monumenta.ch > Augustinus > 325
Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXXIV. Quo Augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti. <<<     >>> SERMO CCCXXVI. In Natali Martyrum .

Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCXXV[Collatus ad m. r. rm. t. v. et ad Sirm.] [Note: Alias, inter Sirmondianos 30.]. In Natali viginti Martyrum [Hos Baronius eosdem censet cum Martyribus viginti, qui apud Tarsum Ciliciae passi sub Diocletiano leguntur die 6 iunii. Diversos esse, certius videri sibi monet Sirmondus, cuius nos opinioni facilius accedimus. Horum martyrum memoriam Hippone celeberrimam fuisse docet Augustinus, illustre quod in ea contigerat miraculum commemorans in libro 22 de Civitate Dei, cap. 8. Ad istam basilicam dictus fuit Sermo 148. De iisdem viginti Martyribus forte est sermo subsequens.].

1 [Solemnitates martyrum cur institutae.] Die solemni sanctorum Martyrum debitus sermo reddendus est. De gloria martyrum locuturos, breviter iustam causam martyrum locuturos, adiuvent nos orationes martyrum. Hoc enim per istas solemnitates commemorari debet Sanctitas vestra, primum ne arbitremur aliquid nos conferre martyribus, quia eorum dies solemnissimos celebramus. Illi nostris festivitatibus non egent, quia in coelis cum Angelis gaudent: congaudent autem nobis, non si honoremus eos, sed si imitemur eos. Quanquam et quod honoramus, nobis prodest, non illis. Sed honorare, et non imitari, nihil est aliud quam mendaciter adulari. Ad hoc ergo istae festivitates in Ecclesia constitutae sunt Christi, ut per eas congregatio membrorum Christi admoneatur imitari martyres Christi. Haec est omnino huius festivitatis utilitas, alia non est. Si enim nobis proponatur imitandus Deus, respondet humana fragilitas, multum esse ad se imitari eum, cui non potest comparari. Si deinde ipsius Domini nostri Iesu Christi ad imitationem nobis proponatur exemplum, qui propterea cum Deus esset, mortali carne vestitus est, ut hominibus mortalem carnem gerentibus insinuaret praeceptum, et demonstraret exemplum; de quo etiam scriptum est, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius [I Petr. II, 21]: tamen et hic adhuc respondet humana fragilitas, Quid simile ego et Christus? Ille etsi caro, tamen Verbum caro. Verbum enim caro factum, ut habitaret in nobis [Ioan. I, 14]: carnem assumpsit, non Verbum perdidit; quod non erat accepit, non quod erat amisit. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]. Quid ergo simile ego et Christus? Ad tollendas igitur omnes excusationes infidelis infirmitatis, martyres nobis stratam construxerunt. Lapideis enim tabulis construenda erat, qua securi ambularemus. Ipsi fecerunt sanguine suo, confessionibus suis. Denique contemptis corporibus suis, venienti ad gentes lucrandas Christo, tanquam in iumento illo sedenti, corpora sua sicut vestimenta straverunt [Matth. XXI, 7, 8]. Quis est, quem pudeat dicere, Impar sum Deo? Plane impar. Impar sum Christo? Etiam mortali Christo impar. Petrus hoc erat quod tu, Paulus hoc erat quod tu, Apostoli et Prophetae hoc erant quod tu. Si piget imitari Dominum, imitare conservum. Praecessit agmen servorum, sublata est excusatio pigrorum. Postremo adhuc dicit: Impar sum Petro, impar sum Paulo. Impar es veritati [Victorinus Ms.: Impar es postea veritati. Forte legendum, Impar es rusticitati?]? Coronatur rusticitas, non excusatur vanitas. Postremo impar es pueris? impar es puellis? impar es sanctae Valerianae? Si adhuc sequi piget, non vis adhaerere Victoriae? Sic enim nobis sanctorum viginti Martyrum series recitata est. Coepit ab episcopo Fidentio, clausit ad fidelem feminam sanctam Victoriam. Initium a fide, finis ad victoriam.
2 [In martyribus non poena attenditur, sed causa. Donatistarum falsos martyres carpit.] Videte ergo, fratres: sic celebrate passiones martyrum, ut cogitetis imitari martyres. Illi ut fructuosam haberent poenam, elegerunt causam. Attenderunt enim Dominum dicentem, non Beati qui persecutionem patiuntur; sed, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam [Matth. V, 10]. Elige causam, et non cures poenam. Si autem non eligis causam, et hic et in futuro invenies poenam. Non te commoveant supplicia et poenae malefacientium, sacrilegorum, hostium pacis, et inimicorum veritatis. Non enim illi pro veritate moriuntur: sed ideo moriuntur, ne veritas annuntietur, ne veritas praedicetur, ne veritas teneatur, ne unitas ametur, ne charitas diligatur, ne aeternitas teneatur. O causa pessima! ideo poena infructuosa. Non attendis, qui te de poena iactas, tres cruces fuisse, quando Dominus passus est? Inter duos latrones passus est Dominus: poena non discernebat, sed causa discernebat. Ideo martyrum vox est in illo Psalmo, Iudica me, Deus. Non timet iudicium: non enim habet quod in illo ignis absumat; ubi totum aurum est, flamma quid formidatur? Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Numquid dixit, Discerne poenam meam? Diceretur ei, Poenam passus est latro. Numquid ait, Discerne crucem meam [Aliqua hic desiderantur.]? Ibi et adulter inclusus est. Numquid dixit, Discerne catenam meam? Ibi fures etiam colligati sunt. Numquid dixit, Discerne vulnus meum? Ferro etiam scelerati necati sunt. Cum ergo videret omnia bonis malisque communia in passionibus, exclamavit, et ait, Iudica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Si discernis causam meam, coronas patientiam meam. Haec Charitati vestrae pro exhortatione in hoc sancto loco sufficiant; quoniam dies parvi sunt, et adhuc nobis in maiore basilica restant quae agamus cum Charitate vestra.
Augustinus HOME

bke16.178v

Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXXIV. Quo Augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti. <<<     >>> SERMO CCCXXVI. In Natali Martyrum .
monumenta.ch > Augustinus > 325