Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCXXXIX. In die Ordinationis suae, I .
1 | [Sarcinae episcopalis pondus. Ad hominum laudes quomodo affectus Augustinus.] Hodiernus dies iste, fratres, admonet me attentius cogitare sarcinam meam. De cuius pondere etiamsi mihi dies noctesque cogitandum sit, nescio quo tamen modo anniversarius iste dies impingit eam sensibus meis, ut ab ea cogitanda omnino dissimulare non possim. Et quanto anni accedunt, imo decedunt, nosque propinquiores faciunt diei ultimo, utique quandoque sine dubitatione venturo; tanto mihi est acrior cogitatio, et stimulus plenior, qualem Domino Deo nostro rationem possim reddere pro vobis. Hoc enim interest inter unumquemque vestrum et nos, quod vos pene de vobis solis reddituri estis rationem, nos autem et de nobis et de omnibus vobis. Ideo maior est sarcina: sed bene portata maiorem comparat gloriam; infideliter autem gesta ad immanissimam praecipitat poenam. Quid ergo mihi hodie maxime faciendum, nisi ut commendem vobis periculum meum, ut sitis gaudium meum? Periculum autem meum est, si attendam quomodo laudatis, et dissimulem quomodo vivatis. Ille autem novit, sub cuius oculis loquor, imo sub cuius oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus, quam stimulari et angi quomodo vivant qui me laudant. Laudari autem a male viventibus nolo, abhorreo, detestor: dolori mihi est, non voluptati. Laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior: si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo. Non plene volo, ne in laude humana pericliter: non plene nolo, ne ingrati sint quibus praedico. |
2 | [Cura de aliorum salute quanta imposita episcopo.] Sarcina autem mea est, quam modo audistis, cum Ezechiel propheta legeretur. Parum est enim quia dies ipse admonet nos eamdem sarcinam cogitare: insuper etiam talis lectio recitata est, quae nobis incutiat magnum timorem, ut quid portemus cogitemus; quia nisi nobiscum qui imposuit portet, deficimus. Ecce audistis: Terra, inquit, super quam induxero gladium, et posuerit sibi exploratorem, qui videat gladium supervenientem, et dicat et denuntiet: si veniente autem gladio taceat ille explorator, et superveniens gladius super peccatorem, occidat; peccator quidem pro sua iniquitate morietur, sanguinem autem eius de manu exploratoris inquiram. Si autem viderit gladium supervenientem, et tuba cecinerit, et annuntiaverit, et ille cui annuntiat non observaverit; ille quidem in sua iniquitate morietur, explorator autem animam suam liberavit. Et tu, fili hominis, exploratorem posui te filiis Israel. Exposuit quid dixerit gladium, exposuit quid dixerit exploratorem, exposuit quam dixerit mortem. Non nos permisit in obscuritate lectionis excusare negligentiam nostram. Posui te ergo, inquit, exploratorem. Si dixero peccatori, Morte morieris, et tu tacueris, et ille in peccato suo mortuus fuerit; ille quidem in peccato suo morietur digne et iuste, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si autem tu dixeris peccatori, Morte morieris, et ille se non observaverit; ille in iniquitate sua morietur, tu vero animam tuam liberasti [Ezech. XXXIII, 2-9]. |
3 | [Suos hortatur ut ipsum bene viventes relevent.] Relevate ergo, fratres, relevate sarcinam meam, et portate mecum. Bene vivite. Natalis Domini imminet, pascendos habemus compauperes nostros, et cum eis communicanda est humanitas. Vobis autem fercula mea verba ista sunt: pascere omnes pane tractabili et visibili non sufficio. Inde pasco, unde pascor. Minister sum, paterfamilias non sum. Inde vobis appono, unde et ego vivo. De thesauro dominico, de epulis illius patrisfamilias, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut eius paupertate nos ditaremur [II Cor. VIII, 9]. Si panem vobis ponerem, fracto pane singula frusta ablaturi eratis: etsi ego multum ponerem, perparum ad singulos perveniret. Modo autem quod dico, et omnes totum habent, et singuli quique totum habent. Numquid enim verbi mei inter vos syllabas divisistis? Numquid ipsius producti sermonis singula verba abstulistis? Unusquisque vestrum totum audivit: sed videat quomodo audivit; quia erogator sum, non exactor. |
4 | [Evangelio terretur, ne episcopali onere posito securiorem vitam deligat. Servi est erogare; Domini, rationem exigere.] Si non erogem, et pecuniam servem, terret me Evangelium. Possem enim dicere: Quid mihi est taedio esse hominibus, dicere iniquis, Inique agere nolite, sic agite, sic agere desistite? Quid mihi est oneri esse hominibus? Accepi quomodo vivam, quomodo ussus sum, quomodo praeceptus sum, assignem quomodo accepi: de aliis me reddere rationem quo mihi? Evangelium me terret. Nam ad istam securitatem otiosissimam nemo me vinceret. Nihil est melius, nihil dulcius, quam divinum scrutari, nullo strepente, thesaurum: dulce est, bonum est. Praedicare, arguere, corripere, aedificare, pro unoquoque satagere magnum onus, magnum pondus, magnus labor. Quis non refugiat istum laborem? Sed terret Evangelium. Processit quidam servus, et ait domino suo: Sciebam te hominem molestum, metere ubi non seminasti; servavi pecuniam tuam, nolui eam erogare, tolle quod tuum est. Si aliquid minus est, indica ; si integrum est, noli mihi molestus esse. Ait autem ille: Serve nequam, ex ore tuo te condemnabo. Quare hoc? Quia avarum dixisti me; lucra mea quare neglexisti? Sed timui dare ne perderem: hoc dicis. Plerumque enim dicitur: Quid corripis? Perit ad illum quod dicis, non te audit. Et ego, inquit ille, nolui dare, ne perderem pecuniam tuam. Ego veniens cum usuris exigerem [Luc. XIX, 21-23]. Erogatorem, inquit, posueram te, non exactorem. Tu exerceres erogationem, mihi relinqueres exactionem. Hoc ergo timens unusquisque, videat quomodo accipiat. Si ego erogans timeo, qui accipit securus esse debet? |
5 | [Hortatur ut vitam mutent in melius. Vitam solam non curant homines habere bonam.] Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Haec est ergo erogatio mea. Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Malus fuit heri, et non est mortuus. Si mortuus esset, et malus esset, isset unde non redisset . Malus fuit heri, vivit hodie: prosit illi quod vivit, non male vivat. Quare ergo diei hesterno hodiernum vult addere malum? Longam vitam vis habere; bonam non vis? Quis longum ferat malum vel prandium? Usque adeo caecitas mentis occalluit , usque adeo surdus est homo interior, ut omnia bona velit habere praeter seipsum? Vis habere villam? Nego te habere velle malam villam. Uxorem vis habere? Non vis nisi bonam: domum nonnisi bonam. Quid curram per singula? Caligam non vis habere malam, et vis habere vitam malam? Quasi plus tibi noceat mala caliga, quam vita mala. Cum tibi caliga mala et constricta nocuerit, sedes, discalceas te, abiicis, aut corrigis, aut mutas, ne digitum laedas; et calceas te. Mala vita est, qua animam perdis. Sed plane hoc video unde fallaris. Caliga nocens dolorem facit, vita nocens voluptatem: illud nocet, illud libet. Sed quod ad tempus libet, postea peius dolet. Quod autem ad tempus salubriter dolet, postea infinita voluptate et abundanti gaudio laetificat; secundum illud quod scriptum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent [Psal. CXXV, 5]; et illud, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. |
6 | [Conclusio.] Haec ergo diligentius attendentes, cogitemus illud quod de luxuria ac voluptate scriptum est: Ad tempus, inquit, indulcat fauces, postea felle amarior invenitur [Prov. V, 3 ] [et 4]. Et quia vita nostra in hoc saeculo quasi via esse cognoscitur, oportet nobis de labore ad requiem pervenire, quam de requie ad laborem: et melius est nobis in via brevi tempore laborare, ut postea in patria possimus ad aeternum gaudium feliciter pervenire; praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre, etc. |