monumenta.ch > Augustinus > 189
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CLXXXVIII. In festo S. Vincentii . <<<     >>> SERMO CXC. In Cathedra S. Petri, I .

Augustinus, Sermones, 31, SERMO CLXXXIX[Unus e Colbertinis Mss., et indicat vitia; sed mox idem codex habet, iudicat arguendo.]. In festo Conversionis S. Pauli [Editi, in rubore. Verius Mss., in robore.].

1 [Prophetia Iacob de Beniamin in Paulo impletur.] Hodie de Actibus Apostolorum lectio haec pronuntiata est, ubi Paulus apostolus ex persecutore Christianorum, annuntiator factus est Christi. Prostravit enim [Correctus ad cl. cb. et Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Sanctis 51.] Christus persecutorem, ut faceret Ecclesiae doctorem: percutiens eum et sanans, occidens et vivificans. Occidit agnus lupum, faciens agnum de lupo [Vide supra sermonem 79, et infra sermones de S. Stephano.]. Ita enim erat in praeclara prophetia, cum Iacob patriarcha benediceret filiis suis, praesentia tangens, futura prospiciens. Praedictum erat quod in Paulo contigit. Erat autem Paulus, sicut ipse testatur, de tribu Beniamin [Philipp. III, 5]. Cum autem Iacob benedicens filios suos, venisset ad benedicendum Beniamin, ait de illo: Beniamin lupus rapax. Quid ergo? lupus rapax semper? Absit: sed qui mane rapiet praedam, ad vesperam dividet escas [Gen. XLIX, 27]. Hoc in apostolo Paulo impletum est; quia et de illo dictum erat. Iam, si placet, audiamus illum mane rapientem, ad vesperam escas dividentem.
2 [Paulus, lupus mane rapiens.] Mane et vespere posita sunt pro eo ac si diceretur, Prius et postea. Sic ergo accipiamus, Prius rapiet, postea dividet escas. Attendite raptorem: Saulus, inquit, acceptis epistolis a principibus sacerdotum ibat, ut ubicumque inveniret Christianos [Nunc primum prodit ex veteri codice Colbertinae bibliothecae notato 821, in quo inscribitur, «Tractatus sancti Augustini secundum Marcum de septem panibus.» Huius sermonis fragmentum insigne dederat Florus ad I Cor. XIII.], ad sacerdotes attraheret et adduceret [Act. IX, 1, 2], utique puniendos. Ibat spirans et anhelans caedes; hic est mane rapiens. Nam et quando lapidatus est Stephanus primus martyr pro nomine Christi, evidentius aderat et Saulus: et sic aderat lapidantibus, ut non ei sufficeret si tantum suis manibus lapidaret. Ut enim esset in omnium lapidantium manibus, ipse omnium vestimenta servabat: magis saeviens omnes adiuvando, quam suis manibus lapidando [Act. VII, 57]. Audivimus, mane rapiet; videamus ad vesperam qualiter dividat escas.
3 [Ad vesperum dividit escas. Paulus forma credere incipientium.] Voce Christi de coelo prostratus, et accipiens desuper interdictum iam saeviendi, cecidit in faciem suam; prius prosternendus, postea erigendus; prius percutiendus, postea sanandus: non enim in illo postea Christus viveret, nisi occideretur in eo quod male ante vixisset. Quid ergo prostratus audit? Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et ille: Quis es, Domine? Et vox desuper: Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris. Membris adhuc positis in terra caput clamabat in coelo, et non dicebat, Quid persequeris fideles meos; sed, Quid me persequeris? Et ille: Quid me iubes facere? Iam parat se ad obediendum, qui prius saeviebat ad persequendum. Iam formatur ex persecutore praedicator, ex lupo ovis, ex hoste miles; audit quid facere debeat. Caecus sane factus est, ut interiore luce fulgeret cor eius. Exterior lux ad tempus subtracta est persecutori, ut redderetur praedicatori: et tamen eo tempore quo caetera non videbat, Iesum videbat. Ita et ex ipsa caecitate eius informabatur mysterium credentium, quod qui in Christum credit ipsum intueri debet, caetera nec nata computare. Creatura vilescat, ut Creator in corde dulcescat. Videamus ergo.
4 [Sauli immanis fama.] Adductus est ad Ananiam, et Ananias interpretatur Ovis. Ecce lupus rapax adducitur ad ovem sequendam, non rapiendam. Sed ne rapientem ovis expavesceret lupum, ipse pastor de coelo qui omnia faciebat, nuntiavit lupum venturum ovi, sed non saeviturum. Et tamen tam immanis fama lupum illum praecesserat, ut non posset ovis audito eius nomine non conturbari. Nam cum Dominus Iesus eidem Ananiae nuntiasset Saulum venisse, iam ut crederet, et ad eum Ananiam ire debere; ait Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quod multa mala sanctis tuis operatus est; et nunc litteras accepit a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit tui nominis sectatores, pertrahat. Dominus autem ad illum: Sine; ego illi ostendam quanta illum oporteat pati pro nomine meo [Act. IX, 4-16]. Mira et magna res geritur: lupo saevitia interdicitur; lupus ad ovem captivus ducitur. Tanta autem praecesserat fama lupi raptoris, ut eius nomine audito timeret ovis etiam sub manu pastoris. Confortatur; ne iam putet saevientem, ne timeat timentem. Ab Agno pro ovibus mortuo, fit ovis secura de lupo.
5 [Quantumvis patiamur, praeponderat quod speramus. Ego,] inquit, illi ostendam quanta illum oporteat pati pro nomine meo. Ubi terror, ibi salus [Forte, non laudaverit.]. Qui faciebat contra nomen pastoris, patitur pro nomine pastoris. O saevitia! o misericordia! Vides illum praeparare ferrum: secaturus est, non perempturus; curaturus, non occisurus. Christus dicebat, Ego illi ostendam quanta illum oporteat pati pro nomine meo. Sed quo fine? Ipsum qui patiebatur audite: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]; ac si dicat, Saeviat mundus, fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis, quidquid potest faciat; quid faciet ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero: hoc sentio, illud credo; et tamen plus est quod credo, quam quod sentio. Quidquid est quod saevit pro nomine Christi si potest vivi [Sic legendum putamus. Vide sermonem 114, n. 1. [Unde septem dierum volumina saeculo provolvuntur.]], tolerabile est; si non potest vivi, migrare hinc facit: non exstinguit, sed accelerat ipsum praemium, ipsam dulcedinem; quae cum venerit, sine fine erit. Opus cum fine; merces sine fine. Nam et operarius deficeret in via, nisi attenderet quid accepturus esset. Cum enim attenderis quid sis accepturus, omnia tibi erunt vilia quae pateris, nec digna aestimabis pro quibus illud accipias. Miraberis tantum dari pro tantillo labore. Via nostra Christus est, Christum attendite. Pati venit, sed et glorificari; contemni, sed etiam exaltari; mori, sed etiam resurgere.
6 [Pauli conversionis utilitas.] Ista cogitantes, fratres charissimi, non desperemus; quia etsi peccatores sumus, magnum medicum habemus. Ipsum Medicum audite: Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam [Matth. IX, 13]. Utilitas autem rei gestae huius haec est: Apostolus ipse commemorat in Epistolis suis. Dicit enim ad hoc sibi veniam datam omnium peccatorum suorum, ut nemo de se desperet, qui fuerit magnis peccatis involutus, et in magnis sceleribus irretitus: quasi veniam non sit accepturus, si conversus fuerit ad eum qui pendens in cruce et pro persecutoribus oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Factus est ille ex persecutore praedicator et doctor Gentium. Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor et iniuriosus [Ita Colbertinum exemplar, sed a secunda manu: nam antea ferebat, voraces estote. Locus profecto haud integer et illibatus.] [I Tim. I, 13]. Vides meritum cui poena debebatur? Ergo poena non redditur, sed misericordiam pro poena consequitur. Gratia enim salvi efficimur de peccatis nostris; largiente ipso Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CLXXXVIII. In festo S. Vincentii . <<<     >>> SERMO CXC. In Cathedra S. Petri, I .
monumenta.ch > Augustinus > 189