Augustinus, Sermones, 30, SERMO CCCVII. In Decollatione beati Ioannis Baptistae, I .
1 | [Ioannis Baptistae caedes qua occasione facta.] Cum sanctum Evangelium legeretur, crudele spectaculum ante oculos nostros constitutum est, caput sancti Ioannis in disco, feralis missus crudelitatis, propter odium veritatis. Puella saltat, et saevit mater: et inter delicias et lascivias convivantium temere iuratur, et impie quod iuratur, impletur. Factum est Ioanni quod ipse praedixerat. De Domino enim Iesu Christo dixerat, Illum oportet crescere, me autem minui [Ioan. III, 30]. Iste minutus est in capite, ille crevit in cruce. Odium peperit veritas. Non potuit aequo animo tolerari, quod homo Dei sanctus monebat: qui utique salutem eorum quaerebat, quos sic monebat. Responderunt illi mala pro bonis. Quid enim ille diceret, nisi quo plenus erat? Et quid illi responderent, nisi quo pleni erant? Ille triticum seminavit, sed spinas invenit. Dicebat regi, Non licet tibi habere uxorem fratris tui [Marc. VI, 17-28]. Vincebat enim regem libido: tenebat apud se prohibitam uxorem fratris sui. Sed eum tamen sic libebat, ut non saeviret. Honorabat eum a quo verum audiebat. Sed mulier detestabilis odium concipiebat, quod aliquando dato tempore pareret. Quando parturiebat, peperit filiam, filiam saltantem. Et rex ille qui sanctum virum habebat Ioannem, qui eum propter Dominum timebat, etsi ei non obediebat, posteaquam ab illo petitum est caput Ioannis in disco, contristatus est. Sed propter iurationem et propter conrecumbentes, misit spiculatorem, et implevit quod iuravit. |
2 | [Iuratio omnis prohibita propter periculum falsae iurationis.] Admonet nos locus iste, charissimi, ut propter vitam et mores vestros aliquid vobis de iuramento tractemus. Falsa iuratio non est leve peccatum: imo tam magnum peccatum est, falsum iurare, ut propter reatum falsae iurationis Dominus prohibuerit omnem iurationem. Ait enim: Dictum est, Non periurabis, reddes autem Domino iusiurandum tuum: ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum eius est; neque aliud quodcumque iuramentum; neque per caput tuum iuraveris; quia non potes facere capillum album aut nigrum. Sit autem in ore vestro, Est, est; Non, non. Si quid amplius est, a malo est [Matth. V, 35-37]. |
3 | [Iuratio a Deo adhibita.] Invenimus autem in Scripturis sanctis Dominum iurasse, quando ei usque ad immolationem dilecti filii obedivit Abraham. Locutus est ei angelus de coelo dicens: Per memetipsum iuro, dicit Dominus, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implebo semen tuum, sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes [Gen. XXII, 16-18]. Quod videtis totum orbem terrarum Christianos implere, exhibet verax iuratio Dei. Itemque in Psalmis de Domino Iesu Christo prophetatum est, Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX, 4]. Qui noverunt Scripturas, sciunt quid protulerit Melchisedech sacerdos Dei excelsi, quando benedixit Abraham [Gen. XIV, 18-20]. Non oportet ut hoc memoremus, propter catechumenos. Fideles tamen agnoscunt, quemadmodum ante prophetatum sit, quod modo videmus impleri. Et unde hoc? Quia iuravit Dominus. Et iuravit Dominus, et non poenitebit eum: non quomodo Herodem poenituit quia iuraverat. |
4 | [Nobis tamen merito prohibita.] Cum ergo Dominus iuraverit, quare Dominus Christus suos iurare prohibuit? Dico quare. Non est peccatum, verum iurare. Sed quia grande peccatum est falsum iurare, longe est a peccato falsum iurandi qui omnino non iurat: propinquat falsae iurationi, qui vel verum iurat. Dominus ergo, qui prohibuit iurare, supra ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Sed Dominus iuravit, inquit. Securus iurat qui mentiri nescit. Non te moveat quia Dominus iuravit; quia forte non debet iurare nisi Deus. Tu enim quando iuras, quid facis? Testem Deum adhibes. Tu illum, ipse se ipsum. Sed tu homo, quia in multis falleris, plerumque adhibes testem veritatem ad tuam falsitatem. Aliquando et nolens homo periurat, cum verum putat esse quod iurat. Non est quidem tantum peccatum, quantum eius qui scit falsum esse, et tamen iurat. Quanto melior, et a peccato isto gravi omnino longe fit, qui audit Dominum Christum, et non iurat? |
5 | [Consuetudo iurandi ab Augustino victa.] Scio grave esse consuetudini vestrae: sed et grave fuit consuetudini nostrae. Timendo Deum abstulimus iurationem de ore nostro. Ecce vobiscum vivimus: quis nos aliquando audivit iurantes? Numquid non consueveram quotidie iurare? At ubi legi, et timui, luctatus sum contra consuetudinem meam, in ipsa luctatione invocavi Dominum adiutorem. Praestitit mihi Dominus adiutorium non iurandi. Nihil mihi facilius est, quam non iurare. Hoc ideo admonui Charitatem vestram, ne dicatis, Quis potest? O si Deus timeatur! o si periuri expavescant! lingua frenatur, veritas tenetur, iuratio tollitur . |