1 | [Episcopalis sarcina. Christi adiutorio eget, ut portetur. Gratuitus Dei amor spem mercedis non tollit.] Semper quidem me, ex quo humeris meis ista, de qua difficilis ratio redditur, sarcina imposita est, honoris mei cura sollicitat: verumtamen multo amplius huiusmodi consideratione permoveor, quando anniversarius eius dies memoriam pristinam renovans eius, ita eam mihi ponit ante oculos, ut quod iam antea suscepi, sic teneam, quasi hodie suscepturus accedam. Quid autem isto reformidatur in munere, nisi ne plus nos delectet quod periculosum est in nostro honore, quam quod fructuosum est in vestra salute? Adiuver igitur orationibus vestris, ut suam sarcinam mecum ferre dignetur. Cum oratis, etiam pro vobis oratis. Haec enim mea sarcina, de qua nunc loquor, quid aliud quam vos estis? Orate mihi vere, sicut oro, ut non sitis graves. Nam Dominus Iesus sarcinam levem non diceret, nisi cum portante portaret. Sed et vos sustinete me, ut secundum praeceptum apostolicum, invicem onera nostra portemus et sic adimpleamus legem Christi [Galat. VI, 2]. Qui nobiscum si non portat, succumbimus; si nos non portat, occumbimus. Ubi me terret, quod vobis sum; ibi me consolatur, quod vobiscum sum. Vobis enim sum episcopus, vobiscum sum Christianus. Illud est nomen suscepti officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis. Denique tanquam in mari magno illius actionis tempestate iactamur: sed recolentes cuius sanguine redempti fuerimus, velut portum securitatis tranquillitate huius cogitationis intramus; et in hoc proprie laborantes officio, in communi requiescimus beneficio. Si ergo plus me delectat, quod vobiscum emptus sum, quam quod vobis praepositus sum; tunc, ut Dominus praecipit, ero abundantius vester servus, ne ingratus sim pretio, quo vester merui esse conservus. Amare quippe debeo Redemptorem: et scio quid Petro dixit, Petre, amas me? Pasce oves meas [Ioan. XXI, 17]. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio. Interrogabatur amor, et imponebatur labor : quia ubi maior est amor, minor est labor. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi [Psal. CXV, 12]? Si dicam hoc me retribuere, quod pasco oves eius; etiam hoc facio, non ego, sed gratia Dei mecum [I Cor. XV, 10]. Ubi ergo retributor inveniar, cum ubique praeveniar? Et tamen quia gratis amamus, quia oves pascimus, mercedem quaerimus. Quomodo fiet istud? Quomodo convenit, Gratis amo ut pascam; et, Mercedem posco quia pasco? Nullo modo fieret hoc, nullo modo merces quaereretur ab eo qui gratis amatur, nisi merces esset ipse qui amatur. Nam si hoc retribuimus pro eo quod nos redemit, quia eius pascimus oves; pro eo ipso quid retribuemus, quod nos fecit esse pastores? Mali namque pastores, quod a nobis absit, nostra malitia sumus: boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi eius gratia esse non possumus. Unde et vos, fratres mei, praecipientes rogamus, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis [II Cor. VI, 1]. Facite nostrum ministerium fructuosum. Dei agricultura estis [I Cor. III, 9]. Extrinsecus accipite plantatorem atque rigatorem; intrinsecus vero incrementi datorem. Corripiendi sunt inquieti, pusillanimes consolandi, infirmi suscipiendi, contradicentes redarguendi, insidiantes cavendi, imperiti docendi, desidiosi excitandi, contentiosi cohibendi, superbientes reprimendi, litigantes pacandi, inopes adiuvandi, oppressi liberandi, boni approbandi, mali tolerandi, omnes amandi. In hac tanta, et tam multiplici ac varia rerum diversarum actione, adiuvate nos et orando et obtemperando; ut nos vobis non tam praeesse, quam prodesse delectet. |
2 | [Episcopus pro fidelibus, et fideles pro episcopo orare debent.] Sicut enim vobis hoc expedit, ut pro salute vestra Dei misericordiam studeamus orare; ita et vos oportet pro nobis ad Dominum preces fundere. Ne hoc incongruum iudicemus, quod Apostolum fecisse cognoscimus. Nam in tantum se apud Deum commendari orationibus cupiebat, ut ipse omni populo supplicaret dicens: Orantes simul et pro nobis [Coloss. IV, 3], etc. Et ideo hoc debemus loqui, quod et nosmetipsos cohortari et vos possit instruere. Sicut enim nobis cum grandi timore ac sollicitudine cogitandum est, qualiter pontificatus officium sine reprehensione possimus implere: ita et a vobis observandum est, ut ad omnia quae vobis fuerint imperata, humilem studeatis habere obedientiam. Oremus ergo pariter, dilectissimi, ut episcopatus meus mihi prosit, et vobis. Mihi enim proderit, si facienda dicam; vobis, si faciatis audita. Si enim et nos pro vobis, et vos pro nobis cum perfecto charitatis amore indesinenter oraverimus, ad aeternam beatitudinem, auxiliante Domino, feliciter veniemus . |