monumenta.ch > Augustinus > 191
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXC. In Cathedra S. Petri, I . <<<     >>> SERMO CXCII. In Cathedra S. Petri, III .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CXCI[Germanensis vetus codex, fiditat. Forte pro, figitur.]. In Cathedra S. Petri, II.

1 [Concurrit festum hoc cum Quadragesima.] Quamvis solemnitas festivitatis hodiernae a nobis merito honoretur; quia dum Natalem Cathedrae colimus, episcopatum Petri apostoli veneramur: tamen quandocumque intra Quadragesimae dies haec solemnitas venerit, facere eam nobis debet sanctorum dierum reverentia gratiorem. Bene enim Natalem Cathedrae inter ipsa ieiuniorum initia nobis Deus praestitit: ut dies quae prius erat intemperantiae, nunc sit sobrietatis; quae erat gulae, sit abstinentiae; quae erat peccati, sit sanctitatis. Et quia increduli homines videntur ad superstitionem hanc specie esse pietatis attracti, ostendam eis qua ratione animas defunctorum suorum iuvare utilius possint.
2 [Quibus modis defunctis subveniatur.] Orent quotidie pro charis suis, interpellent Dominum voce flebili, precentur eis errorum veniam, lapsuum remissionem; pascant esurientes, vestiant nudos: ut si quid defunctorum negligentia minus factum est, fide viventium impleatur. Adhibeat quoque unusquisque pro charis suis sanctorum preces, sacrificia offerat, et sacerdotali eos prosecutione Domino commendet. Quod quidem a nobis si forte requiratur unde dicatur: cum hoc non nostra doctrina sit, sed Ecclesiarum; et si Ecclesiarum, utique Dei, quia magister Ecclesiarum est omnium Deus: ita illius verbis respondebimus, Haec sunt quae charos vestros iuvare possunt, haec sunt refrigeria quiescentium, haec remedia defunctorum.
3 [Dapes sepulcris appositae nihil eis prosunt.] Cibi autem et pocula, quae sepulcris superponuntur, si qua superstitionis istius cura ad defunctos pertinet, laedi his magis quam delectari possunt. Huic si aliquis vinum offerat, quem sentit pro vini et gulae nimietate torqueri, contumelia hoc magis est quam humanitas, exprobratio criminis, non officium charitatis. Ita fit ut videantur defunctis peccatoribus a charis suis non tam amoris solatia tribui, quam conscientiae tormenta cumulari. Haec de peccatoribus diximus. Si autem sanctus est cui haec parantur, nihil quidem ad eum pertinent. Illud unusquisque vestrum agat quod superius diximus, ut per orationes, per eleemosynas, per sacrificia, per oblationes et defunctis suis prosit, et ipse sibi: id est, ut si peccator est pro quo haec agit, alleventur peccata eius; si autem sanctus est pro quo sacrificia Deo offert, in aeternum cum Sanctis esse mereatur: praestante ipso Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME