monumenta.ch > Augustinus > 193
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCII. In Cathedra S. Petri, III . <<<     >>> SERMO CXCIV. De Annuntiatione Dominica, II .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CXCIII[Colbertinus Ms., ad mortuosam. Forte, ad tormentuosam.]. De Annuntiatione Dominica, I [Recensitus est ad omnes codices scriptos et excusos in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Domini, 44.].

1 [Diabolus ea arte qua hominem deluserat, a Christo delusus. Christus Deus et homo.] Fratres dilectissimi, hodie dies illuxit, in quo Christus ex Virgine carnem suscepit. Humilitatis voluit induere formam, ut a peccatis liberaret animas nostras. Transgressio illius primi hominis totum deceperat mundum; ut nullum esset salutis remedium, nisi Christus adveniret e coelo. Gaudebat teterrimus draco, quia venenum praeparaverat homini novo: sed ad hoc descendit Christus in uterum Virginis, ut exinde humana susciperet membra, quae traderet cruci, et mortem induceret antiquo draconi. Usus enim fuerat diabolus consilio malo, ut per serpentem mulieri loqueretur, et diabolus non agnosceretur. Sed hinc ad nihilum redigit illum Deus Dei Filius, qui de coelo descendit, ut humanum susciperet corpus, tendens ei laqueum mortis, per visionem videlicet carnis; ut quasi ad hominem solum tentator accederet, et Dominum penitus ignoraret. Videbat carnem, sed ignorabat Domini maiestatem; cernebat infirmitatem, et non videbat deitatem. Remansit confusus diabolus, dum in homine apparuit Dominus. Sic a Deo Patre descendit, unde nunquam discessit. In terris erat; et coelos non deserebat, sicut ipse Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo [Ioan. III, 13]. In terris ut homo loquebatur hominibus; et in coelo se esse fatebatur ut Deus. Deitas enim non minoratur, cum infirmitas assumitur; et illud quod non erat accepit, et Deus mansit quod ab initio fuit. Quod enim homo fuit, nobis profuit, sibi nihil minuit. Exinanivit plenitudinem deitatis, formam suscepit humilitatis; et Patri mansit aequalis.
2 [Mariae meritum et praerogativae.] Talis eligitur Virgo, de toto scilicet mundo, quae tantum haberet meritum, ut Dei Filium in semetipsa susciperet, et post partum omni modo virgo permaneret. Ave, inquit, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu inter mulieres: quia ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum [Luc. I, 28-32]. Virginitatis iura servabis, filium habebis, et nomen virginis non amittes. Tanta est enim illa divina potentia, ut et matrem reddat fecundam, et virginem servet illaesam. Ideo benedicta tu inter mulieres, quia ex Spiritu sancto concipies, ubi non est carnalis maritus, sed divina dignoscitur virtus. Lactabis infantem proprium, Creatori succum porriges lactis, et cibis coelestibus satiaberis. Pannis involves puerum, qui tibi immortale condonabit indumentum. In praesepio pones infantilia membra, qui coelestem tibi praeparabit mensam. Omnia quae nutricis causa debentur circa puerum celebrabis, ut quod ipse promisit sanctis suis, et tu ipsa libentius consequaris. Quid multa? Exsulta, Virgo, de tanto promisso, nuntius discessit angelicus; et ventris hospitium ingreditur Deus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME