monumenta.ch > Augustinus > 331
Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXXX. In Natali Martyrum . <<<     >>> SERMO CCCXXXII. In Natali Martyrum .

Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCXXXI[Emendatus ad r. et ad Lov.] [Note: Alias, de Diversis 100.]. In Natali Martyrum [Sic in Flori Collectione appellatur, ad Rom. VIII, et I Cor. II. In Lovaniensium autem editione et in Regio codice additur, «Fabiani et Sebastiani:» puta quod in eorum martyrum solemnitate legi soleret; quamvis non ipsa die ianuarii 20, sed aestivo tempore, uti ex conclusione patet, dictus fuerit.].

1 [Amare et perdere animam suam, duobus modis intelligitur.] Illa evangelica tuba, quando ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet illam; et qui perdiderit illam propter me, inveniet eam [Matth. X, 39, ] [et Ioan. XII, 25], ad praelium accensi sunt martyres; et vicerunt, quia non de se, sed de Domino praesumpserunt. Qui amat animam suam, perdet illam. Duobus modis intelligi potest, quod dictum est, Qui amat animam suam, perdet illam. Si amas illam, perdis eam. Et alio modo: Noli amare, ne perdas. Prior modus istum habet sensum: Si amas, perde illam. Si amas ergo illam, si amas, perde illam. Hic semina illam, et in coelo metes illam. Agricola triticum si non perdit in semine, non amat in messe. Alius modus sic habet: Noli amare illam, ne perdas illam. Videntur sibi amare animas suas, qui timent mori. Animas suas martyres si sic amassent, sine dubio perdidissent. Quid enim prodesset tenere animam in hac vita, et perdere in futura? quid prodesset tenere animam in terra, et perdere in coelo? Et quid est ipsam tenere? quamdiu tenere? Quod tenes, perit a te: si perdis, invenis in te. Ecce tenuerunt animas suas martyres. Et quomodo essent martyres, si semper tenuissent? Sed ecce si tenuissent, numquid usque in hodiernum vixissent? Si negando Christum suas in hac vita animas tenuissent, nonne olim ex hac vita transissent, et animas utique perdidissent? Sed quia Christum non negaverunt; transierunt de hoc mundo ad Patrem. Quaesierunt Christum, confitendo; tenuerunt, moriendo. Magno itaque lucro perdiderunt animas suas; fenum perdentes: coronam promerentes: coronam, inquam, promerentes, et vitam sine fine tenentes.
2 [Martyrem non facit poena, sed causa. Morientes propter Christum, non Christo, sed sibi cousuluerunt.] Fit denique, imo factum est in eis, quod Dominus subsequenter adiunxit, Et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Qui perdiderit, inquit, propter me. Tota causa ibi est. Qui perdiderit, non quomodocumque, non qualibet causa, sed propter me. Illi enim in prophetia iam dixerant martyres, Propter te mortificamur tota die [Psal. XLIII, 22]. Propterea martyrem non facit poena, sed causa. Quando Dominus passus est, tres cruces causa discrevit. Inter duos latrones crucifixus erat: hinc et inde facinorosi confixi, in medio ipse. Et tanquam illud lignum tribunal esset, insultantem damnavit, confitentem coronavit. Quid faciet iudicaturus, si hoc potuit iudicatus? Iam ergo discernebat cruces. Nam, si poena interrogaretur, similis erat Christus latronibus. Sed si interroget quis crucem, quare crucifixus est Christus; respondet nobis, Propter vos. Dicant ergo illi et martyres: Et nos mortui sumus propter te. Ipse propter nos, nos autem propter illum. Sed ipse propter nos, ut conferret nobis beneficium: nos autem propter illum, non ad impertiendum illi beneficium. Proinde nobis in utroque consultum est: et quod manat ex illo, venit ad nos; et quod fit propter illum, redit ad nos. Ipse est enim de quo dicit anima, quae laetatur in Domino: Dixi Domino, Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges [Psal. XV, 2]. Quid enim est, bonorum meorum, nisi a te datorum? Et quomodo eget aliquo bono, a quo datur omne bonum?
3 [Dona Dei bonis et malis communia. Proprium servatur bonis.] Dedit nobis naturam, ut essemus: dedit animam, ut viveremus: dedit mentem, ut intelligeremus: dedit alimenta, ut mortalem vitam sustentaremus: dedit lucem de coelo, fontes de terra. Sed haec omnia communia dona sunt bonorum et malorum. Si haec dedit et malis, nihil ergo proprium servat bonis? Servat plane. Et quid est illud quod servat bonis? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quod enim in cor hominis ascendit, infra cor hominis erat: ideo in cor ascendit, quia supra illud est cor quo ascendit. Quod servat bonis, cor illuc ascendit. Non quod ascendit in cor tuum, sed quo ascendit cor tuum, hoc tibi servat Deus. Noli surdus audire, Sursum cor. Quod ergo oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; oculus non vidit, quia non est color; auris non audivit, quia non est sonus; nec in cor ascendit, quia non est terrena cogitatio. Sic intelligite, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II, 9].
4 [Deus ipse bonorum praemium erit.] Adhuc quid hoc sit forsitan quaeretis a me. Illum interrogate, qui coepit in vobis habitare. Dico tamen et ego quod inde sentio. Hoc enim vos quaeritis quid Deus proprium servat bonis, si tanta largitur et malis et bonis. Et cum dicerem, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, non desunt qui dicant, Putas quid est? Ecce quid est quod servat Deus solis bonis, quos tamen ipse fecerit bonos: ecce quid est. Breviter praemium nostrum definitum est per prophetam: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs [Levit. XXVI, 12] [II Cor. VI, 16]. Ero illorum Deus: praemium nobis se ipsum promisit. Quaere aliud, si inveneris melius. Si dicerem, Promisit aurum; gauderes: se promisit, et tristis es? Si dives Deum non habet, quid habet? Nolite aliquid a Deo quaerere; nisi Deum. Gratis amate, se solum ab illo desiderate [Florus, Gratis amabitis, si solum Deum ab illo desiderabitis.]. Nolite timere inopiam: dat se ipsum nobis, et sufficit nobis. Det se ipsum nobis, et sufficiat nobis. Philippum apostolum audite in Evangelio: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis [Ioan. XIV, 8].
5 [Avari martyres auri.] Quid ergo miramini, fratres, si amatores Dei martyres tanta pertulerunt, ut acquirerent Deum? Amatores auri videte quanta patiantur. Hiemalibus asperitatibus se navigando committunt: sic fervent avaritia, ut nulla formident frigora; iactantur ventis, suspenduntur et deprimuntur fluctibus; ineffabilibus periculis usque ad mortem agitantur. Dicant et ipsi auro, Propter te mortificamur tota die. Dicant martyres Christo, Propter te mortificamur tota die. Vox quidem est similis: sed causa est valde dissimilis. Ecce utrique dixerunt, isti Christo, illi auro, Propter te mortificamur tota die. Respondeat Christus suis martyribus, Si moriemini pro me, et vos invenietis et me. Respondeat autem aurum avaris, Si naufragaveritis pro me, et vos perdetis et me. Amantes ergo et imitantes; non inaniter amantes, sed amantes et imitantes, dies martyrum celebremus, et aestus istos nostros, gaudiorum refrigerio mitigemus. Cum illis enim sine fine regnabimus, si eos fideliter et non inaniter diligamus.
Augustinus HOME

bke16.178v

Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXXX. In Natali Martyrum . <<<     >>> SERMO CCCXXXII. In Natali Martyrum .
monumenta.ch > Augustinus > 331