monumenta.ch > Augustinus > 314
Augustinus, Sermones de Sanctis, SERMO CCCXIII. In Natali Cypriani martyris, V. <<<     >>> SERMO CCCXV. In solemnitate Stephani martyris, II.

Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCXIV[Non inventus nisi in cb. et in Lov.] [Note: Alias, de Diversis 95.]. In Natali Stephani martyris, I.

1 [Imitandus Stephanus, praesertim in dilectione inimicorum.] Natalem Domini hesterna die celebravimus; servi hodie Natalem celebramus: sed Natalem Domini celebravimus, quo nasci dignatus est; Natalem servi celebramus, quo coronatus est. Celebravimus Natalem Domini, quo indumentum nostrae carnis accepit: Natalem servi celebramus, quo suae carnis indumentum abiecit. Natalem Domini celebravimus, quo factus est similis nobis: celebramus Natalem servi, quo factus est proximus Christo. Sicut enim Christus nascendo Stephano, ita Stephanus moriendo coniunctus est Christo. Sed Domini nostri Iesu Christi ideo nativitatis et passionis diem geminae devotionis obsequio frequentat Ecclesia, quoniam utrumque medicina est. Nam et natus est, ut renasceremur: mortuus est, ut in perpetuum viveremus. Martyres autem ad mala certamina nascendo venerunt, trahentes originale peccatum: moriendo autem ad bona certissima transierunt [In prius editis, ad bona certamina transierunt: quod veritati contrarium iudicans Verlinus, volebat Sermonem esse supposititium. Locum hunc et alios quosdam Corbeiensis libri subsidio castigamus.], finientes omne peccatum. Nam si in persecutione constitutos futurae beatitudinis praemia non consolarentur, quando illa de diversis passionibus supplicia sustinerent? Si beatus Stephanus sub imbre lapidum constitutus futura praemia non cogitasset, quomodo illam grandinem pertulisset? Sed illius praeceptum gestabat in animo, cuius praesentiam cernebat in coelo; et ad eum flagrantissimo amore suspensus, carnem quantocius relinquere, et ad ipsum cupiebat advolare: nec mortem iam timebat, quia Christum, quem pro se occisum sciebat, viventem videbat; ac per hoc festinabat etiam ipse mori pro illo, ut viveret cum illo. Quid enim videret beatissimus Martyr in illo agone constitutus, recolitis sine dubio verba eius, quae de Actuum Apostolorum libro soletis audire. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Christum stantem a dextris Dei [Act. VII, 55]. Iesum stantem videbat: ideo stabat, et non cadebat; quia stans sursum et deorsum certantem desuper spectans, invictas militi suo vires, ne caderet, suggerebat. Ecce, inquit, video coelos apertos. Beatus homo cui coeli patebant. Sed quis coelum aperuit? Ille de quo in Apocalypsi dicitur, Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit [Apoc. III, 7]. Quando Adam de paradiso eiectus est, post illud primum nefandumque peccatum, contra humanum genus clausum est coelum: post passionem Christi latro primus intravit, postea Stephanus apertum vidit. Quid miramur? Quod fideliter vidit, fideliter indicavit, et violenter invasit?
2 [Idem tractatur argumentum.] Eia, fratres, sequamur eum; si enim sequimur Stephanum, coronabimur. Maxime autem sequendus et imitandus est nobis in dilectione inimicorum. Nostis enim quia frequentium inimicorum congregatione circumdatus, cum crebris hinc et illinc saxorum ictibus tunderetur, placidus et intrepidus, mitis et lenis inter lapides a quibus occidebatur, intuens illum pro quo occidebatur, non ait, Domine iudica obitum meum; sed, accipe spiritum meum. Non ait, Domine Iesu, vindica servum tuum, quem vides isto supplicio mortis addictum; sed, ne statuas illis hoc peccatum [Act. VII, 58, 59]. Persistens ergo beatissimus Martyr in testimonio veritatis, et charitatis ardens spiritu, sicut nostis, pervenit ad gloriosissimum finem; et qui vocatus usque ad finem perseveravit, in fine quod vocabatur adeptus est, sui nominis gloria Stephanus perductus est ad coronam. Quando ergo beatus Stephanus pro Christo primus sanguinem fudit, quasi corona processit de coelo; ut eam sumerent sequentes in praemio, qui praecedentis virtutem imitarentur in praelio. Impleverunt postmodum terram crebra martyria. Quicumque postea sanguinem pro Christi confessione fuderunt, imposuerunt coronam illam capiti suo, et eam secuturis integram servaverunt. Et modo, fratres, de coelo pendet: quisquis eam concupierit, ad eam velociter volabit. Et ut Sanctitatem vestram breviter atque evidenter hortemur, multis non opus est verbis: sequatur Stephanum, quicumque desiderat coronam. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.178v