monumenta.ch > Augustinus > 328
Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXXVII. In Natali Martyrum. <<<     >>> SERMO CCCXXIX. In Natali Martyrum.

Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCXXVIII[Non reperimus nisi apud Lov.] [Note: Alias, de Diversis 117.]. In Natali Martyrum.

1 [Christus prior passus patiendi virtutem martyribus dedit.] In Psalmo diximus Domino Deo nostro, Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius. Pretiosa est mors sanctorum martyrum; quia pretium eorum est sanguis Domini ipsorum. Passus est enim passione sua, quia erant passuri post ipsum. Praecessit ipse, et secuti sunt multi. Valde enim erat aspera via; sed fecit ipsam lenem, quando ipse ante omnes transivit. Ideo caeteri non timuerunt transire, quia ipse prior transivit. Mortuus est enim, et terruit discipulos suos. Resurrexit, et abstulit illis timorem, et dedit amorem. Quando enim mortuus est Christus, trepidaverunt discipuli, et putaverunt quod periit. Quando secuti sunt, ibi videte gratiam Dei. Tunc latro credidit, quando discipuli trepidaverunt. Erat enim unus latro in cruce cum illo, sicque in illum credidit, ut diceret, Domine, in mente me habe, dum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII, 42]. Quis illum docebat, nisi qui iuxta illum pendebat? Erat enim illi fixus a latere: sed habitabat in corde.
2 [Martyres quomodo veraces, si omnis homo mendax. Martyr graece, Testis latine.] In isto autem psalmo, ubi diximus, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius: ibi scriptum est et quod audistis, Ego dixi in ecstasi mea, Omnis homo mendax [Psal. CXV, 15, 11]. Quid dicimus, fratres? Omnis homo mendax. Ergo et martyres mendaces fuerunt? Si autem martyres veraces fuerunt; quomodo verum est, Omnis homo mendax? Scriptura dicit, Omnis homo mendax. Si dixerimus, Veraces erant martyres; Scripturam facimus mendacem. Si autem verum dixit Scriptura, quia omnis homo mendax; ergo martyres mendaces fuerunt. Quomodo ergo habemus ostendere et Scripturam veracem et martyres veraces? An forte martyres non fuerunt homines? Si autem erant homines, quomodo verum est, Omnis homo mendax? Quid ergo faciemus? Laborabimus, ut ostendamus vobis quia et Scriptura vera est, et omnis homo mendax; et martyres veraces fuerunt, quia pro veritate mortui sunt? Ideo enim sunt martyres, quia pro veritate passi sunt. Martyr enim est verbum graecum, et latine Testis dicitur. Si ergo veri testes fuerunt, vera dixerunt; et vera dicendo coronas acceperunt. Si autem testes falsi fuerunt, quod absit, non ad coronas, sed ad poenas ierunt: quia scriptum est, Testis falsus non erit impunitus [Prov. XIX, 5]. Ergo ostendamus illos veraces. Iam ipsi se ostenderunt, quando pro veritate etiam mori voluerunt. Quomodo ergo verax est Scriptura, quae dicit, Omnis homo mendax? Rogemus Dominum nostrum Iesum Christum; et ipse nobis solvet istam quaestionem. Unde habet illam nobis solvere? De Evangelio, de quo modo loquebamur, quando vobis legebatur.
3 [Veraces martyres, quia in eis Spiritus Dei loquebatur.] Audistis enim, quando legebatur Evangelium, quia martyribus dicebat Dominus Iesus: Cum tradent vos, nolite cogitare quid loquamini, aut quid dicatis, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis [Matth. X, 19 ] [et 20]. Quia si vos loquimini, mendacium dicitis: quia omnis homo mendax. Vidit ergo ipse Dominus, quia omnis homo mendax, et dedit martyribus Spiritum suum; ut non ipsi loquerentur, sed Spiritus eius: ut non essent mendaces, sed ut essent veraces. Ecce quare veraces fuerunt; quia non ipsi loquebantur, sed Spiritus eius. Et modo quod vobis loquimur, si de nostro loquimur, mendacium dicimus. Si autem sunt Spiritus Dei, quae vobis dicimus, ideo vera sunt. Et vos proficite: nolite de vestro velle loqui, si vultis vera loqui; ut non remaneatis homines mendaces, sed sitis filii Dei veraces.
4 [Pro veritate pati, martyrum est; pro falsitate, etiam impiorum. Causa patientiae bona eligatur.] Omnes haeretici etiam pro falsitate patiuntur, non pro veritate: quia mentiuntur contra ipsum Christum. Omnes Pagani, impii quaecumque patiuntur, pro falsitate patiuntur. Nemo ergo se extollat et glorietur de passione, sed prius ostendat linguae suae veritatem. Tu ostendis poenam, ego quaero causam. Tu dicis, Sum passus: ego dico quare sis passus. Nam si attendamus solas passiones, coronantur et latrones. Numquid audet dicere ille: Tanta et tanta passus sum? Quare? Quia dicitur illi: Propter facta tua mala; ideo malam habuisti poenam, quia prius malam habuisti causam. Si de passione gloriandum est; potest et ipse diabolus gloriari. Videte quanta patitur, cuius ubique templa evertuntur, cuius ubique idola franguntur, cuius ubique sacerdotes et arreptitii caeduntur. Numquid potest dicere: Et ego martyr sum, quia tanta patior! Ergo homo Dei prius sibi eligat causam, et securus accedat ad poenam. Quia si in bona causa accedit ad poenam, post poenam accipiet et coronam.
5 [Iudicii futuri certitudo. Resurrectio cuiusque cum causa sua. Damnatorum acriores poenae post resurrectionem.] Ergo in memoria aeterna erit iustus, et ab auditu malo non timebit [Psal. CXI, 7]. Venit enim iudex omnium vivorum et mortuorum, sicut in Evangelio legimus. Et verum est, quoniam ista quae modo videmus, non erant quando futura dicebantur. Quod videtis modo praedicari nomen Christi per omnes gentes, converti homines ad unum Deum, dimitti idola, dimitti daemonia, everti templa, frangi simulacra; omnia ista nondum erant, tamen dicebantur, et modo videntur. In quibus ergo Litteris scripta sunt ista, quae iam videmus (tunc autem scripta sunt, quando non videbantur, sed futura promittebantur), in ipsis Litteris legimus quod nondum venit. Nondum enim venit dies iudicii, nondum venit resurrectio mortuorum, nondum venit iudicaturus, qui prius venerat iudicandus. Iudicatus iniuste, iudicaturus iuste. Differens potentiam, cum vult ostendere patientiam. Venturus est ergo, et quomodo se promisit esse venturum cum Angelis suis, sic veniet et apparebit in claritate omnibus etiam resurgentibus. Unusquisque enim resurrecturus est cum causa sua. Qualis enim modo cum moritur, recipitur in carcerem, talis procedit ad iudicem. Modo opus est ut componat causam suam, inclusus non potest. Qui ergo bonas habent causas, recipiuntur in requiem: qui autem malas habent causas, recipiuntur in poenas. Sed maiores poenas passuri sunt, cum resurrexerint: in quarum comparatione tales sunt istae quas patiuntur qui mortui sunt homines mali, qualia sunt somnia hominum qui torquentur in somnis. Animae namque eorum patiuntur, caro non patitur. Maior autem cruciatus est, si vigilans torqueatur. Ergo cum resurrexerint omnes, et apparuerint ante iudicem iustum, sicut ipse praedixit, separabit eos sicut pastor separat oves ab haedis: haedos ponet ad sinistram, oves autem ad dexteram. Et dicet his qui ad dexteram sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Ad istam vocem gaudent dexteri, gaudent iusti. Illis autem qui sunt a sinistra dicturus est: Ite in ignem aeternum cum diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 32, 33, 34, 41]. Ab hoc auditu malo iustus non timebit.
6 [Martyrum beatitudo et gloria post resurrectionem maior] Nondum ergo receptis fructibus [Forte, corporibus.] suis, beati sunt modo sancti martyres, quoniam cum Christo sunt animae eorum. Quid autem paretur illis in resurrectione, quis potest verbis explicare? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II, 9]. Si tanta bona quae accepturi sunt fideles boni, nemo explicat verbis; non sine causa talia illis praemia praeparantur, qui usque ad sanguinem pro veritate certaverunt. Non eos mundus illexit, non eos terror fregit, non tormenta vicerunt, non blanditiae deceperunt. Corpora ipsa sua habebunt magna ornamenta, in quibus passi sunt magna tormenta.
Augustinus HOME

bke16.178v

Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXXVII. In Natali Martyrum. <<<     >>> SERMO CCCXXIX. In Natali Martyrum.
monumenta.ch > Augustinus > 328