1 | [Festivitatis ratio.] Institutio solemnitatis hodiernae a senioribus nostris Cathedrae nomen accepit, ideo quod primus Apostolorum Petrus hodie episcopatus cathedram suscepisse referatur. Recte ergo Ecclesiae Natalem sedis illius colunt, quam Apostolus pro Ecclesiarum salute suscepit, dicente Domino: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]. Petrum itaque fundamentum Ecclesiae Dominus nominavit: et ideo digne fundamentum hoc Ecclesia colit, supra quod ecclesiastici aedificii altitudo consurgit. Unde convenienter Psalmus qui lectus est, dicit, Exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum [Psal. CVI, 32]. Bene autem eum Deus in Ecclesia exaltari praecepit; quia dignum est ut fundamentum hoc in Ecclesia honoretur, per quod ad coelum conscenditur. Quod natalis ergo cathedrae hodie colitur, sacerdotale honoratur officium. Sibi hoc Ecclesiae praestant quibus necesse est ut tanto plus habeant dignitatis , quanto sacerdotale officium plus honoris. |
2 | [Superstitio hac die inducta. Animae sanctae iam sunt cum Christo.] Cum solemnitatem hanc Ecclesiis merito religiosa observatio introduxerit, miror cur apud quosdam infideles hodie tam perniciosus error increverit, ut super tumulos defunctorum cibos et vina conferant; quasi egressae de corporibus animae carnales cibos requirant . Epulas enim et refectiones caro tantum requirit; spiritus autem et anima his non indigent. Parare aliquis suis charis dicit, quod ipse devorat; quod praestat ventri, imputat pietati. Cessate ergo, fratres, ab hoc gentili infidelitatis errore. Animae enim sanctae, quae in hoc saeculo aut per vitae innocentiam purae sunt, aut poenitentiae satisfactione purgantur, a Salvatore nostro recipiuntur, et cum eo esse credendae sunt, secundum Apostoli dictum, Cupio dissolvi et esse cum Christo [Philipp. I, 23]. Animae ergo fratrum parentumque nostrorum minime cibis carnalibus delectantur: offendi his magis possunt quam delectari, si cum illae in sacris sedibus maneant, vos eas in terra esse credatis. Cessate ergo ab his erroribus, et, sicut scriptum est, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 2]: ut superstitiones fidei nostrae contrarias repudiantes, dum ea quae Deo placita sunt facitis, etiam vos cum Christo in aeternum esse possitis. Quod ipse praestare dignetur, etc. |