepta incarnatione descenderat, ut Iudaeorum populum iustificaret: sicut ipse in Evangelio loquitur, Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]. Sed et discipuli ita incredulam Synagogae plebem coarguebant: Vobis, inquiunt, prius oportuerat verbum Dei loqui; sed quia vos indignos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes [Act. XIII, 46]. Ergo cum Iudaei munera sibi parata respuerent, publicani et peccatores ex Gentibus crediderunt; ac sic rapit Ecclesia Synagogae regnum. Regnum enim nostrum Christus est. Rapimus itaque eum, cum a Iudaeis occiditur, sepelitur a nobis. Rapimus autem eum illis dormientibus, sicut ipsi in Evangelio confitentur: Dicite, inquiunt, quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum vobis dormientibus [Matth. XXVIII, 13]. Surgat ergo qui dormit; ne forte Christum per negligentiam resolutus amittat, dum mens eius in infidelitate et in torpore dormitat. Rapitur itaque regnum coelorum, dum negatur a domesticis, et a Gentibus adoratur. Rapitur, cum aliis ad salutem mittitur, ab aliis invenitur; cum sui eum recusant, suscipiunt alieni; insectantur proprii, complectuntur inimici: quando haereditatem civis respuit, peregrinus invadit; filius repudiat, servus recognoscit. Adhuc et alio ordine regnum coelorum vim patitur, quando illud homines acquirunt quod angeli perdiderunt, quando illuc adoptati humiles ascendunt, unde superbi incolae ceciderunt. Ergo cum inter tantos invidos, inter tantos latrones et invisibiles insidiatores vivamus, quibus tandem viribus coelorum regna captemus? Quis, inquam, nisi obediendo doctoribus, et vitiis et iniustitiis ex cupiditate nascentibus resistendo, deflendo peccata, et ea ieiuniis atque eleemosynis redimendo?
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCV. De Annuntiatione Dominica, III . <<<     >>> SERMO CXCVII. In Natali Ioannis Baptistae .
monumenta.ch > Augustinus > 196