Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCXXXII. In Natali Martyrum .
1 | [Martyres unde amici Christi. Diligere invicem iubemur propter regnum Dei.] Quando honorem martyribus exhibemus, Christi amicos honoramus. Quaeritis quae causa eos amicos Christi fecerit? Ipse Christus ostendit: ait enim, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Diligunt invicem qui histriones simul spectant, diligunt invicem qui simul se in popinis inebriant, diligunt invicem mala sibi conscientia sociati. Cum ergo dixisset Christus, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, debuit distinguere dilectionem. Fecit utique: audite. Cum enim dixisset, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem; mox addidit sicut ego dilexi vos. Sic diligite invicem, propter regnum Dei, propter vitam aeternam. Amate simul, sed me. Amaretis invicem, si simul diligeretis histrionem: magis diligite invicem, simul amando eum qui displicere non potest, Salvatorem. |
2 | [Quantum diligere invicem praecipimur.] Accessit adhuc Dominus, et docuit adhuc: tanquam diceremus ei, Et quomodo nos dilexisti, ut sciamus et nos quemadmodum nos diligere debeamus? Audite: Maiorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis [Ioan. XV, 12, 13]. Sic diligite invicem, ut unusquisque animam suam ponat pro caeteris. Hoc enim martyres fecerunt, quod et ipse Ioannes evangelista in Epistola sua dicit: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas nostras pro fratribus ponere [I Ioan. III, 16]. Acceditis ad mensam potentis: nostis fideles ad quam mensam acceditis: recolite Scripturam dicentem, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam oportet te talia praeparare [Prov. XXIII, 1, 2]. Ad quam mensam potentis accedis? Qui tibi exhibet se ipsum, non mensam coquorum arte conditam: exhibet tibi Christus suam mensam, scilicet semetipsum. Accede ad hanc mensam, et saturare. Esto pauper, et saturaberis. Edent pauperes, et saturabuntur [Psal. XXI, 27]. Scito quoniam talia te oportet praeparare. Ut intelligas, Ioannem expositorem attende. Forte enim nesciebas quid sit, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam talia te oportet praeparare. Audi expositorem: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus talia praeparare. Quid est, talia praeparare? Animas pro fratribus ponere. |
3 | [Charitas Dei donum.] Ut saturareris, pauper accessisti: unde talia praeparabis? Ab ipso qui te invitavit pete, ut habeas unde illum pascas. Nisi ipse tibi dederit, nihil habebis. Sed habes iam aliquid charitatis? Nec hoc tibi imputes: Quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Habes iam aliquid charitatis? Pete ut augeat, pete ut perficiat, quousque pervenias ad illam mensam, qua maior in hac vita non est. Maiorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Accessisti pauper, recedis dives: imo non recedis, sed manendo dives eris. Ab illo martyres acceperunt quod pro illo passi sunt: credite; ab illo acceperunt. Paterfamilias dedit illis unde illum pascerent. Ipsum habemus, ab ipso petamus. Et si accipere minus digni sumus, per amicos ipsius, qui eum de ipsius dono paverunt, petamus. Orent ipsi pro nobis, ut donet et nobis. Et ut plus habeamus, de coelo accipimus. Ioannem audi praecursorem ipsius, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo [Ioan. III, 27]. Ergo et quod habemus, de coelo accepimus; et ut plus habeamus, de coelo accipimus. |
4 | [Fornicatores non esse intraturos in coelestem civitatem.] Ipsa est civitas , quae de coelo descendit: tales simus, ut intremus in eam. Audistis enim quales intrent, quales non intrent. Nolite esse tales, quales non intraturos audistis: maxime fornicatores. Nam cum Scriptura commemorasset eos qui non intrabunt, ibi etiam nominavit homicidas: non expavistis. Nominavit fornicatores [Galat. VI, 19-21]: audivi quia pectora tutudistis. Ego audivi, ego audivi, ego vidi: et quod non vidi in cubilibus vestris, vidi in sonitu, vidi in pectoribus vestris, quando tutudistis pectora vestra. Eiicite inde peccatum: nam pectora tundere, et haec eadem facere, nihil est aliud quam peccata pavimentare . Fratres mei, filii mei, estote casti, amate castitatem, amplectimini castitatem, diligite munditiam: quia Deus auctor munditiae in templo suo, quod estis vos, eam quaerit; procul a templo expellit immundos. Sufficiant vobis uxores vestrae, quia sufficere vos vultis uxoribus vestris. Non vis ab illa fiat aliquid praeter te: noli facere aliquid praeter ipsam. Tu dominus es, illa ancilla: Deus fecit utrumque. Sara, inquit Scriptura, obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans [I Petr. III, 6]. Verum est; istis tabulis subscripsit episcopus: ancillae vestrae sunt uxores vestrae, domini estis uxorum vestrarum. Sed quando venitur ad illud negotium, quo sexus discernitur, et sexus sibi uterque miscetur; Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Gaudebas, erigebas te, iactabas te. Bene dixit Apostolus, optime dixit Vas electionis: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quia ego sum dominus. Laudasti: audi quod sequitur, audi quod non vis, rogo ut velis. Quid est hoc? Audi: Similiter et vir; dominus ille; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier [I Cor. VII, 4]. Hoc libenter audi. Vitium tibi tollitur, non dominium: adulteria tua prohibentur, non feminae subriguntur . Tu vir es, ostende: vir enim a virtute, vel virtus a viro. Habes ergo virtutem? Vince libidinem. Mulieris, inquit, caput vir [Id. XI, 3]. Si caput es, duc, et sequatur: sed vide quo ducas. Caput es, duc quo sequatur: sed noli ire quo non vis ut sequatur. Ne in praecipitium ruas, vide ut recto tramite gradiaris. Sic vos parate intrare ad illam novam nuptam, ad illam pulchram, ornatam viro suo, non monilibus, sed virtutibus. Si enim casti, et sancti, et boni intraveritis, membra ipsius novae nuptae, beatae et gloriosae coelestis Ierusalem, et vos eritis. |