monumenta.ch > Augustinus > 337
Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXXXVI. In Dedicatione Ecclesiae, I . <<<     >>> SERMO CCCXXXVIII. In Dedicatione Ecclesiae, III.

Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCXXXVII[Emendatus ad cb. f. r. t. v. et ad Par. Lov.] [Note: Alias, inter additos a Parisiensibus 16.]. In Dedicatione Ecclesiae, II [Hunc Lovanienses dubium habuerunt, non alia, credimus, permoti ratione, praeterquam stili disparitate: quae tamen minima aut nulla est a primis illis sermonibus, quos sub initium ordinationis suae composuit Augustinus. Confer sermones 216 et 353.].

1 [Ecclesiae constructio bonum opus ex fide et charitate operantis aestimandum. Fabrica Ecclesiae coelestis.] Bona opera fidelium de sua temporali terrenaque substantia, cum in thesauris coelestibus reconduntur, fides hoc videt, quae pietatis oculum habet in corde. Unde et ista aedificia, quae congregandis religiosis coetibus exstruuntur, cum oculo carnis inspexerit, laudat interius quod cernit exterius, et visibili accipit lumine ad quod gaudeat invisibili veritate. Neque enim occupata est fides inspicere, quam pulchra sint membra huius habitationis; sed de quanta interioris hominis pulchritudine procedant haec opera dilectionis. Retribuet ergo Dominus fidelibus suis tam pie, tam hilariter, tam devote ista operantibus, ut eos quoque ipsos in suae fabricae constructione componat, quo currunt lapides vivi, fide formati, spe solidati, charitate compacti. Ubi sapiens ille architectus Apostolus fundamentum posuit Christum Iesum [I Cor. III, 10, 11], summum ipsum lapidem angularem, sicut et Petrus de prophetica Scriptura commemorat, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum [I Petr. II, 4]. Huic adhaerendo, pacamur; huic incumbendo, firmamur. Simul enim est et fundamentalis, quia ipse nos regit; et angularis, quia ipse coniungit. Ipsa est petra, super quam vir sapiens aedificans domum suam, contra omnes huius saeculi tentationes tutissimus perseverat: nec pluvia irruente labitur, nec flumine inundante subvertitur, nec ventis flantibus commovetur [Matth. VII, 24, 25]. Ipse est et pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14]: in ipso enim neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed nova creatura [Galat. VI, 15]. Hi enim duo tanquam parietes ex diverso venientes, longe ab invicem fuerant, donec ad illum, tanquam ad angulum ducti, etiam in illo sibimet copulati sunt.
2 [Aedificatio in labore, dedicatio in laetitia.] Itaque sicut hoc aedificium visibile factum est nobis corporaliter congregandis; ita illud aedificium, quod nos ipsi sumus, Deo spiritualiter habitaturo construitur. Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos. Sicut hoc terrenis molibus construimus, sic illud bene compositis moribus erigamus. Hoc enim nunc visitantibus nobis, illud in fine saeculi Domino veniente dedicabitur, quando corruptibile hoc nostrum inducet incorruptionem, et mortale hoc nostrum induet immortalitatem [I Cor. XV, 53]: quia corpus humilitatis nostrae conformabit corpori gloriae suae [Philipp. III, 21]. Videte enim quid dicat in Psalmo dedicationis: Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar [Psal. XXIX, 12, 13]. Cum enim aedificamur, gemit ei humilitas nostra; cum autem dedicabimur, cantabit ei gloria nostra: quia in aedificatione labor est, in dedicatione laetitia. Dum caeduntur de montibus lapides, et ligna de silvis, dum formantur, dolantur, coaptantur; labor et cura est: cum autem perfecti aedificii dedicatio celebratur, gaudium et securitas laboribus curisque succedunt. Sic etiam aedificatio spiritualis, cuius habitator Deus, non ad tempus, sed in aeternum erit; dum ex infideli vita homines segregantur ad fidem, dum quidquid in eis non bonum atque perversum est, amputatur et caeditur, dum fiunt aptae, pacificae piaeque iuncturae; quantae tentationes timentur, quantae tribulationes sustinentur? Cum vero advenerit dies dedicationis domus aeternae, cum dicetur nobis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34]; quae illa exsultatio, quae securitas erit? Cantabit claritas, nec compungetur infirmitas. Cum ostendet se ipsum nobis qui nos dilexit, et tradidit se ipsum pro nobis; et qui apparuit hominibus quod est factus in matre, apparebit eis Deus factor quod erat in Patre: cum ingredietur perfectam et ornatam, unitate stabilitam, immortalitate vestitam aeternus ipse habitator domum suam; implebit omnia, fulgebit in omnibus, ut sit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28].
3 [Desiderium habitandi in domo Dei. Domus Dei sunt ipsi eius habitatores.] Hanc unam visionem petivit a Domino quidam; et ipse quidam, si volumus, nos sumus. Huius desiderio laboravit in gemitu suo, hinc lavit per singulas noctes lectum suum, et in lacrymis stratum suum rigavit [Psal. VI, 7]. Propter hanc enim fuerunt ei lacrymae suae panis die ac nocte, dum diceretur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus [Psal. XLI, 4]? Ipse quippe ait: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius [Psal. XXVI, 4]. Suis ipse habitator, ipsi habitatio. Qui enim habitant in domo Dei, ipsi sunt etiam domus Dei: quae contemplatur delectationem eius, et protegitur templum eius, et absconditur in abscondito vultus eius. Hanc spem tenemus, rem nondum videmus. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 25], et per patientiam aedificamur.
4 [Fundamentum nostrum sursum, non deorsum.] Eia ergo, fratres, si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 1 ] [et 2]. Ideo enim et Christus fundamentum nostrum ibi positus est, ut sursum versus aedificemur. Sicut enim terrenis molibus construendis, quarum gravia corpora non utique nisi ad ima devergunt, in imo ponitur fundamentum: sic nobis e contrario sursum est positus lapis ille fundamentalis, ut sursum nos rapiat etiam pondere charitatis. Alacriter ergo cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis velle et operari pro bona voluntate [Editi, in vobis volentibus operari per bonam voluntatem. Castigantur hic et aliis locis ad optimae notae manuscriptos.]. Omnia facite sine murmuratione [Philipp. II, 12-14]. Et tanquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei [I Petr. II, 5]: et tanquam ligna imputribilia de vobis ipsis facite domum Dei. Conquadramini, dolamini, in laboribus, in necessitatibus, in vigiliis, in negotiis, ad omne opus bonum paramini: ut in aeterna vita velut compage societatis Angelorum requiescere mereamini.
5 [Habitaculum aeternum per opera bona praeparandum.] Iste enim locus temporaliter aedificatus est, nec in aeternum durabit: sicut et ipsa nostra corpora, propter quorum necessitatem per opera misericordiae factus est, non sunt utique sempiterna, sed temporalia atque mortalia. Habitationem autem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis [II Cor. V, 1]: ubi et ipsa nostra corpora conversione resurrectionis coelestia et sempiterna futura sunt. Et nunc quamvis nondum per speciem, sicut erit facie ad faciem [I Cor. XIII, 12], tamen per fidem habitat in nobis Deus: et ei sic habitanti habitaculum per bona opera efficimur; quae opera aeterna non sunt, sed ad aeternam vitam perducunt. Ex quibus est et hoc opus, quo ista basilica fabricata est: non enim tales fabricas ibi operabimur. Nullus ibi locus ruiturus aedificatur, quo nullus habitator moriturus ingreditur. Nunc tamen sit bonum temporale opus vestrum, ut aeterna sit merces vestra. Nunc, inquam, fidei et spei domum spirituali dilectione construite in omni opere bono, quod tunc non erit; quia indigentia nulla erit. Fundamenta ergo in cordibus vestris apostolica et prophetica monita iacite, humilitatem vestram sicut pavimentum sine offensione prosternite; salutarem in vestro corde doctrinam orationibus et sermonibus tanquam firmis parietibus communite, divinis eos testimoniis tanquam luminaribus illustrate, infirmos sicut columnae sufferte, inopes sicut tecta protegite: ut Dominus Deus noster pro temporalibus bonis aeterna restituat, et vos in aeternum perfectos dedicatosque possideat.
Augustinus HOME

bke16.178v

Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXXXVI. In Dedicatione Ecclesiae, I . <<<     >>> SERMO CCCXXXVIII. In Dedicatione Ecclesiae, III.
monumenta.ch > Augustinus > 337