Augustinus, Sermones, 31, SERMO CXCIV. De Annuntiatione Dominica, II .
1 | [Evae damna, et Mariae beneficia.] Adest nobis, dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat terra nostra, tantae Virginis illustrata die solemni . Haec est enim flos campi, de qua ortum est pretiosum lilium convallium, per cuius partum mutatur natura, protoplastorumque deletur et culpa. Praecisum est in ea illud Evae infelicitatis elogium quo dicitur, In tristitia paries filios [Gen. III, 16]: quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Virgo quippe genuit, quia virgo concepit; inviolata peperit, quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera. Descendit angelus de coelo missus a Patre Deo in nostrae redemptionis exordium, ad beatam salutandam Mariam: Ave, inquit angelus ad eam, gratia plena, Dominus tecum. Impleta est ergo Maria gratia, et Eva vacuata est a culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur Mariae: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Tecum Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio. |
2 | [Maria omnem superat laudem.] Gratulare, beata Virgo: Christus rex e coelo suo venit uterum tuum, ex sinu Patris in uterum dignatur descendere matris. Benedicta, inquit, tu, in mulieribus, quae vitam et viris et mulieribus peperisti. Mater generis nostri poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem attulit mundo. Auctrix peccati Eva; auctrix meriti Maria, Eva occidendo obfuit; Maria vivificando profuit. Illa percussit; ista sanavit. Pro inobedientia enim obedientia commutatur, fides pro perfidia compensatur. Laeta igitur Maria gestat infantem, exsultans amplexatur filium, portat a quo portabatur. Nec fortuitu, ut fingunt Sabelliani, reperit parvulum; sed decursis novem mensibus peperit Christum. Plaudat nunc organis Maria, et inter veloces articulos tympana puerperae concrepent. Concinant laetantes chori, et alternantibus modulis dulcisona carmina misceantur. Audite igitur quemadmodum tympanistria nostra cantaverit: ait enim, Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est. Causa igitur tantae invalescentis laetitiae erat miraculum novum. Novus Mariae partus partum Evae evicit , et Evae planctum Mariae cantus exclusit. |
3 | [Mundi salus ex Mariae assensu pendet. Maria mater et virgo. Nupsit ipsi Deo. Ieremiae de Maria prophetia.] Denique post illius benedictionis praesagium, dum tacita secum Virgo mentis altercatione confligeret, qualis esset ista salutatio; nuntius interim coelestis exsequitur: Ne timeas, Maria; invenisti gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. At illa: Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et angelus ad eam: Spiritus, ait, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi ob ambrabit tibi; ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Iam audisti quomodo fiet hoc, responde nunc verbum; utquid turbaris modo ? Audisti quomodo fiet hoc, quia Spiritus sanctus superveniet in te, ut prolem gignas, et virginitatem non perdas; filium proferas, et post partum incorrupta permaneas. O beata Maria, saeculum omne captivum tuum deprecatur assensum: te, Domina , mundus suae fidei obsidem fecit. Noli morari, Virgo: nuntio festinanter responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et senti virtutem. Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum [Luc. I, 26-38, 46-49]. Nec mora, revertitur nuntius, et virginalem thalamum ingreditur Christus. Efficitur subito praegnans beata Dei genitrix, et cuncta per saecula praedicatur hinc felix. Concepit mox ad credulitatem verbi, virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Exstat itaque virgo cum concipit, virgo gravida, virgo cum parit, et virgo post partum. Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas. Exsultat Maria, et matrem se laeta miratur, et de Spiritu sancto se peperisse gaudet: nec quia peperit innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione miratur. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in die tantae Virginis , quae dum desponsaretur fabro, coeli nupsit architecto. Promittitur enim ei Filius per visitationem sancti Spiritus. Haec illa audiens gaudet, cupitque effici mater. Quid igitur mirum, si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur: Non enim decebat ut ille qui nobis afferebat salutem, matri praeriperet integritatis dignitatem. Nam qui terra, mari coeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. Haec est illa novitas Ieremiae prophetae vaticinio praenuntiata: Faciet, inquit, Dominus novum super terram; femina circumdabit virum [Ierem. XXXI, 22]. O femina super feminas benedicta, quae virum omnino non novit, et virum suo utero circumdedit! Circumdat virum Maria angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum serpenti consentiendo. |
4 | [Angeli ad Mariam verba. Mariae obedientia commendatur.] Salutat angelus puellam viri salutationis ignaram; terretur Virgo novitate verborum. Ad quam angelus, ut superius protulimus, dixit: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, inquit, a conspectu meo, mater Domini mei, terrearis: ego conceptionis tuae minister adveni , non ut virginitatem amitteres interveni; ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te. Concipies enim et paries filium; non cuiuslibet meriti hominem, sed totius saeculi Salvatorem. Recole, Maria, in libro Isaiae, prophetae virginem quam parituram legisti [Isai. VII, 14]; et gaude atque exsulta, quia tu esse meruisti. Tu ibi praefigurata es Virgo, tu ecce concipies in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto: et gravida eris, et incorrupta permanebis. Paries quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum. Efficieris gravida, et eris mater semper intacta. Senties pondera ventris, et pudorem non perdes castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manent genitalia tua. At illa dixit, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. O felix obedientia, o insignis gratia, quae dum fidem humiliter dedit, coeli in se opificem corporavit! Implevit in ea Dominus, quod dudum praedixerat: Obedientiam malo quam sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta [Osee VI, 6]. Haec fuit vera obedientia omni sacrificio gratior, haec voluntas cunctis hostiis acceptior; hinc promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit: Ecce, ait, ex hoc beatam me dicent omnes generationes. |
5 | [Ad beatam Virginem precatio.] O beata Maria, quis tibi digne valeat iura gratiarum ac laudum praeconia impendere, quae singulari tuo assensu mundo succurristi perdito? Quas tibi laudes fragilitas humani generis persolvat, quae solo tuo commercio recuperandi aditum invenit? Accipe itaque quascumque exiles, quascumque meritis tuis impares gratiarum actiones: et cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis, reporta nobis antidotum reconciliationis. Sit per te excusabile quod per te ingerimus; fiat impetrabile quod fida mente poscimus. Accipe quod offerimus, redona quod rogamus; excusa quod timemus. (Quia tu es spes unica peccatorum, per te speramus veniam delictorum; et in te, beatissima, nostrorum est exspectatio praemiorum .) Sancta Maria, succurre miseris, iuva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu. Sentiant omnes tuum iuvamen, quicumque celebrant tuam commemorationem . Assiste parata votis poscentium, et repende omnibus optatum effectum. Sit tibi studium assidue orare pro populo Dei, quae meruisti benedicta pretium ferre mundi , qui vivit et regnat in saecula saeculorum. |